Prologue: the use of exempla (1–10)

[1] quoniam in hōc librō, Herennī, ēlocūtiōne cōnscrīpsimus et quibus in rēbus opus fuit exemplīs ūtī nostrīs exemplīs ūsī sumus et id fēcimus praeter cōnsuētūdinem Graecōrum quī hāc scrīpsērunt, necessāriō faciendum est ut paucīs ratiōnem nostrī cōnsiliī dēmus. atque hoc necessitūdine nōs facere, nōn studiō, satis erit signī quod in superiōribus librīs nihil neque ante rem neque praeter rem locūtī sumus. nunc, pauca quae rēs postulat dīxerīmus, tibi id quod reliquum est artis ita utī īnstituimus persolvēmus. sed facilius nostram ratiōnem intellegēs, prius quid illī dīcant cognōveris.

complūribus causīs putant oportēre, cum ipsī praecēperint quō pactō oporteat ōrnāre ēlocūtiōnem, ūnīuscuiusque generis ab ōrātōre aut poētā probātō sūmptum pōnere exemplum. et prīmum id modestiā commōtōs facere dīcunt, proptereā quod videātur esse ostentātiō quaedam nōn satis habēre praecipere artificiō, sed etiam ipsōs vidērī velle artificiōsē gignere exempla; hoc est, inquiunt, ostentāre , nōn ostendere artem. [2] quārē pudor in prīmīs est ad eam rem impedīmentō, nōs sōlōs probāre, nōs amāre, aliōs contemnere et dērīdēre videāmur. etenim cum possīmus ab Enniō sūmere aut ā Gracchō pōnere exemplum, vidētur esse arrogantia illa relinquere, ad sua dēvenīre.

praetereā exempla testimōniōrum locum obtinent. id enim quod admonuerit et leviter fēcerit praeceptiō exemplō sīcut testimōniō comprobātur. nōn igitur rīdiculus sit, quis in līte aut in iūdiciō domesticīs testimōniīs pugnet? ut enim testimōnium, sīc exemplum reī cōnfirmandae causā sūmitur. nōn ergō oportet hoc nisi ā probātissimō sūmī, quod aliud cōnfirmāre dēbeat, egeat id ipsum cōnfirmātiōnis. etenim necesse est aut omnibus antepōnant et sua maximē probent, aut negent optima esse exempla quae ā probātissimīs ōrātōribus aut poētīs sūmpta sint. omnibus antepōnant, intolerābilī arrogantiā sunt; quōs sibi praepōnant et eōrum exempla suīs exemplīs nōn putant praestāre, nōn possunt dīcere quārē sibi illōs antepōnant. quid? ipsa auctōritās antīquōrum nōn cum rēs probābiliōrēs tum hominum studia ad imitandum alacriōra reddit? immō ērigit omnium cupiditātēs et acuit industriam, cum spēs iniecta est posse imitandō Gracchī aut Crassī cōnsequī facultātem.

[3] postrēmō hoc ipsum summum est artificium, rēs variās et disparēs in tot poēmatīs et ōrātiōnibus sparsās et vagē disiectās ita dīligenter ēligere ut ūnumquodque genus exemplōrum sub singulōs artis locōs subicere possīs. hoc industriā sōlum fierī posset, tamen essēmus laudandī, cum tālem labōrem nōn fūgissēmus; nunc, sine summō artificiō nōn potest fierī. quis est enim quī, nōn summē cum tenet artem, possit ea quae iubeat ars tantā et tam diffūsā scrīptūrā notāre et sēparāre? cēterī, cum legunt ōrātiōnēs bonās aut poēmata, probant ōrātōrēs et poētās, neque intellegunt quā commōtī probent, quod scīre nōn possunt ubi sit nec quid sit nec quōmodo factum sit id quod eōs maximē dēlectet; at is quī et haec omnia intellegit, et idōnea maximē ēligit, et omnia in arte maximē scrībenda redigit in singulās ratiōnēs praeceptiōnis, necesse est eius reī summus artifex sit. hoc igitur ipsum maximum artificium est, in arte suā posse et aliēnīs exemplīs ūtī.

[4] haec illī cum dīcunt, magis nōs auctōritāte suā commovent quam vēritāte disputātiōnis. illud enim verēmur, cui satis sit ad contrāriam ratiōnem probandam quod ab steterint quī et inventōrēs huius artificiī fuerint et vetustāte iam satis omnibus probātī sint. quodsī, illōrum auctōritāte remōtā, rēs omnēs volent cum comparāre, intellegent nōn omnia concēdenda esse antīquitātī.

prīmum igitur, quod ab eīs modestiā dīcitur, videāmus nimium puerīliter prōferātur. nam tacēre aut nīl scrībere modestia est, cūr quicquam scrībunt aut loquuntur? sīn aliquid suum scrībunt, cūr quō sētius omnia scrībant impediuntur modestiā? quasi quis ad Olympia cum vēnerit cursum et steterit ut mittātur, impudentēs dīcat esse illōs quī currere coeperint, ipse intrā carcerem stet et narret aliīs quōmodo Lādās aut Boiscus Isthmiīs cursitārint, sīc istī, cum in artis curriculum dēscendērunt, illōs quī in quod est artificiī ēlabōrent aiunt facere immodestē, ipsī aliquem antīquum ōrātōrem aut poētam laudant aut scrīptūram, sīc utī in stadium rhētoricae prōdīre nōn audeant.

[5] nōn ausim dīcere, sed tamen vereor quā in laudem modestiae vēnentur, in ipsā sint impudentēs. “quid enim tibi vīs?” aliquis inquit; “artem tuam scrībis: gignis novās nōbīs praeceptiōnēs, eās ipse cōnfirmāre nōn potes, ab aliīs exempla sūmis. vidē faciās impudenter, quī tuō nominī velīs ex aliōrum labōribus lībāre laudem.” nam eōrum volūmina prēnderint antīquī ōrātōrēs et poētae et suum quisque librīs sustulerit, nihil istīs quod suum velint relinquātur.

at exempla, quoniam testimōniōrum similia sunt, item convenit, ut testimōnia, ab hominibus probātissimīs sūmī.” prīmum omnium, exempla pōnuntur nec cōnfirmandī neque testificandī causā sed dēmōnstrandī. nōn enim, cum dīcimus esse exōrnātiōnem quae verbī causā cōnstet ex similiter dēsinentibus verbīs et sūmimus hoc exemplum ā Crassōquibus possumus et dēbēmus,” testimōnium collocāmus, sed exemplum. hoc interest igitur inter testimōnium et exemplum: exemplō dēmōnstrātur id quod dīcimus cuiusmodī sit; testimōniō, esse illud ita ut nōs dīcimus cōnfirmātur. [6] praetereā oportet testimōnium cum convenīre; aliter enim rem nōn potest cōnfirmāre. at id quod illī faciunt cum nōn convenit. quid ita? quia pollicentur artem scrībere, exempla prōferunt ab iīs plērumque quī artem nesciērunt. tum quis est quī possit id quod arte scrīpserit comprobāre, nisi aliquid scrībat ex arte? contrāque faciunt quam pollicērī videntur. nam cum scrībere artem īnstituunt, videntur dīcere excōgitāsse quod aliōs doceant; cum scrībunt, ostendunt nōbīs aliī quid excōgitārint.

at hoc ipsum difficile est,” inquiunt, “ēligere multīs.” quid dīcitis difficile, utrum labōriōsum an artificiōsum? labōriōsum nōn statim praeclārum. sunt enim multa labōriōsa quae, faciātis, nōn continuō glōriēminīnisi etiam vestrā manū fābulās aut ōrātiōnēs tōtās trānscrīpsissētis glōriōsum putārētis. sīn istud artificiōsum ēgregium dīcitis, vidēte īnsuētī rērum maiōrum videāminī, vōs parva rēs sīcutī magna dēlectābit. nam istō modō sēligere rudis quidem nēmō potest, sed sine summō artificiō multī. [7] quisquis enim audīvit arte paulō plūs, in ēlocūtiōne praesertim, omnia vidēre poterit quae ex arte dīcentur; facere nēmō poterit nisi ērudītus. ita ut, Enniī tragoediīs velīs sententiās ēligere aut Pācuviānīs nūntiōs, sed quia plānē rudis id facere nēmō poterit, cum fēcerīs, litterātissimum putēs, ineptus sīs, proptereā quod id facile faciat quīvīs mediocriter litterātus; item , cum ōrātiōnibus aut poēmatīs ēlēgerīs exempla quae certīs signīs artificiī notāta sunt, quia rudis id nēmō facere possit, artificiōsissimē fēcisse putēs, errēs, proptereā quod istō signō vidēmus nōnnihil scīre, aliīs signīs multa scīre intellegēmus. quodsī artificiōsum est intellegere quae sint ex arte scrīpta, multō est artificiōsius ipsum scrībere ex arte. quī enim scrībit artificiōsē, ab aliīs commodē scrīpta facile intellegere poterit; quī ēliget facile, nōn continuō commodē ipse scrībet. et, est maximē artificiōsum, aliō tempore ūtantur facultāte, nōn tum cum parere et ipsī gignere et prōferre dēbent. postrēmō in vim artificiī cōnsūmant, ut ipsī ab aliīs potius ēligendī quam aliōrum bonī sēlēctōrēs exīstimentur. contrā ea quae ab iīs dīcuntur quī dīcunt aliēnīs exemplīs ūtī oportēre satis est dictum. nunc quae sēparātim dīcī possint cōnsīderēmus.

dīcimus igitur eōs cum ideō, quod aliēnīs ūtantur, peccāre, tum magis etiam dēlinquere, quod ā multīs exempla sūmant. et quod posteā dīximus anteā videāmus. concēderem aliēna oportēre assūmere exempla, vincerem ūnīus oportēre, prīmum quod contrā hoc nūlla stāret illōrum ratiō. licet enim ēligerent et probārent quemlibet quī sibi in omnēs rēs suppeditāret exempla, vel poētam vel ōrātōrem, cuius auctōritāte nīterentur. deinde interest magnī eius quī discere vult utrum omnēs omnia an omnia nēminem an aliud alium putet cōnsequī posse. enim putābit posse omnia penes ūnum cōnsistere, ipse quoque ad omnium nītētur facultātem. id dēspērārit, in paucīs exercēbit; ipsīs enim contentus erit. nec mīrum, cum ipse praeceptor artis omnia penes ūnum reperīre nōn potuerit. allātīs igitur exemplīs ā Catōne, ā Gracchīs, ā Laeliō, ā Scīpiōne, Galbā, Porcīnā, Crassō, Antōniō, cēterīs, item sūmptīs aliīs ā poētīs et historiārum scrīptōribus necesse erit eum quī discet putāre ab omnibus omnia, ab ūnō pauca vix potuisse sūmī. [8] quārē ūnīus alicuius esse similem satis habēbit; omnia quae omnēs habuerint sōlum habēre posse diffīdet. ergō inūtile est quī discere vult nōn putāre ūnum omnia posse. igitur nēmō in hanc incideret opīniōnem, ab ūnō exempla sūmpsissent. nunc hoc signī est ipsōs artis scrīptōrēs nōn putāsse ūnum potuisse in omnibus ēlocūtiōnis partibus ēnitēre, quoniam neque sua prōtulērunt neque ūnīus alicuius aut dēnique duōrum sed ab omnibus ōrātōribus et poētīs exempla sūmpsērunt. deinde, quis velit artem dēmōnstrāre nihil prōdesse ad dīcendum, nōn male ūtātur hōc adiūmentō, quod ūnus omnēs artis partēs cōnsequī nēmō potuerit. quod igitur iuvat eōrum ratiōnem quī omnīnō nōn probent artem, id nōn rīdiculum est ipsum artis scrīptōrem suō iūdiciō comprobāre? ergō ab ūnō sūmenda fuisse docuimus exempla, semper aliunde sūmerentur.

[9] nunc omnīnō aliunde sūmenda nōn fuisse sīc intellegēmus. prīmum omnium, quod ab artis scrīptōre affertur exemplum, id eius artificiī dēbet esse. ut quis purpuram aut aliud quippiam vēndēns dīcat: “sūme ā , sed huius exemplum aliunde rogābō tibi quod ostendam,” sīc mercem ipsī quī vēnditant aliunde exemplum quaeritant aliquod mercis, acervōs dīcunt trīticī habēre, eōrum exemplum pugnō nōn habent quod ostendant. Triptolemus, cum ā hominibus sēmen gignerētur, ipse ab aliīs id hominibus mūtuārētur, aut Promēthēus, cum mortālibus ignem dīvidere vellet, ipse ā vīcīnīs cum testō ambulāns carbunculōs corrogāret, rīdiculus vidērētur: istī magistrī, omnium dīcendī praeceptōrēs, nōn videntur sibi rīdiculē facere, cum id quod aliīs pollicentur ab aliīs quaerunt? quī fontēs maximōs penitus absconditōs aperuisse dīcat, et haec sitiēns cum maximē loquātur neque habeat quī sitim sedet, nōn rīdeātur? istī cum nōn modo dominōs fontium, sed ipsōs fontēs esse dīcant et omnium rigāre dēbeant ingenia, nōn putant fore rīdiculum, , cum id polliceantur, ārēscant ipsī siccitāte? Chārēs ab Lȳsippō statuās facere nōn istō modō didicit, ut Lȳsippus caput ostenderet Myrōnium, bracchia Prāxitelīa, pectus Polyclītēum, sed omnia cōram magistrum facientem vidēbat; cēterōrum opera vel suā sponte poterat cōnsīderāre. istī crēdunt eōs quī haec velint discere aliā ratiōne docērī posse commodius.

[10] praetereā possunt quidem ea quae sūmuntur ab aliīs exempla tam esse ad artem accommodāta, proptereā quod in dīcendō leviter ūnusquisque locus plērumque tangitur, ars appāreat; in praecipiendō expressē cōnscrīpta pōnere oportet exempla, utī in artis fōrmam convenīre possint, et post in dīcendō, possit ars ēminēre et ab omnibus vidērī, facultāte ōrātōris occultātur. ergō etiam, ut magis ars cognōscātur, suīs exemplīs melius est ūtī.

postrēmō haec quoque rēs nōs dūxit ad hanc ratiōnem, quod nōmina rērum Graeca quae convertimus, ea remōta sunt ā cōnsuētūdine. quae enim rēs apud nostrōs nōn erant, eārum rērum nōmina nōn poterant esse ūsitāta. ergō haec asperiōra prīmō videantur necesse est, id quod fīet reī, nōn nostrā, difficultāte. reliquum scrīptūrae cōnsūmētur in exemplīs: haec tamen aliēna posuissēmus, factum esset ut quod commodī esset in hōc librō, id nostrum nōn esset; quod asperius et inūsitātum, id propriē nōbīs attribuerētur. ergō hanc quoque incommoditātem fūgimus. hīs causīs, cum artis inventiōnem Graecōrum probāssēmus, exemplōrum ratiōnem secūtī nōn sumus.

Figurae (10–16)

nunc tempus postulat ut ad ēlocūtiōnis praecepta trānseāmus. bipertīta igitur erit nōbīs ēlocūtiōnis praeceptiō. prīmum dīcēmus quibus in generibus fermē semper omnis ōrātōria ēlocūtiō dēbeat esse; deinde ostendēmus quās rēs semper habēre dēbeat.

[11] sunt igitur tria genera, quae genera nōs figūrās appellāmus, in quibus omnis ōrātiō nōn vitiōsa cōnsūmitur: ūnam gravem, alteram mediocrem, tertiam attenuātam vocāmus.

gravis est quae cōnstat ex verbōrum gravium levī et ōrnātā cōnstrūctiōne.

mediocris est quae cōnstat ex humiliōre neque tamen ex īnfimā et pervulgātissimā verbōrum dignitāte.

attenuāta est quae dēmissa est ūsque ad ūsitātissimam pūrī cōnsuētūdinem sermōnis.

in gravī cōnsūmētur ōrātiō figūrā, quae cuiusque reī poterunt ōrnātissima verba reperīrī, sīve propria sīve extrānea, ūnamquamque rem accommodābuntur; et gravēs sententiae, quae in amplificātiōne et commiserātiōne tractantur, ēligentur; et exōrnātiōnēs sententiārum aut verbōrum quae gravitātem habēbunt, quibus post dīcēmus, adhibēbuntur. in hōc genere figūrae erit hoc exemplum: [12]nam quis est vestrum, iūdicēs, quī satis idōneam possit in eum poenam excōgitāre, quī prōdere hostibus patriam cōgitārit? quod maleficium cum hōc scelere comparārī, quod huic maleficiō dignum supplicium potest invenīrī? in iīs quī violāssent ingenuum, mātremfamiliās cōnstuprāssent, vulnerāssent aliquem aut postrēmō necāssent, maxima supplicia maiōrēs cōnsūmpsērunt; huic truculentissimō ac nefāriō facinorī singulārem poenam nōn relīquērunt. atque in aliīs maleficiīs ad singulōs aut ad paucōs ex aliēnō peccātō iniūria pervenit; huius sceleris quī sunt affīnēs, ūnō cōnsiliō ūniversīs cīvibus atrōcissimās calamitātēs māchinantur. ō ferōs animōs! ō crūdēlēs cōgitātiōnēs! ō dērelictōs hominēs ab hūmānitāte! quid agere ausī sunt aut cōgitāre possunt? quō pactō hostēs, revulsīs maiōrum sepulcrīs, diiectīs moenibus, ovantēs irruerent in cīvitātem; quōmodo deum templīs spoliātīs, optimātibus trucīdātīs, aliīs abreptīs in servitūtem, mātribusfamiliīs et ingenuīs sub hostīlem libīdinem subiectīs urbs acerbissimō concidat incendiō cōnflagrāta? quī nōn putant id quod voluerint ad exitum perdūxisse, nisi sānctissimae patriae miserandum scelerātī vīderint cinerem. nequeō verbīs cōnsequī, iūdicēs, indignitātem reī; sed neglegentius id ferō, quia vōs meī nōn egētis. vester enim vōs animus amantissimus reī pūblicae facile ēdocet ut eum quī fortūnās omnium voluerit prōdere praecipitem prōturbētis ex cīvitāte quam iste hostium spurcissimōrum dominātū nefāriō voluerit obruere.”

[13] in mediocrī figūrā versābitur ōrātiō, haec, ut ante dīxī, aliquantum dēmīserimus neque tamen ad īnfimum dēscenderimus, sīc: “quibuscum bellum gerimus, iūdicēs, vidētis: cum sociīs, quī prō nōbīs pugnāre et imperium nostrum nōbīscum simul virtūte et industriā cōnservāre solitī sunt. cum et opēs suās et cōpiam necessāriō nōrunt, tum vērō nihilō minus propter propinquitātem et omnium rērum societātem quid omnibus rēbus populus Rōmānus posset scīre et exīstimāre poterant. , cum dēlīberāssent nōbīscum bellum gerere, quaesō, quae rēs erat, quā frētī bellum suscipere cōnārentur, cum multō maximam partem sociōrum in officiō manēre intellegerent? cum sibi nōn multitūdinem mīlitum, nōn idōneōs imperātōrēs, nōn pecūniam pūblicam praestō esse vidērent? nōn dēnique ūllam rem, quae rēs pertinet ad bellum administrandum? cum fīnitimīs fīnibus bellum gererent, tōtum certāmen in ūnō proeliō positum putārent, tamen omnibus rēbus īnstrūctiōrēs et apparātiōrēs venīrent; nēdum illī imperium orbis terrae, cui imperiō omnēs gentēs, rēgēs, nātiōnēs partim , partim voluntāte cōnsēnsērunt, cum aut armīs aut līberālitāte ā populō Rōmānō superātī essent, ad trānsferre tantulīs vīribus cōnārentur. quaeret aliquis: ‘quid? Fregellānī nōn suā sponte cōnātī sunt?’ quidem istī minus facile cōnārentur, quod illī quemadmodum discessissent vidēbant. nam rērum imperītī, quī ūnīuscuiusque reī rēbus ante gestīs exempla petere nōn possunt, per imprūdentiam facillimē dēdūcuntur in fraudem; at quī sciunt quid aliīs acciderit facile ex aliōrum ēventīs suīs ratiōnibus possunt prōvidēre. nūllā igitur inductī, nūllā spē frētī arma sustulērunt? quis hoc crēdet, tantam āmentiam quemquam tenuisse ut imperium populī Rōmānī temptāre audēret nūllīs cōpiīs frētus? ergō aliquid fuisse necessum est. quid aliud, nisi id quod dīcō, potest esse?”

[14] in attenuātō figūrae genere, id quod ad īnfimum et cottīdiānum sermōnem dēmissum est, hoc erit exemplum: “nam ut forte hic in balneās vēnit, coepit, postquam perfūsus est, dēfricārī; deinde, ubi vīsum est, ut in alveum dēscenderet, ecce tibi iste trāversō: ‘heus,’ inquit, ‘adolēscēns, puerī tuī modo pulsārunt; satis faciās oportet.’ hic, quī id aetātis ab ignōtō praeter cōnsuētūdinem appellātus esset, ērubuit. iste clārius eadem et alia dīcere coepit. hic: ‘vix; tamen,’ inquit, ‘sine cōnsīderāre.’ tum vērō iste clāmāre vōce istā quae perfacile cuivīs rubōrēs ēicere potest, ita petulāns est atque acerba, ad sōlārium quidem, ut mihi vidētur, sed pōne scaenam et in eiusmodī locīs exercitāta. conturbātus est adolēscēns; nec mīrum, cui etiam nunc pēdagogī lītēs ad ōriculās versārentur imperitō huiusmodī convīciōrum. ubi enim iste vīdisset scurram exhaustō rubōre, quī putāret nihil habēre, quod exīstimātiōne perderet, ut omnia sine fāmae dētrīmentō facere posset?”

[15] igitur genera figūrārum ex ipsīs exemplīs intellegī poterant. erat enim et attenuāta verbōrum cōnstrūctiō quaedam, et item alia in gravitāte, alia posita in mediocritāte.

est autem cavendum , dum haec genera cōnsectēmur, in fīnitima et propinqua vitia veniāmus. nam gravī figūrae, quae laudanda est, propinqua est ea quae fugienda; quae rēctē vidēbitur appellārī, sufflāta nōminābitur. nam ita ut corporis bonam habitūdinem tumor imitātur saepe, item gravis ōrātiō saepe imperītīs vidētur ea quae turget et īnflāta est, cum aut novīs aut prīscīs verbīs aut dūriter aliunde trānslātīs aut graviōribus quam rēs postulat aliquid dīcitur, hōc modō: “nam quī perduelliōnibus vēnditat patriam, nōn satis suppliciī dederit, praeceps in Neptūniās dēpultus erit lacūnās. poenīte igitur istum, quī montēs bellī fabricātus est, campōs sustulit pācis.”

in hoc genus plērīque cum dēclīnantur et ab quō profectī sunt aberrārunt, speciē gravitātis falluntur nec perspicere possunt ōrātiōnis tumōrem.

[16] quī in mediocre genus ōrātiōnis profectī sunt, pervenīre nōn potuērunt, errantēs perveniunt ad cōnfīne genus eius generis, quod appellāmus dissolūtum, quod est sine nervīs et articulīs; ut hōc modō appellem fluctuāns, quod fluctuat hūc et illūc nec potest cōnfirmātē neque virīliter sēsē expedīre. id est eiusmodī: “sociī nostrī cum belligerāre nōbīscum vellent, profectō ratiōcinātī essent etiam atque etiam quid possint facere, quidem suā sponte facerent et nōn habērent hinc adiūtōrēs multōs, malōs hominēs et audācēs. solent enim diū cōgitāre omnēs quī magna negōtia volunt agere.”

nōn potest huiusmodī sermō tenēre attentum audītōrem; diffluit enim tōtus neque quicquam comprehendēns perfectīs verbīs amplectitur.

quī nōn possunt in illā facētissimā verbōrum attenuātiōne commodē versārī veniunt ad āridum et exsangue genus ōrātiōnis, quod nōn aliēnum est exīle nōminārī, cuiusmodī est hoc: “nam istic in balineīs accessit ad hunc; posteā dīcit: ‘hic tuus servus pulsāvit.’ posteā dīcit hic illī: ‘cōnsīderābō.’ post ille convīcium fēcit et magis magisque praesente multīs clāmāvit.”

frīvolus hic quidem iam et illīberālis est sermō; nōn enim est adeptus id quod habet attenuāta figūra, pūrīs et ēlēctīs verbīs compositam ōrātiōnem.

omne genus ōrātiōnis, et grave et mediocre et attenuātum, dignitāte afficiunt exōrnātiōnēs, quibus post loquēmur; quae rārae dispōnentur, distīnctam, sīcutī colōribus, crēbrae collocābuntur, oblīquam reddunt ōrātiōnem. sed figūram in dīcendō commūtāre oportet, ut gravem mediocris, mediocrem excipiat attenuāta, deinde identidem commūtentur, ut facile satietās varietāte vītētur.

Elegantia, Compositio, Dignitas (17–18)

[17] quoniam quibus in generibus ēlocūtiō versārī dēbeat dictum est, videāmus nunc quās rēs dēbeat habēre ēlocūtiō commoda et perfecta. quae maximē admodum ōrātōrī accommodāta est trēs rēs in dēbet habēre: ēlegantiam, compositiōnem, dignitātem.

ēlegantia est quae facit ut locus ūnusquisque pūrē et apertē dīcī videātur. haec tribuitur in Latīnitātem et explānātiōnem.

Latīnitās est quae sermōnem pūrum cōnservat ab omnī vitiō remōtum. vitia in sermōne, quōminus is Latīnus sit, duo possunt esse: soloecismus et barbarismus.

soloecismus est cum in verbīs plūribus cōnsequēns verbum superiōrī nōn accommodātur.

barbarismus est cum verbum aliquod vitiōsē effertur.

haec quā ratiōne vītāre possīmus in arte grammaticā dīlūcidē dīcēmus.

explānātiō est quae reddit apertam et dīlūcidam ōrātiōnem. ea comparātur duābus rēbus, ūsitātīs verbīs et propriīs. ūsitāta sunt ea quae versantur in sermōne cōnsuētūdine cottīdiānā; propria quae eius reī verba sunt aut esse possunt, quā loquēmur.

[18] compositiō est verbōrum cōnstrūctiō quae facit omnēs partēs ōrātiōnis aequābiliter perpolītās. ea cōnservābitur, fugiēmus crēbrās vōcālium concursiōnēs, quae vāstam atque hiantem ōrātiōnem reddunt, ut haec est: “bācae aēneae amoenissimē impendēbant”; et, vītābimus eiusdem litterae nimiam assiduitātem, cui vitiō versus hic erit exemplōnam hīc nihil prohibet in vitiīs aliēnīs exemplīs ūtī:

ō Tite, tūte, Tatī, tibi tanta, tyranne, tulistī;

et hic eiusdem poētae:

quoiquam quicquam quemquam, quemque quisque conveniat, neget;

et eiusdem verbī assiduitātem nimiam fugiēmus, eiusmodī:

nam cuius ratiōnis ratiō nōn exstet,

ratiōnī ratiō nōn est fidem habēre * * *

et, nōn ūtēmur continenter similiter cadentibus verbīs, hōc modō:

flentēs, plōrantēs, lacrimantēs, obtestantēs;

et verbōrum trānsiectiōnem vītābimus, nisi quae erit concinna, qua posterius loquēmur. quō in vitiō est Caelius assiduus, ut haec est: “in priōre librō hās rēs ad scrīptās, Lūcī, mīsimus, Aelī.” item fugere oportet longam verbōrum continuātiōnem, quae et audītōris aurēs et ōrātōris spīritum laedit.

Verborum exornatio (18–46)

hīs vitiīs in compositiōne vītātīs reliquum operae cōnsūmendum est in dignitāte.

dignitās est quae reddit ōrnātam ōrātiōnem varietāte distinguēns. haec in verbōrum et in sententiārum exōrnātiōnēs dīviditur. verbōrum exōrnātiō est quae ipsīus sermōnis īnsignītā continētur perpolītiōne. sententiārum exōrnātiō est quae nōn in verbīs, sed in ipsīs rēbus quandam habet dignitātem.

*    *    *

[19] repetītiō est cum continenter ab ūnō atque eōdem verbō in rēbus similibus et dīversīs prīncipia sūmuntur, hōc modō: “vōbīs istuc attribuendum est, vōbīs grātia est habenda, vōbīs ista rēs erit honōrī.” item: “Scīpiō Numantiam sustulit, Scīpiō Carthāginem dēlēvit, Scīpiō pācem peperit, Scīpiō cīvitātem servāvit.” item: “ in forum prōdīre, lūcem cōnspicere, in hōrum cōnspectum venīre cōnāris? audēs verbum facere? audēs quicquam ab istīs petere? audēs supplicium dēprecārī? quid est, quod possīs dēfendere? quid est, quod audeās postulāre? quid est, quod tibi concēdī pūtēs oportēre? nōn iūs iūrandum relīquistī? nōn amīcōs prōdidistī? nōn parentī manūs attulistī? nōn dēnique in omnī dēdecore volūtātus es?” haec exōrnātiō cum multum venustātis habet tum gravitātis et ācrimōniae plūrimum. quārē vidētur esse adhibenda et ad ōrnandam et ad exaugendam ōrātiōnem.

conversiō est per quam nōn, ut ante, prīmum repetimus verbum, sed ad postrēmum continenter revertimur, hōc modō: “Poenōs populus Rōmānus iūstitiā vīcit, armīs vīcit, līberālitāte vīcit.” item: “ex quō tempore concordia cīvitāte sublāta est, lībertās sublāta est, fidēs sublāta est, amīcitia sublāta est, rēs pūblica sublāta est.” item: “C. Laelius homō novus erat, ingeniōsus erat, doctus erat, bonīs virīs et studiīs amīcus erat: ergō in cīvitāte prīmus erat.” item: “nam cum istōs ut absolvant rogās, ut peiurent rogās, ut exīstimātiōnem neglegant rogās, ut lēgēs populī Rōmānī tuae libīdinī largiantur rogās.”

[20] complexiō est quae utramque complectitur exōrnātiōnem * * * ūtāmur, quam ante exposuimus, et ut repetātur idem verbum saepius et crēbrō ad idem postrēmum revertāmur, hōc modō: “quī sunt, quī foedera saepe rūpērunt? Carthāginiēnsēs. quī sunt, quī crūdēlissimē bellum gessērunt? Carthāginiēnsēs. quī sunt, quī Italiam dēfōrmāvērunt? Carthāginiēnsēs. quī sunt, quī sibi postulent ignōscī? Carthāginiēnsēs. vidēte ergō quam conveniat eōs impetrāre.” item: “quem senātus damnārit, quem populus damnārit, quem omnium exīstimātiō damnārit, eum vōs sententiīs vestrīs absolvātis?”

trāductiō est quae facit utī, cum idem verbum crēbrius pōnātur, nōn modo nōn offendat animum, sed etiam concinniōrem ōrātiōnem reddat, hōc pactō: “quī nihil habet in vītā iūcundius vītā, is cum virtūte vītam nōn potest colere.” item: “eum hominem appellās, quī fuisset homō, numquam tam crūdēliter hominis vītam petīsset. at erat inimīcus. ergō inimīcum sīc ulcīscī voluit, ut ipse sibi reperīrētur inimīcus?” item: “dīvitiās sine dīvitis esse, vērō virtūtem praefer dīvitiīs; nam volēs dīvitiās cum virtūte comparāre, vix satis idōneae tibi vidēbuntur dīvitiae quae virtūtis pedisequae sint.”

[21] ex eōdem genere est exōrnātiōnis cum idem verbum pōnitur modo in hāc, modo in alterā , hōc modō: “cūr eam rem tam studiōsē cūrās, quae tibi multās dabit cūrās?” item: “nam amārī iūcundum sit, cūrētur quid īnsit amārī.” item: “veniam ad vōs, mihi senātus det veniam.”

in hīs quattuor generibus exōrnātiōnum, quae adhūc prōpositae sunt, nōn inopia verbōrum fit, ut ad idem verbum redeātur saepius; sed inest fēstīvitās, quae facilius auribus dīiūdicārī quam verbīs dēmōnstrārī potest.

contentiō est cum ex contrāriīs rēbus ōrātiō cōnficitur, hōc pactō: “habet assentātiō iūcunda prīncipia, eadem exitūs amārissimōs affert.” item: “inimīcīs plācābilem, amīcīs inexōrābilem praebēs.” item: “in ōtiō tumultuārīs; in tumultū es ōtiōsus; in frīgidissimā calēs, in ferventissima frīgēs; tacitō cum opus est, clāmās; ubi loquī convenit, obmūtēscis; ades, abesse vīs; abes, revertī cupis; in pāce bellum quaeritās, in bellō pācem dēsīderās; in contiōne virtūte loqueris, in proeliō prae ignāviā tubae sonitum perferre nōn potes.” hōc genere distinguēmus ōrātiōnem, et gravēs et ōrnātī poterimus esse.

[22] exclāmātiō est quae cōnficit significātiōnem dolōris aut indignātiōnis alicuius per hominis aut urbis aut locī aut reī cuiuspiam compellātiōnem, hōc modō: “ nunc alloquor, Āfricāne, cuius mortuī quoque nōmen splendorī ac decōrī est cīvitātī. tuī clārissimī nepōtēs suō sanguine aluērunt inimīcōrum crūdēlitātem.” item: “perfidiōsae Fregellae, quam facile scelere vestrō contābuistis, ut, cuius nitor urbis Italiam nūper illūstrāvit, eius nunc vix fundāmentōrum reliquiae maneant.” item: “bonōrum īnsidiātōrēs, latrōciniō vītam innocentissimī cuiusque petīstis; tantamne ex inīquitāte iūdiciōrum vestrīs calumniīs assūmpsistis facultātem?” hāc exclāmātiōne locō ūtēmur, rārō, et cum reī magnitūdō postulāre vidēbitur, ad quam volēmus indignātiōnem animum audītōris addūcēmus.

interrogātiō nōn omnis gravis est neque concinna, sed haec quae, cum ēnumerāta sunt ea quae obsunt causae adversāriōrum, cōnfirmat superiōrem ōrātiōnem, hōc pactō: “cum igitur haec omnia facerēs, dīcerēs, administrārēs, utrum animōs sociōrum ab pūblicā removēbās et abaliēnābās, an nōn? et utrum aliquem exōrnārī oportuit, quī istaec prohibēret ac fierī nōn sineret, an nōn?”

[23] ratiōcinātiō est per quam ipsī ā nōbīs ratiōnem poscimus quārē quicque dīcāmus, et crēbrō nōsmet ā nōbīs petimus ūnīuscuiusque prōpositiōnis explānātiōnem. ea est huiusmodī: “maiōrēs nostrī quam ūnīus peccātī mulierem damnābant, simplicī iūdiciō multōrum maleficiōrum convictam putābant. quō pactō? quam impudīcam iūdicārant, ea venēficiī quoque damnāta exīstimābātur. quid ita? quia necesse est eam quae suum corpus addīxerit turpissimae cupiditātī timēre multōs. quōs istōs? virum, parentēs, cēterōs, ad quōs videt suī dēdecoris īnfāmiam pertinēre. quid posteā? quōs tantopere timeat, eōs necesse est * * * quārē necesse est? quia nūlla potest honesta ratiō retinēre eam quam magnitūdō peccātī facit timidam, intemperantia audācem, nātūra mulieris incōnsīderātam. quid? venēficiī damnātam quid putābant? impudīcam quoque necessāriō. quārē? quia nūlla facilius ad id maleficium causa quam turpis amor et intemperāns libīdō commovēre potuit; tum cuius mulieris animus esset corruptus, eius corpus castum esse nōn putāvērunt. quid? in virīs idemne hoc observābant? minimē. quid ita? quia virōs ad ūnumquodque maleficium singulae cupiditātēs impellunt, mulierēs ad omnia maleficia cupiditās ūna dūcit.” item: “bene maiōrēs hoc comparāvērunt, ut nēminem rēgem quem armīs cēpissent vītā prīvārent. quid ita? quia, quam nōbīs fortūna facultātem dedisset iniquum erat in eōrum supplicium cōnsūmere quōs eadem fortūna paulō ante in amplissimō statū collocārat. quid, quod exercitum contrā dūxit? dēsinō meminisse. quid ita? quia virī fortis est, quī victōriā contendant, eōs hostēs putāre; quī victī sunt, eōs hominēs iūdicāre, ut possit bellum fortitūdō minuere, pācem hūmānitās augēre. et ille, vīcisset, nōn idem fēcisset? nōn profectō tam sapiēns fuisset. cūr igitur parcis? quia tālem stultitiam contemnere, nōn imitārī cōnsuēvī.” [24] haec exōrnātiō ad sermōnem vehementer accommodāta est et animum audītōris retinet attentum cum venustāte sermōnis tum ratiōnum exspectātiōne.

sententia est ōrātiō sūmpta vītā, quae aut quid sit aut quid esse oporteat in vītā, breviter ostendit, hōc pactō: “difficile est prīmum * * * virtūtēs reverērī, quī semper secundā fortūnā sit ūsus.” item: “līber is est exīstimandus, quī nūllī turpitūdinī servit.” item: “egēns aequē est is quī nōn satis habet et is cui satis nihil potest esse.” item: “optima vīvendī ratiō est ēligenda; eam iūcundam cōnsuētūdō reddet.” huiusmodī sententiae simplicēs nōn sunt improbandae, proptereā quod habet brevis expositiō, ratiōnis nūllīus indiget, magnam dēlectātiōnem. sed illud quoque probandum est genus sententiae quod cōnfirmātur subiectiōne ratiōnis, hōc pactō: “omnēs bene vīvendī ratiōnēs in virtūte sunt collocandae, proptereā quod sōla virtūs in suā potestāte est, omnia praetereā subiecta sunt sub fortūnae dominātiōnem.” item: “quī fortūnīs alicuius inductī amīcitiam eius secūtī sunt, , simul ac fortūna dīlāpsa est, dēvolant omnēs. cum enim recessit ea rēs quae fuit cōnsuētūdinis causa, nihil superest, quārē possint in amīcitiā tenērī.”

sunt item sententiae quae dupliciter efferuntur. hōc modō sine ratiōne: “errant, quī in prōsperīs rēbus omnēs impetūs fortūnae putant fūgisse; sapienter cōgitant, quī temporibus secundīs cāsūs adversōs reformīdant.” cum ratiōne, hōc pactō: [25]quī adulēscentium peccātīs ignōscī putant oportēre falluntur, proptereā quod aetās illa nōn est impedīmentō bonīs studiīs. at sapienter faciunt, quī adulēscentēs maximē castīgant, ut, quibus virtūtibus omnem tuērī vītam possint, eās in aetāte mātūrissimā velint comparāre.” sententiās interpōnī rārō convenit, ut reī āctōrēs, nōn vīvendī praeceptōrēs videāmur esse: cum ita interpōnentur, multum afferent ōrnāmentī. et necesse est animī comprobet eam tacitus audītor, cum ad causam videat accommodārī rem certam ex vītā et mōribus sūmptam.

[contrārium idem ferē est quod contentiō.] contrārium est quod ex rēbus dīversīs duābus alteram breviter et facile cōnfirmat, hōc pactō: “nam quī suīs ratiōnibus inimīcus fuerit semper, eum quōmodo aliēnīs rēbus amīcum fore spērēs?” item: “nam quem in amīcitiā perfidiōsum cognōverīs, eum quārē putēs inimīcitiās cum fidē gerere posse? aut quī prīvātus intolerābilī superbiā fuerit, eum commodum et cognōscentem suī fore in potestāte quī spērēs, et quī in sermōnibus et conventū amīcōrum vērum dīxerit numquam, eum sibi in contiōnibus ā mendāciō temperātūrum?” item: “quōs ex collibus dēiēcimus, cum hīs in campō metuimus dīmicāre? quī, cum plūrēs erant, parēs nōbīs esse nōn poterant, , postquam pauciōrēs sunt, metuimus sint superiōrēs?” [26] hoc exōrnātiōnis genus breviter et continuātīs verbīs perfectum dēbet esse; et cum commodum est audītū propter brevem et absolūtam conclūsiōnem tum vērō vehementer id quod opus est ōrātōrī comprobat contrāriā , et ex quod dubium nōn est expedit illud quod est dubium, ut dīluī nōn possit aut multō difficillimē possit.

membrum ōrātiōnis appellātur rēs breviter absolūta sine tōtīus sententiae dēmōnstrātiōne quae dēnuō aliō membrō ōrātiōnis excipitur, hōc pactō: “et inimīcō prōderāsid est ūnum quod appellāmus membrum; deinde hoc excipiātur oportet alterō: “et amīcum laedēbās.” ex duōbus membrīs haec exōrnātiō potest cōnstāre, sed commodissima et absolūtissima est quae ex tribus cōnstat, hōc pactō: “et inimīcō prōderās et amīcum laedēbās et tibi nōn cōnsulēbās.” item: “nec reī pūblicae cōnsuluistī nec amīcīs prōfuistī nec inimīcīs restitistī.”

articulus dīcitur cum singula verba intervāllīs distinguentur caesā ōrātiōne, hōc modō: “ācrimōniā, vōce, vultū adversāriōs perterruistī.” item: “inimīcōs invidiā, iniūriīs, potentiā, perfidiā sustulistī.” inter huius generis et illīus superiōris vehementiam hoc interest: illud tardius et rārius venit, hoc crēbrius et celerius pervenit. itaque in illō genere ex remōtiōne brāchiī et contortiōne dexterae gladius ad corpus afferrī, in hōc autem crēbrō et celerī corpus vulnere cōnsauciārī vidētur.

[27] continuātiō est et dēnsa et continēns frequentātiō verbōrum cum absolūtiōne sententiārum. ūtēmur commodissimē tripertītō: in sententiā, in contrāriō, in conclūsiōne. in sententiā hōc pactō: “ nōn multum potest obesse fortūna, quī sibi firmius in virtūte quam in cāsū praesidium collocāvit.” in contrāriō hōc modō: “nam quī speī nōn multum collocārit in cāsū, quid est quod magnopere cāsus obesse possit?” in conclūsiōne hōc pactō: “quodsī in eōs plūrimum fortūna potest quī suās ratiōnēs omnēs in cāsum contulērunt, nōn sunt omnia committenda fortūnae, magnam nimis in nōs habeat dominātiōnem.” in hīs tribus generibus ad continuātiōnis vim adeō frequentātiō necessāria est ut īnfirma facultās ōrātōris videātur, nisi sententiam et contrārium et conclūsiōnem frequentibus efferat verbīs; sed aliās quoque nōnnumquam nōn aliēnum est, tametsī necesse nōn est, ēloquī rēs aliquās per huiusmodī continuātiōnēs.

compar appellātur quod habet in membra ōrātiōnis, quibus ante dīximus, quae cōnstent ex parī ferē numerō syllabārum. hoc nōn denumērātiōne nostrā fīet, nam id quidem puerīle est, sed tantum afferet ūsus et exercitātiō facultātis ut animī quōdam sēnsū pār membrum superiōrī referre possīmus, hōc modō: “in proeliō mortem parēns oppetēbat, domī fīlius nūptiās comparābat: haec omnia gravēs cāsūs administrābant.” item: “aliī fortūna dedit fēlīcitātem, huic industria virtūtem comparāvit.” [28] in hōc genere saepe fierī potest ut nōn plānē pār numerus sit syllabārum et tamen esse videātur, ūnā aut etiam alterā syllabā est alterum brevius, aut , cum in alterō plūrēs sunt, in alterō longior aut longiōrēs, plēnior aut plēniōrēs syllabae erunt, ut longitūdō aut plēnitūdō hārum multitūdinem alterīus assequātur et exaequet.

similiter cadēns exōrnātiō appellātur, cum in eādem cōnstrūctiōne verbōrum duo aut plūra sunt verba quae similiter īsdem cāsibus efferantur, hōc modō: “hominem laudem egentem virtūtis, abundantem fēlīcitātis?” item: “huic omnis in pecūniā spēs est, ā sapientiā est animus remōtus: dīligentiā comparat dīvitiās, neglegentiā corrumpit animum, et tamen, cum ita vīvit, nēminem prae dūcit hominem.”

similiter dēsinēns est, cum, tametsī cāsūs nōn īnsunt in verbīs, tamen similēs exitūs sunt, hōc pactō: “turpiter audēs facere, nēquiter studēs dīcere; vīvis invidiōsē, dēlinquis studiōsē, loqueris odiōsē.” item: “audāciter territās, humiliter plācās.”

haec duo genera, quōrum alterum in exituum, alterum in cāsūs similitūdine versātur, inter vehementer conveniunt; et quī hīs bene ūtuntur plērumque simul ea collocant in īsdem partibus ōrātiōnis. id hōc modō facere oportet: “perditissima ratiō est amōrem petere, pudōrem fugere, dīligere fōrmam, neglegere fāmam.” hic et ea verba quae cāsūs habent ad cāsūs similēs, et illa quae nōn habent ad similēs exitūs veniunt.

[29] annominātiō est cum ad idem verbum et nōmen accēditur commūtātiōne vōcum aut litterārum, ut ad rēs dissimilēs similia verba accommodentur. ea multīs et variīs ratiōnibus cōnficitur. attenuātiōne aut complexiōne eiusdem litterae sīc: “hic quī magnificē iactat atque ostentat, vēnit ante quam Rōmam vēnit.” et ex contrāriō: “hic quōs hominēs āleā vincit, eōs ferrō statim vincit.” prōductiōne eiusdem litterae hōc modō: “hinc avium dulcēdō dūcit ad āvium.” brevitāte eiusdem litterae: “hic, tametsī vidētur esse honōris cupidus, tantum tamen cūriam dīligit, quantum Curiam?” addendīs litterīs hōc pactō: “hic sibi posset temperāre, nisi amōrī māllet obtemperāre.” dēmendīs nunc litterīs sīc: “ lēnōnēs vītāsset tamquam leōnēs, vītae trādidisset .” trānsferendīs litterīs sīc: “vidēte, iūdicēs, utrum hominī nāvō an vānō crēdere mālītis.” commūtandīs hōc modō: “dēligere oportet, quem velīs dīligere.” hae sunt annominatiōnēs, quae in litterārum brevī commūtātiōne aut prōductiōne aut trānsiectiōne aut aliquō huiusmodī genere versantur.

[30] sunt autem aliae, quae nōn habent tam propinquam in verbīs similitūdinem et tamen dissimilēs nōn sunt; quibus generibus ūnum est huiusmodī: “quid veniam, quī sim, quem īnsimulem, cui prōsim, quae postulem, brevī cognōscētis.” nam hic est in quibusdam verbīs quaedam similitūdō, nōn tam perfecta quam illae superiōrēs, sed tamen adhibenda nōnnumquam. alterum genus huiusmodī: “dēmus operam, Quirītēs, omnīnō patrēs cōnscrīptī circumscrīptī pūtentur.” haec annōminātiō magis accēdit ad similitūdinem quam superior, sed minus quam illae superiōrēs, proptereā quod nōn sōlum additae, sed ūnō tempore dēmptae quoque litterae sunt.

tertium genus est, quod versātur in cāsuum commūtātiōne aut ūnīus aut plūrium nōminum. [31] ūnīus nōminis hōc modō: “Alexander Macedō summō labōre animum ad virtūtem ā pueritiā cōnfirmāvit. Alexandrī virtūtēs per orbem terrae cum laude et glōriā vulgātae sunt. Alexandrum omnēs maximē metuerant, īdem plūrimum dīlēxērunt. Alexandrō vīta data longior esset, trāns ōceanum Macedonum trānsvolāssent sarīsae.” hīc ūnum nōmen in commūtātiōne cāsuum volūtātum est. plūra nōmina cāsibus commūtātīs hōc modō facient annōminātiōnem: “Tiberium Gracchum rem pūblicam administrantem prohibuit indigna nex diūtius in commorārī; Gāiō Gracchō similis occīsiō est oblāta, quae virum reī pūblicae amantissimum subitō sinū cīvitātis ēripuit.” “Sāturnīnum fidē captum malōrum perfidia per scelus vītā prīvāvit.” “tuus, ō Drūse, sanguis domesticōs parietēs et vultum parentis aspersit.” “Sulpiciō quī paulō ante omnia concēdēbant, eum brevī spatiō nōn modo vīvere, sed etiam sepelīrī prohibuērunt.”

[32] haec tria proxima genera exōrnātiōnum, quōrum ūnum in similiter cadentibus, alterum in similiter dēsinentibus verbīs, tertium in annōminātiōnibus positum est, perrārō sūmenda sunt cum in vēritāte dīcimus, proptereā quod nōn haec videntur reperīrī posse sine ēlabōrātiōne et sūmptiōne operae; eiusmodī autem studia ad dēlectātiōnem quam ad vēritātem videntur accommodātiōra. quārē fidēs et gravitās et sevēritās ōrātōria minuitur hīs exōrnātiōnibus frequenter collocātis, et nōn modo tollitur auctōritās dīcendī, sed offenditur quoque in eiusmodī ōrātiōne, proptereā quod est in hīs lepōs et fēstīvitās, nōn dignitās neque pulchritūdō. quārē quae sunt ampla atque pulchra diū placēre possunt; quae lepida et concinna cito satietāte afficiunt aurium sēnsum fastīdiōsissimum. quōmodo igitur, crēbrō hīs generibus ūtēmur, puerīlī vidēmur ēlocūtiōne dēlectārī, item, rārō interserēmus hās exōrnātiōnēs et in causā tōtā variē dispergēmus, commodē lūminibus distīnctīs illūstrābimus ōrātiōnem.

[33] subiectiō est cum interrogāmus adversāriōs aut quaerimus ipsī quid ab illīs aut quid contrā nōs dīcī possit; dein subicimus id quod oportet dīcī aut nōn oportet, aut nōbīs adiūmentō futūrum sit aut obfutūrum sit idem contrāriō, hōc modō: “quaerō igitur, unde iste tam pecūniōsus factus sit. amplum patrimōnium relictum est? at patris bona vēniērunt. hērēditās aliqua vēnit? nōn potest dīcī; sed etiam ā necessāriīs omnibus exhērēditātus est. praemium aliquod ex līte aut iūdiciō cēpit? nōn modo id nōn fēcit, sed etiam īnsuper ipse grandī spōnsiōne victus est. ergō hīs ratiōnibus locuplētātus nōn est, sīcut omnēs vidētis, aut istī domī nāscitur aurum, aut unde nōn est licitum pecūniās cēpit.” item: “saepe, iūdicēs, animum advertī multōs aliquā ex honestā quam inimīcī quidem crīminārī possint sibi praesidium petere. quōrum nihil potest adversārius facere. nam utrum ad patris eius virtūtem cōnfugiet? at eum vōs iūrātī capite damnāstis. an ad suam vītam revertētur? quam vītam aut ubi honestē tractātam? nam hic quidem ante oculōs vestrōs quōmodo vīxerit scītis omnēs. at cognātōs suōs ēnumerābit, quibus vōs conveniat commovērī. at quidem nūllī sunt. amīcōs prōferet. at nēmō est quī sibi nōn turpe putet istīus amīcum nōminārī.” item: “crēdō, inimīcum, quem nocentem putābās, in iūdicium addūxistī? nōn, nam indemnātum necāstī. lēgēs quae id facere prohibent veritus es? at scrīptās quidem iūdicāstī. cum ipse veteris amīcitiae commonefaceret, commōtus es? at nihilō minus, sed etiam studiōsius occīdistī. quid? cum tibi puerī ad pedēs volūtārentur, misericordiā mōtus es? at eōrum patrem crūdēlissimē sepultūra quoque prohibuistī.” [34] multum inest ācrimōniae et gravitātis in hāc exōrnātiōne, proptereā quod, cum quaesītum est quid oporteat, subicitur id nōn esse factum. quārē facillimē fit, ut exaugeātur indignitās negōtiī.

ex eōdem genere, ut ad nostram quoque persōnam referāmus subiectiōnem, sīc: “nam quid facere convenit, cum ā tantā Gallōrum multitūdine circumsedērer? dīmicārem? at cum parvā manū tum prodīrēmus; locum quoque inimīcissimum habēbāmus. sedērem in castrīs? at neque subsidium quod exspectārem habēbāmus, neque erat quī vītam prōdūcerēmus. castra relinquerem? at obsidēbāmur. vītam mīlitum neglegerem? at eōs vidēbar accēpisse condiciōne, ut eōs, quoad possem, incolumēs patriae et parentibus cōnservārem. hostium condiciōnem repudiārem? at salūs antīquior est mīlitum quam impedīmentōrum.” eiusmodī consequuntur identidem subiectiōnēs, ut ex omnibus ostendī videātur nihil potius, quam quod factum est, faciundum fuisse.

gradātiō est in quā nōn ante ad cōnsequēns verbum dēscenditur quam ad superius ascēnsum est, hōc modō: “nam quae reliqua spēs manet lībertātis, illīs et quod libet licet, et quod licet possunt, et quod possunt audent, et quod audent faciunt, et quod faciunt vōbīs molestum nōn est?” item: “nōn sēnsī hoc et nōn suāsī, neque suāsī et nōn ipse facere coepī, neque facere coepī et nōn perfēcī, neque perfēcī et nōn probāvī.” item: “Āfricānō virtūtem industria, virtūs glōriam, glōria aemulōs comparāvit.” item: “imperium Graeciae fuit penes Athēniēnsēs, Athēniēnsium potītī sunt Spartiātae, Spartiātās superāvēre Thēbānī, Thēbānōs Macedonēs vīcērunt, quī ad imperium Graeciae brevī tempore adiūnxērunt Asiam bellō subāctam.” [35] habet in quendam lepōrem superiōris cuiusque crēbra repetītiō verbī, quae propria est huius exōrnātiōnis.

dēfīnītiō est quae reī alicuius propriās amplectitur potestātēs breviter et absolūtē, hōc modō: “maiestās reī pūblicae est in quā continētur dignitās et amplitūdō cīvitātis.” item: “iniūriae sunt quae aut pulsātiōne corpus aut convīciō aurēs aut aliquā turpitūdine vītam cuiuspiam violant.” item: “nōn est istā dīligentia, sed avāritia, ideō quod dīligentia est accūrāta cōnservātiō suōrum, avāritia iniūriōsa appetītiō aliēnōrum.” item: “nōn est ista fortitūdō, sed temeritās, proptereā quod fortitūdō est contemptiō labōris et perīculī cum ratiōne ūtilitātis et compēnsātiōne commodōrum, temeritās est cum incōnsīderātā dolōrum perpessiōne gladiātōria perīculōrum susceptiō.” haec ideō commoda putātur exōrnātiō, quod omnem reī cuiuspiam vim et potestātem ita dīlūcidē prōpōnit et breviter, ut neque plūribus verbīs oportuisse dīcī videātur neque brevius potuisse dīcī pūtētur.

trānsitiō vocātur quae cum ostendit breviter quid dictum sit, prōpōnit item brevī quid cōnsequātur, hōc pactō: “modo in patriam cuiusmodī fuerit habētis; nunc in parentēs quālis exstiterit cōnsīderāte.” item: “mea in istum beneficia cognōscitis; nunc quōmodo iste mihi grātiam retulerit accipite.” prōficit haec aliquantum exōrnātiō ad duās rēs, nam et quid dīxerit commonet et ad reliquum comparat audītōrem.

[36] corrēctiō est quae tollit id quod dictum est et prō id quod magis idōneum vidētur repōnit, hōc pactō: “quodsī iste suōs hospitēs rogāsset, immō innuisset modo, facile hoc perficī posset.” item: “nam postquam istī vīcērunt atque adeō victī sunteam quōmodo victōriam appellem, quae victōribus plūs calamitātis quam bonī dederit?” item: “ō virtūtis comes invidia, quae bonōs sequeris plērumque atque adeō īnsectāris!” commovētur hōc genere animus audītōris. rēs enim commūnī verbō ēlāta * * * tantummodo dicta vidētur; ea post ipsīus ōrātōris corrēctiōnem magis idōnea fit prōnūntiātiōne. “nōn igitur satius essetdīcet aliquisab initiō, praesertim cum scrībās, ad optimum et lēctissimum verbum dēvenīre?” est cum nōn est satius, commūtātiō verbī id erit dēmōnstrātūra, eiusmodī rem esse, ut, cum eam commūnī verbō appellārīs, levius dīxisse videāris, cum ad ēlēctius verbum accēdās, īnsigniōrem rem faciās. quodsī continuō vēnissēs ad id verbum, nec reī nec verbī grātia animadversa esset.

[37] occultātiō est cum dīcimus nōs praeterīre aut nōn scīre aut nōlle dīcere id quod nunc maximē dīcimus, hōc modō: “nam pueritiā quidem tuā, quam omnium intemperantiae addīxistī, dīcerem, hoc tempus idōneum putārem; nunc cōnsultō relinquō. et illud praetereō, quod tribūnī reī mīlitāris īnfrequentem trādidērunt; deinde quod iniūriārum satis fēcistī L. Labeōnī nihil ad hanc rem pertinēre putō. hōrum nihil dīcō: revertor ad illud, quō iūdicium est.” item: “nōn dīcō ab sociīs pecūniās cēpisse; nōn sum in occupātus, quod cīvitātēs, rēgna, domōs omnium dēpecūlātus es; fūrta, rapīnās omnēs tuās omittō.” haec ūtilis est exōrnātiō, aut ad rem quam nōn pertineat aliīs ostendere, quod occultē admonuisse prōdest aut longum est aut ignōbile, aut plānum nōn potest fierī, aut facile potest reprehendī, ut ūtilius sit occultē fēcisse suspīciōnem quam eiusmodī intendisse ōrātiōnem quae redarguātur.

disiūnctum est cum eōrum quibus dīcimus aut utrumque aut ūnumquodque certō conclūditur verbō, sīc: “populus Rōmānus Numantiam dēlēvit, Carthāginem sustulit, Corinthum disiēcit, Fregellās ēvertit. nihil Numantīnīs vīrēs corporis auxiliātae sunt, nihil Carthāginiēnsibus scientia reī mīlitāris adiūmentō fuit, nihil Corinthīs ērudīta calliditās praesidiī tulit, nihil Fregellānīs mōrum et sermōnis societās opitulāta est.” item: “fōrmae dignitās aut morbō dēflōrēscit aut vetustāte exstinguitur.” hīc utrumque, in superiōre exemplō ūnamquamque rem certō verbō conclūdī vidēmus.

[38] coniūnctiō est cum interpositiōne verbī et superiōrēs partēs ōrātiōnis comprehenduntur et īnferiōrēs, hōc modō: “fōrmae dignitās aut morbō dēflōrēscit aut vetustāte.”

adiūnctiō est cum verbum quō rēs comprehenditur nōn interpōnimus, sed aut prīmum aut postrēmum collocāmus. prīmum hōc pactō: “dēflōrēscit fōrmae dignitās aut morbō aut vetustāte.” postrēmum sīc: “aut morbō aut vetustāte fōrmae dignitās dēflōrēscit.”

ad fēstīvitātem disiūnctiō est apposita, quārē rārius ūtēmur, satietātem pariat; ad brevitātem coniūnctiō, quārē saepius adhibenda est. hae trēs exōrnātiōnēs simplicī genere mānant.

conduplicātiō est cum ratiōne amplificātiōnis aut commiserātiōnis eiusdem ūnīus aut plūrium verbōrum iterātiō, hōc modō: “tumultūs, Gāī Gracche, tumultūs domesticōs et intestīnōs comparās!” item: “commōtus nōn es, cum tibi pedēs māter amplexārētur, nōn es commōtus?” item: “nunc audēs etiam venīre in hōrum cōnspectum, prōditor patriae? prōditor, inquam, patriae, venīre audēs in hōrum cōnspectum?” vehementer audītōrem commovet eiusdem redintegrātiō verbī et vulnus maius efficit in contrāriō causae, quasi aliquod tēlum saepius perveniat in eandem corporis partem.

interpretātiō est quae nōn iterāns idem redintegrat verbum, sed id commūtat quod positum est aliō verbō quod idem valeat, hōc modō: “rem pūblicam rādīcitus ēvertistī, cīvitātem funditus dēiēcistī.” item: “patrem nefāriē verberāstī, parentī manūs scelerātē attulistī.” necessum est eius quī audit animum commovērī, cum gravitās priōris dictī renovātur interpretātiōne verbōrum.

[39] commūtātiō est cum duae sententiae inter discrepantēs ex trāiectiōne ita efferuntur ut ā priōre posterior contrāria priōrī proficīscātur, hōc modō: “ēsse oportet ut vīvās, nōn vīvere ut edās.” item: “ poēmata nōn faciō, quia cuiusmodī volō nōn possum, cuiusmodī possum nōlō.” item: “quae illō dīcī possunt, nōn dīcuntur, quae dīcuntur, dīcī nōn possunt.” item: “poēma loquēns pictūra, pictūra tacitum poēma dēbet esse.” item: “ stultus es, taceās; nōn tamen taceās, stultus es.” nōn potest dīcī, quīn commodē fīat, cum contrāriae sententiae relātiōne verba quoque convertantur. plūra subiēcimus exempla ut, quoniam difficile est hoc genus exōrnātiōnis inventū, dīlūcidum esset, ut, cum bene esset intellēctum, facilius in dīcendō invenīrētur.

permissiō est cum ostendēmus in dīcendō nōs aliquam rem tōtam trādere et concēdere alicuius voluntātī, sīc: “quoniam omnibus rēbus ēreptīs sōlum mihi superest animus et corpus, haec ipsa, quae mihi multīs sōla relicta sunt, vōbīs et vestrae condōnō potestātī. vōs vestrō quō pactō vōbīs vidēbitur ūtāminī atque abūtāminī licēbit; impūnītē in quidlibet statuite. dīcite atque innuite: pārēbō.” hoc genus tametsī aliās quoque nōnnumquam tractandum est, tamen ad misericordiam commovendam vehementissimē est accommodātum.

[40] dubitātiō est cum quaerere videātur ōrātor utrum duōbus potius aut quid plūribus potissimum dīcat, hōc modō: “obfuit tempore plūrimum reī pūblicae cōnsulum sīve stultitiam sīve malitiam dīcere oportet sīve utrumque.” item: “ istuc ausus es dīcere, homō omnium mortāliumquōnam dignō mōribus tuīs appellem nōmine?”

expedītiō est cum ratiōnibus complūribus ēnumerātīs quibus aliqua rēs cōnficī potuerit, cēterae tolluntur, ūna relinquitur quam nōs intendimus, hōc modō: “necesse est, cum cōnstet istum fundum nostrum fuisse, ostendās aut vacuum possēdisse, aut ūsū tuum fēcisse, aut ēmisse, aut hērēditātī tibi vēnisse. vacuum, cum ego adessem, possidēre nōn potuistī; ūsū tuum etiam nunc fēcisse nōn potes; ēmptiō nūlla prōfertur; hērēditātī tibi vīvō mea pecūnia venīre nōn potuit: relinquitur ergō ut meō fundō dēiēcerīs.” [41] haec exōrnātiō plūrimum iuvābit coniectūrālēs argūmentātiōnēs. sed nōn erit, tamquam in plērīsque, ut, cum velimus, ea possīmus ūtī; nam ferē nōn poterimus, nisi nōbīs ipsa negōtiī nātūra dabit facultātem.

dissolūtum est quod coniūnctiōnibus verbōrum ē mediō sublātīs, sēparātīs partibus effertur, hōc modō: “gere mōrem parentī, pārē cognātīs, obsequere amīcīs, obtemperā lēgibus.” item: “dēscende in integram dēfēnsiōnem, nōlī quicquam recūsāre; servōs in quaestiōnem, studē vērum invenīre.” hoc genus et ācrimōniam habet in et vehementissimum est et ad brevitātem accommodātum.

praecīsiō est cum dictīs quibusdam reliquum quod coeptum est dīcī relinquitur incohātum, sīc: “mihi cum pār certātiō nōn est, ideō quod populus Rōmānus nōlō dīcere, cui forte arrogāns videar; autem saepe ignōminiā dignum putāvit.” item: “ istuc audēs dīcere, quī nūper aliēnae domīnōn ausim dīcere, , cum digna dīcerem, indignum quippiam dīxisse videar.” hic atrōcior tacita suspīciō quam diserta explānātiō facta est.

conclūsiō est quae brevī argūmentātiōne ex iīs quae ante dicta sunt aut facta cōnficit quid necessāriō cōnsequātur, hōc modō: “quodsī Danaīs datum erat ōrāculum nōn posse cāpī Trōiam sine Philoctētae sagittīs, hae autem nihil aliud fēcērunt nisi Alexandrum perculērunt, hunc exstinguere id nīmīrum cāpī fuit Trōiam.”

[42] restant etiam decem exōrnātiōnēs verbōrum, quās idcircō nōn vagē dispersimus, sed ā superiōribus sēparāvimus, quod omnēs in ūnō genere sunt positae. nam eārum omnium hoc proprium est, ut ab ūsitātā verbōrum potestāte recēdātur atque in aliam ratiōnem cum quādam venustāte ōrātiō cōnferātur.

quibus exōrnātiōnibus nōminātiō est prīma, quae nōs admonet ut cuius reī nōmen aut nōn sit aut satis idōneum nōn sit, eam nōsmet idōneō verbō nōminēmus aut imitātiōnis aut significātiōnis causā: imitātiōnis, hōc modō, ut maiōrēsrudereetmūgīreetmurmurārīetsībilāreappellārunt; significandae reī causā, sīc: “postquam iste in rem pūblicam fēcit impetum, fragor cīvitātis in prīmīs.” hōc genere rārō est ūtendum, sīc ut ne novī verbī assiduitās odium pariat; sed commodē quis ūtātur et rārō, nōn modo nōn offendet novitāte, sed etiam exōrnat ōrātiōnem.

prōnōminātiō est quae sīcutī cognōmine quōdam extrāneō dēmōnstrat id quod suō nōmine nōn potest appellārī; ut quis, cum loquātur Gracchīs: “at nōn Āfricānī nepōtēsinquitistīusmodī fuērunt.” item quis, adversāriō cum dīcat: “vidēte nunc,” inquit, “iūdicēs, quemadmodum Plāgioxiphus iste tractārit.” hōc pactō nōn inōrnātē poterimus, et in laudandō et in laedendō, in corpore aut animō aut extrāneīs rēbus dīcere sīc utī cognōmen quod prō certō nōmine collocēmus.

[43] dēnōminātiō est quae ab rēbus propinquīs et fīnitimīs trahit ōrātiōnem, quā possit intellegī rēs quae nōn suō vocābulō sit appellāta. id aut * * * cōnficitur, ut quis Tarpeiō loquēns eum Capitōlīnum nōminet; aut ab inventōre, ut quis Līberō vīnum, Cerere frūgem appellet; aut īnstrūmentō dominum, ut quis Macedonēs appellārit hōc modō: “nōn tam cito sarīsae Graeciae potītae sunt,” aut īdem Gallōs significāns: “nec tam facile ex Italiā mataris Trānsalpīna dēpulsa est”; aut id quod fit, ab quī facit, ut quis, cum bellō velit ostendere aliquid quempiam fēcisse, dīcat: “Mārs istuc facere necessāriō coēgit”; aut quod facit, ab quod fit, ut cumdēsidiōsamartem dīcimus quia dēsidiōsōs facit, et frīguspigrum,” quia pigrōs efficit. ab quod continet, id quod continētur hōc modō dēnōminābitur: “armīs Italia nōn potest vincī nec Graecia disciplīnīs,” nam hīc prō Graecīs et Italīs, quae continent, notāta sunt; ab quod continētur, id quod continet, ut quisaurumautargentumauteburnōminet, cum dīvitiās velit nōmināre. hārum omnium dēnōminātiōnum magis in praecipiendō dīvīsiō, quam in quaerendō difficilis inventiō est, ideō quod plēna cōnsuētūdō est nōn modo poētārum et ōrātōrum, sed etiam cottīdiānī sermōnis huiusmodī dēnōminātiōnum.

circumitiō est ōrātiō rem simplicem assūmptā circumscrībēns ēlocūtiōne, hōc pactō: “Scīpiōnis prōvidentia Carthāginis opēs frēgit.” nam hīc, nisi ōrnandī ratiō quaedam esset habita, “Scīpiōpotuit etCarthāgōsimpliciter appellārī.

[44] trānsgressiō est quae verbōrum perturbat ōrdinem perversiōne aut trānsiectiōne. perversiōne, sīc: “hoc vōbīs deōs immortālēs arbitror dedisse virtūte prō vestrā.” trānsiectiōne, hōc modō: “īnstabilis in istum plūrimum fortūna valuit. omnēs invidiōsē ēripuit bene vīvendī cāsus facultātēs.” huiusmodī trāiectiō, quae rem nōn reddit obscūram, multum prōderit ad continuātiōnēs, quibus ante dictum est; in quibus oportet verba sīcutī ad poēticum quendam exstruere numerum, ut perfectē et perpolītissimē possint esse absolūtae.

superlātiō est ōrātiō superāns vēritātem alicuius augendī minuendīve causā. haec sūmitur sēparātim aut cum comparātiōne. sēparātim, sīc: “quodsī concordiam retinēbimus in cīvitāte, imperiī magnitūdinem sōlis ortū atque occāsū mētiēmur.” cum comparātiōne aut ā similitūdine aut ā praestantiā superlātiō sūmitur. ā similitūdine, sīc: “corpore niveum candōrem, aspectū igneum ārdōrem assequēbātur.” ā praestantiā, hōc modō: “cuius ōre sermō melle dulcior prōfluēbat.” ex eōdem genere est hoc: “tantus erat in armīs splendor ut sōlis fulgor obscūrior vidērētur.”

intellēctiō est cum rēs tōta parvā parte cognōscitur aut tōtō pars. parte tōtum sīc intellegitur: “nōn illae nūptiālēs tībiae eius mātrimōniī commonēbant?” nam hīc omnis sānctimōnia nūptiārum ūnō signō tībiārum intellegitur. tōtō pars, ut quis quī vestītum aut ōrnātum sūmptuōsum ostentet dīcat: “ostentās mihi dīvitiās et locuplētēs cōpiās iactās.” [45] ab ūnō plūra hōc modō intellegentur: “Poenō fuit Hispānus auxiliō, fuit immānis ille Trānsalpīnus, in Italiā quoque nōnnēmō sēnsit idem togātus.” ā plūribus ūnum sīc intellegētur: “atrōx calamitās pectora maerōre pulsābat; itaque anhēlāns ex īmīs pulmōnibus prae cūrā spīritus dūcēbat.” nam in superiōribus plūrēs Hispānī et Gallī et togātī, et hīc ūnum pectus et ūnus pulmō intellegitur; et erit illīc dēminūtus numerus fēstīvitātis, hic adauctus gravitātis grātiā.

abūsiō est quae verbō similī et propinquō prō certō et propriō abūtitur, hōc modō: “vīrēs hominis brevēs suntautparva statūraautlongum in homine cōnsiliumautōrātiō magnaautūtī paucō sermōne.” nam hīc facile est intellēctū fīnitima verba rērum dissimilium ratiōne abūsiōnis esse trāducta.

trānslātiō est cum verbum in quandam rem trānsferētur ex aliā , quod propter similitūdinem rēctē vidēbitur posse trānsferrī. ea sūmitur reī ante oculōs pōnendae causā, sīc: “hic Italiam tumultus expergēfēcit terrōre subitō.” brevitātis causā, sīc: “recēns adventus exercitūs exstīnxit subitō cīvitātem.” obscēnitātis vītandae causā, sīc: “cuius māter cottīdiānīs nūptiīs dēlectētur.” augendī causā, sīc: “nūllīus maeror et calamitās istīus explēre inimīcitiās et nefāriam crūdēlitātem saturāre potuit.” minuendī causā, sīc: “magnō praedicat auxiliō fuisse, quia paululum in rēbus difficillimīs aspīrāvit.” ōrnandī causā, sīc: “aliquandō reī pūblicae ratiōnēs, quae malitiā nocentium exāruērunt, virtūte optimātium revirēscent.” trānslātiōnem pudentem dīcunt esse oportēre, ut cum ratiōne in cōnsimilem rem trānseat, sine dīlēctū temere et cupidē videātur in dissimilem trānscurrisse.

[46] permūtātiō est ōrātiō aliud verbīs, aliud sententiā dēmōnstrāns. ea dīviditur in trēs partēs: similitūdinem, argūmentum, contrārium. per similitūdinem sūmitur, cum trānslātiōnēs plūrēs frequenter pōnuntur ā similī ōrātiōne ductae, sīc: “nam cum canēs funguntur officiīs lupōrum, cuinam praesidiō pecuāria crēdēmus?” per argūmentum tractātur, cum ā persōnā aut locō aut aliquā similitūdō augendī aut minuendī causā dūcitur, ut quis Drūsum Gracchum nitōrem obsolētum dīcat. ex contrāriō dūcitur sīc, ut quis hominem prōdigum et luxuriōsum illūdēns parcum et dīligentem appellet. et in hōc postrēmō, quod ex contrāriō sūmitur et in illō prīmō, quod ā similitūdine dūcitur, per trānslātiōnem argūmentō poterimus ūtī. per similitūdinem sīc: “quid ait hic rēx atque Agamemnōn noster, sīve, ut crūdēlitās est, potius Atreus?” ex contrāriō, ut quem impium quī patrem verberārit Aenēān vocēmus, intemperantem et adulterum Hippolytum nōminēmus.

haec sunt ferē quae dīcenda vidēbantur verbōrum exōrnātiōnibus. nunc rēs ipsa monet ut deinceps ad sententiārum exōrnātiōnēs trānseāmus.

Sententiarum exornatio (47–68)

[47] distribūtiō est cum in plūrēs rēs aut persōnās negōtia quaedam certa dispertiuntur, hōc modō: “quī vestrum, iūdicēs, nōmen senātūs dīligit, hunc ōderit necesse est; petulantissimē enim semper iste oppugnāvit senātum. quī equestrem locum splendidissimum cupit esse in cīvitāte, is oportet istum maximae poenae dedisse velit, iste suā turpitūdine ōrdinī honestissimō maculae atque dēdecorī sit. quī parentēs habētis, ostendite istīus suppliciō vōbīs hominēs impiōs nōn placēre. quibus līberī sunt, statuite exemplum quantae poenae sint in cīvitāte hominibus istīusmodī comparātae.” item: “senātūs est officium cōnsiliō cīvitātem iuvāre, magistrātūs est officium operā et dīligentiā cōnsequī senātūs voluntātem, populī est officium rēs optimās et hominēs idōneōs maximē suīs sententiīs dēligere et probāre.” item: “accūsātōris officium est īnferre crīmina; dēfēnsōris, dīluere et prōpulsāre; testis, dīcere quae sciat aut audierit; quaesītōris est, ūnumquemque hōrum in officiō suō continēre. quārē, L. Cassī, testem praeterquam quod sciat aut audierit argūmentārī et coniectūrā prōsequī patiēris, iūs accūsātōris cum iūre testimōniī commiscēbis, testis improbī cupiditātem cōnfirmābis, reō duplicem dēfēnsiōnem parābis.” est haec exōrnātiō cōpiōsa. comprehendit enim brevī multa, et suum cuique tribuēns officium sēparātim rēs dīvidit plūrēs.

[48] licentia est cum apud eōs, quōs aut verērī aut metuere dēbēmus, tamen aliquid prō iūre nostrō dīcimus, quod eōs aut quōs dīligunt aliquō in errātō vērē reprehendere videāmur, hōc modō: “mīrāminī, Quirītēs, quod ab omnibus vestrae ratiōnēs dēserantur? quod causam vestram nēmō suscipiat? quod nēmō vestrī dēfēnsōrem profiteātur? attribuite vestrae culpae, dēsinite mīrārī. quid est enim quārē nōn omnēs istam rem fugere ac vītāre dēbeant? recordāminī quōs habuerītis dēfēnsōrēs; studia eōrum vōbīs ante oculōs prōpōnite; deinde exitūs omnium cōnsīderāte. tum vōbīs veniat in mentem, ut vērē dīcam, neglegentiā vestrā sīve ignāviā potius illōs omnēs ante oculōs vestrōs trucīdātōs esse, inimīcōs eōrum vestrīs suffrāgiīs in amplissimum locum pervēnisse.” item: “nam quid fuit, iūdicēs, quārē in sententiīs ferendīs dubitāverītis aut istum hominem nefārium ampliāveritis? nōn apertissimae rēs erant criminī datae? nōn omnēs hae testibus comprobātae? nōn contrā tenuiter et nūgātōriē respōnsum? hīc vōs veritī estis, prīmō coetū condemnāssētis, crūdēlēs exīstimārēminī? dum eam vītātis vituperātiōnem quae longē ā vōbīs erat āfutūra, eam invēnistis, ut timidī atque ignāvī putārēminī. maximīs prīvātīs et pūblicīs calamitātibus acceptīs, cum etiam maiōrēs impendēre videantur, sedētis et ōscitāminī. lūcī noctem, nocte lūcem exspectātis. aliquid cottīdiē acerbī atque incommodī nūntiātur, et iam eum, cuius operā nōbīs haec accidunt, vōs remorāminī diūtius et alitis ad reī pūblicae perniciem, retinētis quoad potestis in cīvitāte?”

[49] eiusmodī licentia nimium vidēbitur ācrimōniae habēre, multīs mītigātiōnibus lēniētur; nam continuō aliquid huiusmodī licēbit īnferre: “hic ego virtūtem vestram quaerō, sapientiam dēsīderō, veterem cōnsuētūdinem requīrō,” ut quod erat commōtum licentiā, id cōnstituātur laude, ut altera rēs ab īrācundiā et molestiā removeat, altera rēs ab errātō dēterreat. haec rēs sīcut in amīcitiā, item in dīcendō, locō fit, maximē facit ut et illī quī audient ā culpā absint, et nōs quī dīcimus amīcī ipsōrum et vēritātis esse videāmur.

est autem quoddam genus in dīcendō licentiae quod astūtiōre ratiōne comparātur, cum aut ita obiūrgāmus eōs quī audiunt quōmodo ipsī cupiunt obiūrgārī, aut id quod scīmus facile omnēs audītūrōs dīcimus nōs timēre quōmodo accipiant, sed tamen vēritāte commovērī, ut nihilō sētius dīcāmus. hōrum ambōrum generum exempla subiciēmus. priōris, huiusmodī: “nimium, Quirītēs, animīs estis simplicibus et mānsuētīs; nimium crēditis ūnīcuique. exīstimātis ūnumquemque ēnītī ut perficiat quae vōbīs pollicitus sit. errātis et falsā spē frūstrā iam diū dētinēminī stultitiā vestrā, quī quod erat in vestrā potestāte ab aliīs petere quam ipsī sūmere māluistis.” posteriōris licentiae hoc erit exemplum: “mihi cum istō, iūdicēs, fuit amīcitia, sed ista tamen amīcitia, tametsī vereor quōmodo acceptūrī sītis, tamen dīcam, vōs prīvāstis. quid ita? quia ut vōbīs essem probātus, eum, quī vōs oppugnābat, inimīcum quam amīcum habēre māluī.”

[50] ergō haec exōrnātiō cui licentiae nōmen est, sīcutī dēmōnstrāvimus, duplicī ratiōne tractābitur: ācrimōniā, quae nimium fuerit asper, mītigābitur laude; et assimulātiōne, quā posterius dīximus, quae nōn indiget mītigātiōnis, proptereā quod imitātur licentiam et suā sponte est ad animum audītōris accommodāta.

dēminūtiō est cum aliquid inesse in nōbīs aut in iīs quōs dēfendimus aut nātūrā aut fortūnā aut industriā dīcēmus ēgregium, quod, qua significētur arrogāns ostentātiō, dēminuitur et attenuātur ōrātiōne, hōc modō: “nam hoc prō meō iūre, iūdicēs, dīcō, labōre et industriā cūrāsse ut disciplīnam mīlitārem nōn in postrēmīs tenērem.” hic quis dīxisset: “ut optimē tenērem,” tametsī vērē dīxisset, tamen arrogāns vīsus esset. nunc et ad invidiam vītandam et laudem comparandam satis dictum est. item: “utrum igitur avāritiae causā an egestātis accessit ad maleficium? avāritiae? at largissimus fuit in amīcōs, quod signum līberālitātis est, quae contrāria est avāritiae. egestātis? huic quidem paternōlō nimium dīcerenōn tenuissimum patrimōnium relīquit.” hīc quoque vītātum est, magnumautmaximumdīcerētur. hoc igitur in nostrīs aut eōrum quōs dēfendēmus ēgregiīs commodīs prōferendīs observābimus. nam eiusmodī rēs et invidiam contrahunt in vītā et odium in ōrātiōne, incōnsīderātē tractēs. quārē quemadmodum ratiōne in vīvendō fugitur invidia, sīc in dīcendō cōnsiliō vītātur odium.

[51] dēscrīptiō nōminātur quae rērum cōnsequentium continet perspicuam et dīlūcidam cum gravitāte expositiōnem, hōc modō: “quodsī istum, iūdicēs, vestrīs sententiīs līberāveritis, statim sīcut ē caveā leō ēmissus aut aliquā taeterrima bēlua solūta ex catēnīs volitābit et vagābitur in forō, acuēns dentēs in ūnīuscuiusque fortūnās, in omnēs amīcōs atque inimīcōs, nōtōs atque ignōtōs incursitāns, aliōrum fāmam dēpecūlāns, aliōrum caput oppugnāns, aliōrum domum et omnem familiam perfringēns, rem pūblicam funditus labefactāns. quārē, iūdicēs, ēicite eum cīvitāte, līberāte omnēs formīdine; vōbīs dēnique ipsīs cōnsulite. nam istum impūnītum dīmīseritis, in vōsmet ipsōs, mihi crēdite, feram et truculentam bēstiam, iūdicēs, immīseritis.” item: “nam hōc, iūdicēs, gravem sententiam tuleritis, ūnō iūdiciō simul multōs iugulāveritis: grandis nātū parēns, cuius spēs senectūtis omnis in huius adulēscentiā posita est, quārē velit in vītā manēre, nōn habēbit; fīliī parvī, prīvātī patris auxiliō, lūdibriō et dēspectuī paternīs inimīcīs erunt oppositī; tōta domus huius indignā concidet calamitāte. at inimīcī, statim sanguinolentam palmam crūdēlissimā victōriā potītī, īnsultābunt in hōrum miseriās, et superbī ā simul et verbīs inveniuntur.” item: “nam nēminem vestrum fugit, Quirītēs, urbe captā quae miseriae cōnsequī soleant: arma quī contrā tulērunt statim crūdēlissimē trucīdantur; cēterī, quī possunt per aetātem et vīrēs labōrem ferre, rapiuntur in servitūtem, quī nōn possunt, vītā prīvantur; ūnō dēnique atque eōdem tempore domus hostīlī flagrābit incendiō, et quōs nātūra aut voluntās necessitūdine et benivolentiā coniūnxit distrahuntur; līberī partim ē gremiīs dīripiuntur parentum, partim in sinū iugulantur, partim ante pedēs cōnstuprantur. nēmō, iūdicēs, est, quī possit satis rem cōnsequī verbīs nec efferre ōrātiōne magnitūdinem calamitātis.”

hōc genere exōrnātiōnis vel indignātiō vel misericordia potest commovērī, cum rēs cōnsequentēs comprehēnsae ūniversae perspicuā breviter exprimuntur ōrātiōne.

[52] dīvīsiō est quae rem sēmovēns ab utramque absolvit ratiōne subiectā, hōc modō: “cūr ego nunc tibi quicquam obiciam? probus es, nōn meruistī; improbus, nōn commovēre.” item: “quid nunc ego meīs prōmeritīs praedicem? meministis, obtundam; oblītī estis, cum nihil ēgerim, quid est quod verbīs prōficere possim?” item: “duae rēs sunt quae possunt hominēs ad turpe compendium commovēre: inopia atque avāritia. avārum in frāternā dīvīsiōne cognōvimus; inopem atque egentem nunc vidēmus. quī potes igitur ostendere causam maleficiī nōn fuisse?” inter hanc dīvīsiōnem et illam quae partibus ōrātiōnis tertia est, quā in prīmō librō dīximus secundum narrātiōnem, hoc interest: illa dīvidit per ēnumerātiōnem aut per expositiōnem, quibus rēbus in tōtam ōrātiōnem disputātiō futūra sit; haec statim explicat et brevī duābus aut plūribus partibus subiciēns ratiōnēs exōrnat ōrātiōnem.

frequentātiō est cum rēs tōtā causā dispersae cōguntur in ūnum locum, quō gravior aut ācrior aut crīminōsior ōrātiō sit, hōc pactō: “ā quō tandem abest iste vitiō? quid est, cūr iūdiciō vēlitis eum līberāre? suae pudīcitiae prōditor est, īnsidiātor aliēnae; cupidus, intemperāns, petulāns, superbus; impius in parentēs, ingrātus in amīcōs, īnfēstus cognātīs; in superiōrēs contumāx, in aequōs et parēs fastīdiōsus, in īnferiōrēs crūdēlis; dēnique in omnēs intolerābilis.”

[53] eiusdem generis est illa frequentātiō quae plūrimum coniectūrālibus causīs opitulātur, cum suspīciōnēs quae sēparātim dictae minūtae et īnfirmae erant ūnum in locum coāctae rem videntur perspicuam facere, nōn suspīciōsam, hōc pactō: “nōlīte igitur, nōlīte, iūdicēs, ea, quae dīxī, sēparātim spectāre; sed omnia colligite et cōnferte in ūnum. et commodum ad istum ex illīus morte veniēbat; et vīta hominis est turpissima, animus avārissimus, fortūnae familiārēs attenuātissimae; et rēs ista bonō nēminī praeter istum fuit; neque alius quisquam aequē commodē neque iste aliīs commodiōribus ratiōnibus facere potuit; neque praeteritum est ab istō quicquam quod opus fuit ad maleficium, neque factum quod opus nōn fuit; et cum locus idōneus maximē quaesītus, tum occāsiō aggrediendī commoda, tempus adeundī opportūnissimum, spatium cōnficiendī longissimum sūmptum est, nōn sine maximā occultandī et perficiendī maleficiī spē; et praetereā ante quam occīsus homō is est, iste vīsus est in locō in quō est occīsiō facta sōlus; paulō post in ipsō maleficiō vōx illīus quī occīdēbātur audīta; deinde post occīsiōnem istum multā nocte domum redīsse cōnstat, posterō diē titubanter et incōnstanter occīsiōne illīus locūtum; haec partim testimōniīs, partim quaestiōnibus argūmentātīs omnia comprobantur et rūmōre populī, quem ex argūmentīs nātum necesse est esse vērumvestrum, iūdicēs, est hīs in ūnum locum collocātīs certam sūmere scientiam, nōn suspīciōnem, maleficiī. nam ūnum aliquid aut alterum potest in istum cāsū cecidisse suspīciōsē; ut omnia inter ā prīmō ad postrēmum conveniant maleficiō necesse est, cāsū nōn potest fierī.” vehemēns haec est exōrnātiō et in coniectūrālī cōnstitūtiōne causae fermē semper necessāria, et in cēterīs generibus causārum et in omnī ōrātiōne adhibenda nōnnumquam.

[54] expolītiō est cum in eōdem locō manēmus et aliud atque aliud dīcere vidēmur. ea dupliciter fit: aut eandem plānē dīcēmus rem, aut eādem . eandem rem dīcēmus, nōn eōdem modō, nam id quidem obtundere audītōrem est, nōn rem expolīre, sed commūtātē. commūtābimus tripliciter: verbīs, prōnūntiandō, tractandō.

verbīs commūtābimus, cum semel dictā iterum aut saepius aliīs verbīs quae idem valeant eadem rēs prōferētur, hōc modō: “nūllum tantum est perīculum, quod sapiēns prō salūte patriae vītandum arbitrētur. cum agētur incolumitās perpetua cīvitātis, quī bonīs erit ratiōnibus praeditus profectō nūllum vītae discrīmen sibi prō fortūnīs reī pūblicae fugiendum putābit, et erit in sententiā semper, ut prō patriā studiōsē quamvīs in magnam dēscendat vītae dīmicātiōnem.”

prōnūntiandō commūtābimus, , cum in sermōne, tum in ācrimōniā, tum in aliō atque aliō genere vōcis atque gestūs eadem verbīs commūtandō prōnūntiātiōnem quoque vehementius immūtārimus. hoc neque commodissimē scrībī potest neque parum est apertum; quārē nōn eget exemplī.

[55] tertium genus est commūtātiōnis, quod tractandō cōnficitur, sententiam trāiciēmus aut ad sermōcinātiōnem aut exsuscitātiōnem.

sermōcinātiō est quā plānius paulō post suō locō dīcēmus; nunc breviter quod ad hanc rem satis sit attingēmusin quā cōnstituētur alicuius persōnae ōrātiō accommodāta ad dignitātem, hōc modō, ut, quō facilius rēs cognōscī possit, ab eādem sententiā recēdāmus: “sapiēns omnia reī pūblicae causā suscipienda perīcula putābit. saepe ipse cum loquitur: ‘nōn mihi sōlī, sed etiam atque adeō multō potius nātus sum patriae; vīta, quae fātō dēbētur, salūtī patriae potissimum solvātur. aluit haec , tūtē atque honestē prōdūxit ūsque ad hanc aetātem; mūnīvit meās ratiōnēs bonīs lēgibus, optimīs mōribus, honestissimīs disciplīnīs. quid est, quod ā satis persolvī possit, unde haec accēpī?’ exinde ut haec loquētur cum sapiēns saepe, in perīculīs reī pūblicae nūllum ipse perīculum fugiet.”

item mūtātur rēs tractandō, trādūcitur ad exsuscitātiōnem, cum et nōs commōtī dīcere videāmur, et audītōris animum commovēmus, sīc: “quis est tam tenuī cōgitātiōne praeditus, cuius animus tantīs angustiīs invidiae continētur, quī nōn hunc hominem studiōsissimē laudet et sapientissimum iūdicet quī prō salūte patriae, prō incolumitāte cīvitātis, prō reī pūblicae fortūnīs quamvīs magnum atque atrōx perīculum studiōsē suscipiat et libenter subeat? [56] equidem hunc hominem magis cupiō satis laudāre quam possum, idemque hoc certō sciō vōbīs omnibus ūsū venīre.”

eadem rēs igitur hīs tribus in dīcendō commūtābitur rēbus: verbīs, prōnūntiandō, tractandō. tractandō dupliciter: sermōcinātiōne et exsuscitātiōne.

sed eādem cum dīcēmus, plūrimīs ūtēmur commūtātiōnibus. nam cum rem simpliciter prōnūntiārimus, ratiōnem poterimus subicere; deinde dupliciter vel sine ratiōnibus vel cum ratiōnibus prōnūntiāre; deinde afferre contrārium, quibus omnibus dīximus in verbōrum exōrnātiōnibus; deinde simile et exemplum, quō suō locō plūra dīcēmus; deinde conclūsiōnem, quā in secundō librō quae opus fuērunt dīximus, dēmōnstrantēs argūmentātiōnēs quemadmodum conclūdere oporteat. in hōc librō docuimus cuiusmodī esset exōrnātiō verbōrum cui conclūsiōnī nōmen est. ergō huiusmodī vehementer ōrnāta poterit esse expolītiō, quae cōnstābit ex frequentibus exōrnātiōnibus verbōrum et sententiārum.

hōc modō igitur septem partibus tractābitur; et ab eiusdem sententiae nōn recēdāmus exemplō, ut scīre possīs, quam facile praeceptiōne rhētoricae rēs simplex multiplicī ratiōne tractātur:

[57]sapiēns nūllum prō pūblicā perīculum vītābit, ideō quod saepe, cum prō pūblicā perīre nōluerit, necesse erit cum pūblicā pereat; et quoniam omnia sunt commoda ā patriā accepta, nūllum incommodum prō patriā grave putandum est.

ergō quī fugiunt id perīculum quod prō pūblicā subeundum est stultē faciunt; nam neque effugere incommoda possunt et ingrātī in cīvitātem reperiuntur. at quī patriae perīcula suō perīculō expetant, sapientēs putandī sunt, cum et eum quem dēbent honōrem reī pūblicae reddunt et prō multīs perīre mālunt quam cum multīs.

etenim vehementer est iniquum vītam, quam ā nātūrā acceptam propter patriam cōnservārīs, nātūrae cum cōgat reddere, patriae cum roget nōn dare; et cum possīs cum summā virtūte et honōre prō patriā interīre, mālle per dēdecus et ignāviam vīvere; et cum prō amīcīs et parentibus et cēterīs necessāriīs adīre perīculum velīs, prō pūblicā, in quā et haec et illud sānctissimum patriae nōmen continētur, nōlle in discrīmen venīre.

ita utī contemnendus est quī in nāvigiō nōn nāvem quam māvult incolumem, item vituperandus quī in reī pūblicae discrīmine suae plūs quam commūnī salūtī cōnsulit. nāvī enim frāctā multī incolumēs ēvāsērunt; ex naufragiō patriae salvus nēmō potest ēnatāre.

quod mihi bene vidētur Decius intellēxisse, quī dēvōvisse dīcitur et prō legiōnibus in hostēs immīsisse mediōs. āmīsit vītam, at nōn perdidit. enim vīlissimā certam et parvā maximam redēmit. vītam dedit, accēpit patriam; āmīsit animam, potītus est glōriam, quae cum summā laude prōdita vetustāte cottīdiē magis ēnitēscit.

quodsī prō pūblicā decēre accēdere perīculum et ratiōne dēmōnstrātum est et exemplō comprobātum, sapientēs sunt exīstimandī quī nūllum prō salūte patriae perīculum vītant.”

[58] in hīs igitur generibus expolītiō versātur; quā prōductī sumus ut plūra dīcerēmus, quod nōn modo cum causam dīcimus adiuvat et exōrnat ōrātiōnem, sed multō maximē per eam exercēmur ad ēlocūtiōnis facultātem. quārē conveniet extrā causam in exercendō ratiōnēs adhibēre expolītiōnis, in dīcendō ūtī cum exōrnābimus argūmentātiōnem, quā dīximus in librō secundō.

commorātiō est cum in locō firmissimō, ā quō tōta causa continētur, manētur diūtius et eōdem saepius redītur. hāc ūtī maximē convenit et id est ōrātōris bonī maximē proprium; nōn enim datur audītōrī potestās animum firmissimā dēmovendī. huic exemplum satis idōneum subicī nōn potuit, proptereā quod hic locus nōn est ā tōtā causā sēparātus sīcutī membrum aliquod, sed tamquam sanguis perfūsus est per tōtum corpus ōrātiōnis.

contentiō est per quam contrāria referentur. ea est in verbōrum exōrnātiōnibus, ut ante docuimus, huiusmodī: “inimīcīs plācābilem, amīcīs inexōrābilem praebēs.” in sententiārum, huiusmodī: “vōs huius incommodīs lūgētis, iste reī pūblicae calamitāte laetātur. vōs vestrīs fortūnīs diffīditis, iste sōlus suīs magis cōnfīdit.” inter haec duo contentiōnum genera hoc interest: illud ex verbīs celeriter relātīs cōnstat, hic sententiae contrāriae ex comparātiōne referantur oportet.

[59] similitūdō est ōrātiō trādūcēns ad rem quampiam aliquid ex disparī simile. ea sūmitur aut ōrnandī causā aut probandī aut apertius dīcendī aut ante oculōs pōnendī. et quōmodo quattuor causīs sūmitur, item quattuor modīs dīcitur: per contrārium, per negātiōnem, per collātiōnem, per brevitātem. ad ūnamquamque sūmendae causam similitūdinis accommodābimus singulōs modōs prōnūntiandī.

ōrnandī causā sūmitur per contrārium sīc: “nōn enim, quemadmodum in palaestrā, quī taedās candentēs accipit celerior est in cursū continuō quam ille quī trādit, item melior imperātor novus quī accipit exercitum quam ille quī dēcēdit; proptereā quod dēfatīgātus cursor integrō facem, hīc perītus imperātor imperītō exercitum trādit.” hoc sine similī satis plānē et perspicuē et probābiliter dīcī potuit hōc modō: “dīcitur minus bonōs imperātōrēs ā meliōribus exercitūs accipere solēre”; sed ōrnandī causā simile sūmptum est, ut ōrātiōnī quaedam dignitās compārētur. dictum autem est per contrārium, nam tum similitūdō sūmitur per contrārium, cum reī quam nōs probāmus aliquam rem negāmus esse similem [ut paulō ante, cum cursōribus asserēbātur].

per negātiōnem dīcētur probandī causā hōc modō: “neque equus indomitus, quamvīs bene nātūrā compositus sit, idōneus potest esse ad eās ūtilitātēs quae dēsīderantur ab equō; neque homō indoctus, quamvīs sit ingeniōsus, ad virtūtem potest pervenīre.” hoc probābilius factum est, quod magis est vērī simile nōn posse virtūtem sine doctrīnā comparārī, quoniam equus quidem indomitus idōneus possit esse. ergō sūmptum est probandī causā, dictum autem per negātiōnem; id enim perspicuum est prīmō similitūdinis verbō.

[60] sūmētur et apertius dīcendī causā similedīcitur per brevitātemhōc modō: “in amīcitiā gerendā, sīcut in certāmine currendī, nōn ita convenit exercērī ut quoad necesse sit venīre possīs, sed ut prōductus studiō et vīribus ultrā facile prōcurrās.” nam hoc simile est, ut apertius intellegātur malā ratiōne facere quī reprehendant eōs quī verbī causā post mortem amīcī līberōs eius custōdiant, proptereā quod in cursōre tantum vēlōcitātis esse oporteat ut efferātur ultrā fīnem, in amīcō tantum benivolentiae ut ultrā quam quod amīcus sentīre possit, prōcurrat amīcitiae studiō. dictum autem simile est per brevitātem. nōn enim ita ut in cēterīs rēbus, rēs ab sēparāta est, sed utraeque rēs coniūnctē et cōnfūsē prōnūntiātae.

ante oculōs pōnendī negōtiī causā sūmētur similitūdōdīcētur per collātiōnemsīc: “utī citharoedus cum prōdierit optimē vestītus, pallā inaurātā indūtus, cum chlamyde purpureā variīs colōribus intextā, et cum corōnā aureā magnīs fulgentibus gemmīs illūminātā, citharam tenēns exōrnātissimam aurō et ebore distīnctam, ipse praetereā fōrmā et speciē sit et statūrā appositā ad dignitātem, , cum magnam populō commōrit iīs rēbus exspectātiōnem, repente, silentiō factō, vōcem mittat acerbissimam cum turpissimō corporis mōtū, quō melius ōrnātus et magis fuerit exspectātus, magis dērīsus et contemptus ēicitur; item, quis in excelsō locō et in magnīs ac locuplētibus cōpiīs collocātus fortūnae mūneribus et nātūrae commodīs omnibus abundābit, virtūtis et artium quae virtūtis magistrae sunt egēbit, quō magis cēterīs rēbus erit cōpiōsus et illūstris et exspectātus, vehementius dērīsus et contemptus ex omnī conventū bonōrum ēiciētur.” hoc simile exōrnātiōne utriusque reī, alterīus inertiae alterīus stultitiae similī ratiōne collātā, sub aspectūs omnium rem subiēcit. dictum autem est per collātiōnem, proptereā quod prōpositā similitūdine paria sunt omnia relāta.

[61] in similibus observāre oportet dīligenter ut, cum rem afferāmus similem, cuius reī causā similitūdinem attulerimus, verba ad similitūdinem habeāmus accommodāta. id est huiusmodī: “ita ut hirundinēs aestīvō tempore praestō sunt, frīgore pulsae recēdunt —” ex eādem similitūdine nunc per trānslātiōnem verba sūmimus — “item falsī amīcī serēnō vītae tempore praestō sunt; simul atque hiemem fortūnae vīdērunt, dēvolant omnēs.” sed inventiō similium facilis erit, quis sibi omnēs rēs, animantēs et inanimās, mūtās et ēloquentēs, ferās et mānsuētās, terrestrēs, caelestēs, maritimās, artificiō, cāsū, nātūrā comparātās, ūsitātās atque inūsitātās, frequenter pōnere ante oculōs poterit et ex hīs aliquam vēnārī similitūdinem quae aut ōrnāre aut docēre aut apertiōrem rem facere aut pōnere ante oculōs possit. nōn enim rēs tōta tōtae reī necesse est similis sit, sed id ipsum quod cōnferētur similitūdinem habeat oportet.

[62] exemplum est alicuius factī aut dictī praeteritī cum certī auctōris nōmine prōpositiō. id sūmitur īsdem causīs quibus similitūdō. rem ōrnātiōrem facit, cum nūllīus reī nisi dignitātis causā sūmitur; apertiōrem, cum id quod sit obscūrius magis dīlūcidum reddit; probābiliōrem, cum magis vērī similem facit; ante oculōs pōnit, cum exprimit omnia perspicuē, ut rēs prope dīcam manū temptārī possit. ūnīuscuiusque generis singula subiēcissēmus exempla, nisi et exemplum quod genus esset in expolītiōne dēmōnstrāssēmus et causās sūmendī in similitūdine aperuissēmus. quārē nōluimus neque pauca, quōminus intellegerētur, neque intellēctā plūra scrībere.

imāgō est fōrmae cum fōrmā cum quādam similitūdine collātiō. haec sūmitur aut laudis aut vituperātiōnis causā. laudis causā, sīc: “inībat in proelium corpore taurī validissimī, impetū leōnis ācerrimī similī.” vituperātiōnis, ut in odium addūcat hōc modō: “iste quī cottīdiē per forum medium tamquam iubātus dracō serpit dentibus aduncīs, aspectū venēnātō, spīritū rabidō, circum īnspectāns hūc et illūc quem reperiat cui aliquid malī faucibus afflāre, ōre attingere, dentibus īnsecāre, linguā aspergere possit.” ut in invidiam addūcat, hōc modō: “iste quī dīvitiās suās iactat, sīcut Gallus ē Phrygiā aut hariolus quispiam dēpressus et onerātus aurō clāmat et dēlīrat.” in contemptiōnem sīc: “iste quī tamquam cochlea abscondēns retentat sēsē tacitus, cum domō tōtus ut comeditur aufertur.”

[63] effictiō est cum exprimitur atque effingitur verbīs corporis cuiuspiam fōrma, quoad satis sit ad intellegendum, hōc modō: “hunc, iūdicēs, dīcō, rubrum, brevem, incurvum, cānum, succrispum, caesium, cui sānē magna est in mentō cicātrīx, quōmodo potest vōbīs in memoriam redīre.” habet haec exōrnātiō cum ūtilitātem, quem velīs dēmōnstrāre, tum venustātem, breviter et dīlūcidē facta est.

notātiō est, cum alicuius nātūra certīs dēscrībitur signīs quae, sīcutī notae quaedam, nātūrae sunt attribūta; ut velīs nōn dīvitem, sed ostentātōrem pecūniōsī dēscrībere: “iste,” inquiēs, “iūdicēs, quī dīcī dīvitem putat esse praeclārum, prīmum nunc vidēte, quō vultū nōs intueātur. nōnne vōbīs vidētur dīcere* * * dant, mihi molestī nōn essētis’? cum vērō sinistrā mentum sublevāvit, exīstimat gemmae nitōre et aurī splendōre aspectūs omnium praestringere. cum puerum respicit hunc ūnum, quem ego nōvīvōs nōn arbitroraliō nōmine appellat, deinde aliō atque aliō. ‘at eho inquitvenī, Sanniō, quid istī barbarī turbent,’ ut ignōtī quī audient ūnum pūtent sēligī multīs. dīcit in aurem, aut ut domī lectulī sternantur, aut ab avunculō rogētur Aethiops quī ad balineās veniat, aut Asturcōnī locus ante ōstium suum dētur, aut aliquod fragile falsae chorāgium glōriae compārētur. deinde exclāmat, ut omnēs audiant: ‘vidētō ut dīligenter numerētur, potest, ante noctem.’ puer, quī iam bene erī nātūram nōrit: ‘ illō plūrēs mittās oportet,’ inquit, ‘ hodiē vīs trānsnumerārī.’ ‘ageinquitdūc cum Libanum et Sōsiam.’ ‘sānē.’ deinde cāsū veniunt hospitēs hominī, quōs iste, dum splendidē peregrīnātur, invītat. ex homō hercule sānē conturbātur; sed tamen ā vitiō nātūrae nōn recēdit. ‘beneinquitfacitis, cum venītis, sed rēctius fēcissētis, ad domum rēcta abīssētis.’ ‘id fēcissēmus,’ inquiunt illī, ‘ domum nōvissēmus.’ ‘at istud quidem facile fuit undelibet invenīre. vērum īte cum.’ sequuntur illī. sermō intereā huius cōnsūmitur omnis in ostentātiōne: quaerit in agrīs frūmenta cuiusmodī sint; negat , quia vīllae incēnsae sint, accēdere posse, nec aedificāre etiamnunc audēre — ‘tametsī in Tusculānō quidem coepī īnsānīre et in īsdem fundāmentīs aedificāre.’ [64] dum haec loquitur, venit in aedēs quāsdam, in quibus sodālicium erat eōdem diē futūrum; quō iste prō nōtitiā dominī aedium ingreditur cum hospitibus. ‘hīcinquithabitō.’ perspicit argentum quod erat expositum, vīsit trīclīnium strātum, probat. accēdit servulus; dīcit hominī clārē dominum iam ventūrum, velit exīre. ‘itane?’ inquit. ‘eāmus, hospitēs. frāter venit ex Falernō: ego illī obviam pergam. vōs hūc decimā venītōte.’ hospitēs discēdunt. iste raptim domum suam conicit. illī decimā quō iusserat veniunt; quaerunt hunc, reperiunt domus cuia sit, in dēversōrium dērīsī cōnferunt sēsē. vident hominem posterī diē; narrant, expostulant, accūsant. ait iste eōs similitūdine locī dēceptōs angiportō tōtō dēerrāsse; contrā valētūdinem suam ad noctem multam exspectāsse. Sanniōnī puerō negōtium dederat ut vāsa, vestīmenta, puerōs rogāret; servulus nōn inurbānus satis strēnuē et concinnē comparat. iste hospitēs domum dēdūcit. ait aedēs maximās cuidam amīcō ad nūptiās commodāsse. nūntiat puer argentum repetī; pertimuerat enim quī commodārat. ‘apage ,’ inquit, ‘aedēs commodāvī, familiam dedī: argentum quoque vult? tametsī hospitēs habeō, tamen ūtātur licet, nōs Samīs dēlectābimur.’ quid ego quae deinde efficiat narrem? eiusmodī est hominis nātūra, ut quae singulīs diēbus efficiat glōriā atque ostentātiōne, ea vix annuō sermōne ēnarrāre possim.”

[65] huiusmodī notātiōnēs quae dēscrībunt quod cōnsentāneum sit ūnīuscuiusque nātūrae vehementer habent magnam dēlectātiōnem; tōtam enim nātūram cuiuspiam pōnunt ante oculōs, aut glōriōsī, ut nōs exemplī causā coeperāmus, aut invidī aut tumidī aut avārī, ambitiōsī, amātōris, luxuriōsī, fūris, quadruplātōris; dēnique cuiusvīs studium prōtrahī potest in medium tālī notātiōne.

sermōcinātiō est cum alicui persōnae sermō attribuitur et is expōnitur cum ratiōne dignitātis, hōc pactō: “cum mīlitibus urbs redundāret et omnēs timōre oppressī domī continērentur, vēnit iste cum sagō, gladiō succīnctus, tenēns iaculum; trēs adulēscentēs hominem similī ōrnātū subsequuntur. irrūpit in aedēs subitō, deinde magnā vōce: ‘ubi est iste beātusinquitaedium dominus? quīn mihi praestō fuit? quid tacētis?’ hīc aliī omnēs stupidī timōre obmūtuērunt. uxor illīus īnfēlīcissimī cum maximō flētū ad istīus pedēs abiēcit sēsē. ‘per inquitet ea quae tibi dulcissima sunt in vītā, miserēre nostrī, nōlī exstinguere exstīnctōs, fer mānsuētē fortūnam, nōs quoque fuimus beātī; nōsce esse hominem.’ ‘quīn illum mihi datis ac vōs auribus meīs opplōrāre dēsinitis? nōn abībit.’ illī nūntiātur intereā vēnisse istum et clāmōre maximō mortem minārī. quod simul ut audīvit: ‘heusinquitGorgiāpedisequō puerōrum, ‘absconde puerōs, dēfende, fac ut incolumēs ad adulēscentiam perdūcās.’ vix haec dīxerat, cum ecce iste praestōsedēs,’ inquit, ‘audāx? nōn vōx mea tibi vītam adēmit? explē meās inimīcitiās et īrācundiam saturā tuō sanguine.’ ille cum magnō spīritū verba: ‘metuēbaminquit plānē victus essem. nunc videō: iūre cum contendere nōn vīs, ubi superārī turpissimum et superāre pulcherrimum est; interficere vīs. occīdar equidem, sed victus nōn perībō.’ ‘ut in extrēmō vītae tempore etiam sententiās ēloqueris! numquam quem vidēs dominārī vīs supplicāre?” tum mulier: ‘immō iste quidem rogat et supplicat; sed , quaesō, commovēre; et per deōsinquithunc examplexāre. dominus est. vīcit hic , vince nunc animum.’ ‘quīn dēsinis,’ inquit, ‘uxor, loquī quae digna nōn sint? tacē et quae cūranda sunt cūra. cessās mihi vītam, tibi omnem bene vīvendī spem meā morte ēripere?’ iste mulierem prōpulit ab lāmentantem; illī nescioquid incipientī dīcere quod dignum vidēlicet illīus virtūte esset gladium in latere dēfīxit.”

putō in hōc exemplō datōs esse ūnīcuique sermōnēs ad dignitātem accommodātōs, id quod oportet in hōc genere cōnservāre.

sunt item sermōcinātiōnēs cōnsequentēs, hoc genus: “nam quid putāmus illōs dictūrōs, hoc iūdicāritis? nōnne omnēs hāc ūtentur ōrātiōne?” deinde subicere sermōnem.

[66] cōnfōrmātiō est cum aliqua quae nōn adest persōna cōnfingitur quasi adsit, aut cum rēs mūta aut īnfōrmis fit ēloquēns, et fōrma et ōrātiō attribuitur ad dignitātem accommodāta aut āctiō quaedam, hōc pactō: “quodsī nunc haec urbs invictissima vōcem mittat, nōn hōc pactō loquātur: ‘ego illa plūrimīs tropaeīs ōrnāta, triumphīs dītāta certissimīs, clārissimīs locuplētāta victōriīs, nunc vestrīs sēditiōnibus, ō cīvēs, vexor. quam dolīs malitiōsa Carthāgō, vīribus probāta Numantia, disciplīnīs ērudīta Corinthus labefactāre nōn potuit, eam patiminī nunc ab homunculīs deterrimīs prōterī atque conculcārī?’” item: “quodsī nunc Lūcius ille Brūtus revīvēscat et hīc ante pedēs vestrōs adsit, is nōn hāc ūtātur ōrātiōne?: ‘ego rēgēs ēiēcī, vōs tyrannōs intrōdūcitis; ego lībertātem quae nōn erat peperī, vōs partam servāre nōn vultis; ego capitis meī perīculō patriam līberāvī, vōs līberī sine perīculō esse nōn cūrātis?’” haec cōnfōrmātiō licet in plūrēs rēs, in mūtās atque inanimās trānsferātur. prōficit plūrimum in amplificātiōnis partibus et commiserātiōne.

[67] significātiō est rēs quae plūs in suspīciōne relinquit quam positum est in ōrātiōne. ea fit per exsuperātiōnem, ambiguum, cōnsequentiam, abscīsiōnem, similitūdinem.

per exsuperātiōnem, cum plūs est dictum quam patitur vēritās, augendae suspīciōnis causā, sīc: “hic tantō patrimōniō tam cito testam quī sibi petat ignem nōn relīquit.”

per ambiguum, cum verbum potest in duās plūrēsve sententiās accipī, sed accipitur tamen in eam partem quam vult is quī dīxit; ut dīcās quī multās hērēditātēs adierit: “prōspice , quī plūrimum cernis.” ambigua quemadmodum vītanda sunt quae obscūram reddunt ōrātiōnem, item haec cōnsequenda quae cōnficiunt huiusmodī significātiōnem. ea reperientur facile, nōverimus et animum adverterimus verbōrum ancipitēs aut multiplicēs potestātēs.

per cōnsequentiam significātiō fit, cum rēs quae sequantur aliquam rem dīcuntur, ex quibus tōta rēs relinquitur in suspīciōne; ut salsāmentārī fīliō dīcās: “quiēsce , cuius pater cubitīs ēmungī solēbat.”

per abscīsiōnem, , cum incipimus aliquid dīcere, deinde praecīdāmus, et ex quod iam dīximus satis relinquitur suspīciōnis, sīc: “quī istā fōrmā et aetāte nūper aliēnae domīnōlō plūra dīcere.”

per similitūdinem, cum aliquā similī allātā nihil amplius dīcimus, sed ex significāmus, quid sentiāmus, hōc modō: “nōlī, Sāturnīne, nimium populī frequentiā frētus esse: inultī iacent Gracchī.”

haec exōrnātiō plūrimum fēstīvitātis habet interdum et dignitātis; sinit enim quiddam tacitō ōrātōre ipsum audītōrem suspicārī.

[68] brevitās est rēs ipsīs tantummodo verbīs necessāriīs expedīta, hōc modō: “Lemnum praeteriēns cēpit, inde Thasī praesidium relīquit, post urbem Bīthȳnicam sustulit, inde pulsus in Hellēspontum statim potītur Abydī.” item: “modo cōnsul quondam, is deinde prīmus erat cīvitātis; tum proficīscitur in Asiam; deinde hostis et exul est dictus; post imperātor, et postrēmō factus est cōnsul.” habet paucīs comprehēnsa brevitās multārum rērum expedītiōnem; quārē adhibenda saepe est, cum aut rēs nōn egent longae ōrātiōnis aut tempus nōn sinet commorārī.

dēmōnstrātiō est cum ita verbīs rēs exprimitur, ut gerī negōtium et rēs ante oculōs esse videātur. id fierī poterit, quae ante et post et in ipsā facta erunt comprehendēmus, aut ā rēbus cōnsequentibus aut circum īnstantibus nōn recēdimus, hōc modō: “quod simul atque Gracchus prōspexit fluctuāre populum, verentem ipse auctōritāte senātūs commōtus sententiā dēsisteret, iubet advocārī contiōnem. iste intereā scelere et malīs cōgitātiōnibus redundāns ēvolat ē templō Iovis; sūdāns, oculīs ārdentibus, ērēctō capillō, contortā togā, cum plūribus aliīs īre celerius coepit. illī praecō faciēbat audientiam; hic, subsellium quoddam excors calce premēns, dexterā pedem dēfringit et hoc aliōs iubet idem facere. cum Gracchus deōs inciperet precārī, cursim istī impetum faciunt et ex aliīs aliī partibus convolant atque ē populō ūnus: ‘fuge, fuge,’ inquit, ‘Tiberī. nōn vidēs? respice, inquam.’ deinde vaga multitūdō, subitō timōre perterrita, fugere coepit. at iste, spūmāns ex ōre scelus, anhēlāns ex īnfimō pectore crūdēlitātem, contorquet bracchium et dubitantī Gracchō quid esset neque tamen locum in quō cōnstiterat relinquentī percutit tempus. ille, nūllā vōce dēlibāns īnsitam virtūtem, concidit tacitus. iste virī fortissimī miserandō sanguine aspersus, quasi facinus praeclārissimum fēcisset circum īnspectāns, et hilarē scelerātam grātulantibus manum porrigēns, in templum Iovis contulit sēsē.” [69] haec exōrnātiō plūrimum prōdest in amplificandā et commiserandā huiusmodī ēnarrātiōnibus; statuit enim rem tōtam et prope pōnit ante oculōs.

Closing exhortation to Herennius (69)

omnēs ratiōnēs honestandae studiōsē collēgimus ēlocūtiōnis; in quibus, Herennī, dīligentius exercueris, et gravitātem et dignitātem et suāvitātem habēre in dīcendō poteris, ut ōrātōriē plānē loquāris nec nūda atque inōrnāta inventiō vulgārī sermōne efferātur.

nunc identidem nōsmet ipsī nōbīs īnstēmusrēs enim commūnis agēturut frequenter et assiduē cōnsequāmur artis ratiōnem studiō et exercitātiōne; quod aliī cum molestiā tribus causīs maximē faciunt: aut quīcum libenter exerceantur nōn habent, aut diffīdunt sibi, aut nesciunt quam viam sequī dēbeantquae ā nōbīs absunt omnēs difficultātēs. nam et simul libenter exercēmur propter amīcitiam, cuius initium cognātiō fēcit, cētera philosophiae ratiō cōnfirmāvit, et nōbīs nōn diffīdimus, proptereā quod et aliquantum prōcessimus et alia sunt meliōra quae multō intentius petimus in vītā; ut, etiamsī nōn pervēnerimus in dīcendō quō volumus, parva pars vītae perfectissimae dēsīderētur, et viam quam sequāmur habēmus, proptereā quod in hīs librīs nihil praeteritum est rhētoricae praeceptiōnis.

dēmōnstrātum est enim quōmodo rēs in omnibus generibus causārum invenīre oporteat, dictum est quō pactō eās dispōnere conveniat, trāditum est quā ratiōne esset prōnūntiandum, praeceptum est quā viā meminisse possēmus, dēmōnstrātum est quibus modīs perfecta ēlocūtiō comparārētur. quae sequimur, acūtē et cito reperiēmus, distīnctē et ōrdinātē dispōnēmus, graviter et venustē prōnūntiābimus, firmē et perpetuē meminerimus, ōrnātē et suāviter ēloquēmur. ergō amplius in arte rhētoricā nihil est. haec omnia adipīscēmur, ratiōnēs praeceptiōnis dīligentiā cōnsequēmur exercitātiōnis.