maior pars mortālium, Paulīne, nātūrae malignitāte conqueritur, quod in exiguum aevī gignimur, quod haec tam vēlōciter, tam rapidē datī nōbīs temporis spatia dēcurrunt, adeō ut exceptīs admodum paucīs cēterōs in ipsō vītae apparātū vīta dēstituat. nec huic pūblicō, ut opīnantur, malō turba tantum et imprūdēns vulgus ingemuit; clārōrum quoque virōrum hic affectus querēlās ēvocāvit. inde illa maximī medicōrum exclāmātiō est, vītam brevem esse, longam artem; 2 inde Aristotelis cum rērum nātūrā exigentis minimē conveniēns sapientī virō līs, aetātis eam animālibus tantum indulsisse ut quīna aut dēna saecula ēdūcerent, hominī in tam multa ac magna genitō tantō citeriōrem terminum stāre.

3 nōn exiguum temporis habēmus, sed multum perdimus. satis longa vīta et in maximārum rērum cōnsummātiōnem largē data est, tōta bene collocārētur; sed ubi per luxum ac neglegentiam diffluit, ubi nūllī bonae reī impenditur, ultimā dēmum necessitāte cōgente, quam īre nōn intellēximus trānsīsse sentīmus. 4 ita est: nōn accipimus brevem vītam sed facimus, nec inopēs eius sed prōdigī sumus. sīcut amplae et rēgiae opēs, ubi ad malum dominum pervēnērunt, mōmentō dissipantur, at quamvīs modicae, bonō custōdī trāditae sunt, ūsū crēscunt, ita aetās nostra bene dispōnentī multum patet.

[2] quid rērum nātūrā querimur? illa benignē gessit. vīta, ūtī sciās, longa est. alium īnsatiābilis tenet avāritia, alium in supervacuīs labōribus operōsa sēdulitās; alius vīnō madet, alius inertiā torpet; alium dēfatīgat ex aliēnīs iūdiciīs suspēnsa semper ambitiō, alium mercandī praeceps cupiditās circā omnīs terrās, omnia maria spē lucrī dūcit. quōsdam torquet cupīdō mīlitiae numquam nōn aut aliēnīs perīculīs intentōs aut suīs ānxiōs; sunt quōs ingrātus superiōrum cultus voluntāriā servitūte cōnsūmat; 2 multōs aut affectātiō aliēnae fōrtūnae aut suae querēla dētinuit; plērōsque nihil certum sequentīs vaga et incōnstāns et sibi displicēns levitās per nova cōnsilia iactāvit; quibusdam nihil quō cursum dērigant placet, sed marcentīs ōscitantīsque fāta dēprēndunt, adeō ut quod apud maximum poētārum mōre ōrāculī dictum est vērum esse nōn dubitem: exigua pars est vītae quā vīvimus. cēterum quidem omne spatium nōn vīta, sed tempus est.

3 urgent et circumstant vitia undique nec resurgere aut in dispectum vērī attollere oculōs sinunt, sed mersōs et in cupiditātem īnfīxōs premunt. numquam illīs recurrere ad licet: quandō aliqua fortuitō quiēs contigit, velut profundum mare in quō post ventum quoque volūtātiō est fluctuantur, nec umquam illīs ā cupiditātibus suīs ōtium est. 4 istīs putās dīcere quōrum in cōnfessō mala sunt? aspice illōs ad quōrum fēlīcitātem concurritur: bonīs suīs offōcantur. quam multīs dīvitiae gravēs sunt! quam multōrum ēloquentia et cotīdiāna ostentandī ingeniī occupātiō sanguinem ēdūcit! quam multī continuīs voluptātibus pallent! quam multīs nihil līberī relinquit circumfūsus clientium populus! omnīs dēnique istōs ab īnfimīs ūsque ad summōs pererrā: hic advocat, hic adest, ille perīclitātur, ille dēfendit, ille iūdicat; nēmō sibi vindicat, alius in alium cōnsūmitur. interrogā istīs quōrum nōmina ēdiscuntur; hīs illōs dīnōscī vidēbis notīs: ille illīus cultor est, hic illīus. suus nēmō est. 5 deinde dēmentissima quōrundam indignātiō est: queruntur superiōrum fastīdiō, quod ipsīs adīre volentibus nōn vacāverint! audet quisquam alterīus superbiā querī, quī sibi ipse numquam vacat? ille tamen , quisquis es, īnsolentī quidem vultū sed aliquandō respexit, ille aurēs suās ad tua verba dēmīsit, ille ad latus suum recēpit: nōn īnspicere umquam, nōn audīre dignātus es. nōn est itaque quod ista officia cuiquam imputēs, quoniam quidem, cum illa facerēs, nōn esse cum aliō volēbās, sed cum esse nōn poterās.

[3] omnia licet quae umquam ingenia fulsērunt in hoc ūnum cōnsentiant, numquam satis hanc hūmānārum mentium cālīginem mīrābuntur: praedia sua occupārī ā nūllō patiuntur et, exigua contentiō est modō fīnium, ad lapidēs et arma discurrunt; in vītam suam incēdere aliōs sinunt, immō vērō ipsī etiam possessōrēs eius futūrōs indūcunt. nēmō invenītur quī pecūniam suam dīvidere velit; vītam ūnusquisque quam multīs distribuit! astrictī sunt in continendō patrimōniō; simul ad iactūram temporis ventum est, profūsissimī in cuius ūnīus honesta avāritia est.

2 libet itaque ex seniōrum turbā comprēndere aliquem: “pervēnisse ad ultimum aetātis hūmānae vidēmus, centēsimus tibi vel suprā premitur annus: agedum, ad computātiōnem aetātem tuam revocā. dūc quantum ex istō tempore crēditor, quantum amīca, quantum rēx, quantum cliēns abstulerit, quantum līs uxōria, quantum servōrum coercitiō, quantum officiōsa per urbem discursātiō; adice morbōs quōs manū fēcimus, adice quod et sine ūsū iacuit: vidēbis pauciōrēs annōs habēre quam numerās. 3 repete memoriā cum quandō certus cōnsiliī fuerīs, quotus quisque diēs ut dēstināverās cesserit, quandō tibi ūsus tuī fuerit, quandō in statū suō vultus, quandō animus intrepidus, quid tibi in tam longō aevō factī operis sit, quam multī vītam tuam dīripuerint nōn sentiente quid perderēs, quantum vānus dolor, stulta laetitia, avida cupiditās, blanda conversātiō abstulerit, quam exiguum tibi tuō relictum sit: intellegēs immātūrum morī.”

4 quid ergō est in causā? tamquam semper vīctūrī vīvitis, numquam vōbīs fragilitās vestra succurrit. nōn observātis quantum iam temporis trānsierit; velut ex plēnō et abundantī perditis, cum interim fortasse ille ipse quī alicui vel hominī vel reī dōnātur diēs ultimus sit. omnia tamquam mortālēs timētis, omnia tamquam immortālēs concupīscitis. 5 audiēs plērōsque dīcentēs: “ā quīnquāgēsimō annō in ōtium sēcēdam, sexāgēsimus annus ab officiīs dīmittet.” et quem tandem longiōris vītae praedem accipis? quis ista sīcut dispōnis īre patiētur? nōn pudet reliquiās vītae tibi reservāre et id sōlum tempus bonae mentī dēstināre quod in nūllam rem cōnferrī possit? quam sērum est tunc vīvere incipere cum dēsinendum est! quae tam stulta mortālitātis oblīviō in quīnquāgēsimum et sexāgēsimum annum differre sāna cōnsilia et inde velle vītam inchoāre quō paucī perdūxērunt?

[4] potentissimīs et in altum sublātīs hominibus excidere vocēs vidēbis quibus ōtium optent, laudent, omnibus bonīs suīs praeferant. cupiunt interim ex illō fastīgiō suō, tūtō liceat, dēscendere; nam ut nihil extrā lacessat aut quatiat, in ipsa fortūna ruit.

2 dīvus Augustus, cui plūra quam ūllī praestitērunt, nōn dēsiit quiētem sibi precārī et vacātiōnem ā pūblicā petere. omnis eius sermō ad hoc semper revolūtus est, ut spērāret ōtium: hōc labōrēs suōs, etiam falsō, dulcī tamen oblectābat sōlāciō, aliquandō vīctūrum sibi. 3 in quādam ad senātum missā epistulā, cum requiem suam nōn vacuam fore dignitātis nec ā priōre glōriā discrepantem pollicitus esset, haec verba invēnī: “sed ista fierī speciōsius quam prōmittī possunt. tamen cupīdō temporis optātissimī mihi prōvēxit ut, quoniam rērum laetitia morātur adhūc, praeciperem aliquid voluptātis ex verbōrum dulcēdine.” 4 tanta vīsa est rēs ōtium ut illam, quia ūsū nōn poterat, cōgitātiōne praesūmeret. quī omnia vidēbat ex ūnō pendentia, quī hominibus gentibusque fortūnam dabat, illum diem laetissimus cōgitābat quō magnitūdinem suam exueret. 5 expertus erat quantum illa bona per omnīs terrās fulgentia sūdōris exprimerent, quantum occultārum sollicitūdinum tegerent: cum cīvibus prīmum, deinde cum collēgīs, novissimē cum affīnibus coāctus armīs dēcernere marī terrāque sanguinem fūdit. per Macedoniam, Siciliam, Aegyptum, Syriam Asiamque et omnīs prope ōrās bellō circumāctus Rōmānā caede lassōs exercitūs ad externa bella convertit. dum Alpēs pācat immixtōsque mediae pācī et imperiō hostēs perdomat, dum ultrā Rhēnum et Euphrātēn et Dānuvium terminōs movet, in ipsā urbe Mūrēnae, Caepiōnis Lepidī, Egnātī, aliōrum in eum mucrōnēs acuēbantur. 6 nōndum hōrum effūgerat īnsidiās: fīlia et tot nōbilēs iuvenēs adulteriō velut sacrāmentō adāctī iam īnfrāctam aetātem territābant Iullusque et iterum timenda cum Antōniō mulier. haec ulcera cum ipsīs membrīs abscīderat; alia subnāscēbantur. velut grave multō sanguine corpus parte semper aliquā rumpēbātur. itaque ōtium optābat, in huius spē et cōgitātiōne labōrēs eius residēbant, hoc vōtum erat eius quī vōtī compotēs facere poterat.

[5] M. Cicerō inter Catilīnās, Clōdiōs iactātus Pompeiōsque et Crassōs, partim manifēstōs inimīcōs, partim dubiōs amīcōs, dum fluctuātur cum pūblicā et illam pessum euntem tenet, novissimē abductus, nec secundīs rēbus quiētus nec adversārum patiēns, quotiēns illum ipsum cōnsulātum suum nōn sine causā sed sine fīne laudātum dētestātur! 2 quam flēbilēs vōcēs exprimit in quādam ad Atticum epistulā iam victō patre Pompeiō, adhūc fīliō in Hispāniā frācta arma refovente! “quid agaminquithīc, quaeris? moror in Tusculānō meō sēmilīber.” alia deinceps adicit, quibus et priōrem aetātem complōrat et praesentī queritur et futūrā dēspērat. 3sēmilīberum dīxit Cicerōat meherculēs numquam sapiēns in tam humile nōmen prōcēdet, numquam sēmilīber erit integrae semper lībertātis et solidae, solūtus et suī iūris et altior cēterīs. quid enim suprā eum potest esse quī suprā fortūnam est?

[6] Līvius Drūsus, vir ācer et vehemēns, cum lēgēs novās et mala Gracchāna mōvisset stīpātus ingentī tōtīus Ītaliae coetū, exitum rērum nōn pervidēns, quās nec agere licēbat nec iam līberum erat semel incohātās relinquere, exsecrātus inquiētam ā prīmōrdiīs vītam dīcitur dīxisse ūnī sibi puerō quidem umquam fēriās contigisse. ausus est enim et pūpillus adhūc et praetextātus iūdicibus reōs commendāre et grātiam suam forō interpōnere tam efficāciter quidem ut quaedam iūdicia cōnstet ab illō rapta. 2 quō nōn ērumperet tam immātūra ambitiō? scīrēs in malum ingēns et prīvātum et pūblicum ēvāsūram tam praecoquem audāciam. sērō itaque querēbātur nūllās sibi fēriās contigisse, ā puerō sēditiōsus et forō gravis. disputātur an ipse sibi manūs attulerit; subitō enim vulnere per inguen acceptō collāpsus est, aliquō dubitante an mors eius voluntāria esset, nūllō an tempestīva.

3 supervacuum est commemorāre plūrēs quī, cum aliīs fēlīcissimī vidērentur, ipsī in vērum testimōnium dīxērunt perōsī omnem āctum annōrum suōrum; sed hīs querēlīs nec aliōs mūtāvērunt nec ipsōs. nam cum verba ērūpērunt, affectūs ad cōnsuētūdinem relābuntur. 4 vestra mēherculēs vīta, licet suprā mīlle annōs exeat, in artissimum contrahētur; ista vitia nūllum nōn saeculum dēvorābunt. hoc vērō spatium, quod quamvīs nātūrā currit ratiō dīlātat, cito vōs effugiat necesse est; nōn enim apprēnditis nec retinētis nec vēlōcissimae omnium reī moram facitis, sed abīre ut rem supervacuam ac reparābilem sinitis.

[7] in prīmīs autem et illōs numerō quī nūllī reī nisi vīnō ac libīdinī vacant; nūllī enim turpius occupātī sunt. cēterī, etiam vānā glōriae imāgine teneantur, speciōsē tamen errant. licet avārōs mihi, licet īrācundōs ēnumerēs vel odia exercentēs iniūsta vel bella, omnēs istī virīlius peccant: in ventrem ac libīdinem prōiectōrum inhonesta lābēs est. 2 omnia istōrum tempora excute, aspice quam diū computent, quam diū īnsidientur, quam diū timeant, quam diū colant, quam diū colantur, quantum vadimōnia sua atque aliēna occupent, quantum convīvia, quae iam ipsa officia sunt: vidēbis quemadmodum illōs respīrāre nōn sinant vel mala sua vel bona.

3 dēnique inter omnēs convenit nūllam rem bene exercērī posse ab homine occupātō, nōn ēloquentiam, nōn līberālēs disciplīnās, quandō districtus animus nihil altius recipit sed omnia velut inculcāta respuit. nihil minus est hominis occupātī quam vīvere; nūllīus reī difficilior scientia est. professōrēs aliārum artium vulgō multīque sunt; quāsdam vērō ex hīs puerī admodum ita percēpisse vīsī sunt ut etiam praecipere possent. vīvere tōtā vītā discendum est et, quod magis fortasse mīrāberis, tōtā vītā discendum est morī. 4 tot maximī virī, relictīs omnibus impedīmentīs, cum dīvitiīs, officiīs, voluptātibus renūntiāssent, hoc ūnum in extrēmam ūsque aetātem ēgērunt, ut vīvere scīrent; plūrēs tamen ex hīs nōndum scīre cōnfessī vītā abiēruntnēdum ut istī sciant. 5 magnī, mihi crēde, et suprā hūmānōs errōrēs ēminentis virī est nihil ex suō tempore dēlībārī sinere, et ideō eius vīta longissima est, quia, quantumcumque patuit, tōtum ipsī vacāvit: nihil inde incultum ōtiōsumque iacuit, nihil sub aliō fuit, neque enim quicquam repperit dignum quod cum tempore suō permūtāret, custōs eius parcissimus. itaque satis illī fuit: iīs vērō necesse est dēfuisse ex quōrum vītā multum populus tulit.

6 nec est quod putēs illōs nōn aliquandō intellegere damnum suum: plērōsque certē audiēs ex iīs quōs magna fēlīcitās gravat inter clientium gregēs aut causārum āctiōnēs aut cēterās honestās miseriās exclāmāre interdum: “vīvere mihi nōn licet!” 7 quidnī nōn liceat? omnēs illī quī sibi advocant tibi abdūcunt. ille reus quot diēs abstulit? quot ille candidātus? quot illa anus efferendīs hērēdibus lassa? quot ille ad irrītandam avāritiam captantium simulātus aeger? quot ille potentior amīcus quī vōs nōn in amīcitiam sed in apparātum habet? dispunge, inquam, et recēnsē vītae tuae diēs: vidēbis paucōs admodum et rēiculōs apud resēdisse. 8 assecūtus ille quōs optāverat fascēs cupit pōnere et subinde dīcit: “quandō hic annus praeterībit?” facit ille lūdōs, quōrum sortem sibi obtingere magnō aestimāvit: “quandō,” inquit, “istōs effugiam?” dīripitur ille tōtō forō patrōnus et magnō concursū omnia ultrā quam audīrī potest complet: “quandō,” inquit, “rēs prōferentur?” praecipitat quisque vītam suam et futūrī dēsīderiō labōrat, praesentium taediō. 9 at ille quī nūllum nōn tempus in ūsūs suōs cōnfert, quī omnēs diēs tamquam ultimum ōrdinat, nec optat crāstinum nec timet. quid enim est quod iam ūlla hōra novae voluptātis possit afferre? omnia nōta, omnia ad satietātem percepta sunt. cēterō fortūna ut volet ōrdinet: vīta iam in tūtō est. huic adicī potest, dētrahī nihilet adicī sīc quemadmodum saturō iam ac plēnō aliquid cibī, quod nec dēsīderat et capit. 10 nōn est itaque quod quemquam propter cānōs aut rūgās putēs diū vīxisse: nōn ille diū vīxit, sed diū fuit. quid enim illum multum putēs nāvigāsse quem saeva tempestās ā portū exceptum hūc et illūc tulit ac vicibus ventōrum ex dīversō furentium per eadem spatia in orbem ēgit? nōn ille multum nāvigāvit, sed multum iactātus est.

[8] mīrārī soleō cum videō aliquōs tempus petentēs et eōs quī rogantur facillimōs. illud uterque spectat propter quod tempus petītum est, ipsum quidem neuter, quasi nihil petitur, quasi nihil datur. omnium pretiōsissimā lūditur; fallit autem illōs, quia rēs incorporālis est, quia sub oculōs nōn venit ideōque vīlissima aestimāturimmō paene nūllum eius pretium est.

2 annua, congiāria hominēs cārissimē accipiunt et illīs aut labōrem aut operam aut dīligentiam suam locant. nēmō aestimat tempus: ūtuntur illō laxius quasi grātuītō. at eōsdem vidēbis, mortis perīculum propius admōtum est, medicōrum genua tangentēs; metuunt capitāle supplicium, omnia sua ut vīvant parātōs impendere! tanta in illīs discordia affectuum est. 3 quodsī posset quemadmodum praeteritōrum annōrum cuiusque numerus prōpōnī, sīc futūrōrum, quōmodo illī quī paucōs vidērent superesse trepidārent, quōmodo illīs parcerent! atquī facile est quamvīs exiguum dispēnsāre quod certum est; id dēbet servārī dīligentius quod nesciās quandō dēficiat.

4 nec est tamen quod putēs illōs ignōrāre quam cāra rēs sit. dīcere solent eīs quōs valdissimē dīligunt parātōs partem annōrum suōrum dare. dant, nec intellegunt; dant autem ita ut sine illōrum incrēmentō sibi dētrahant, sed hoc ipsum, an dētrahant, nesciunt. ideō tolerābilis est illīs iactūra dētrīmentī latentis. 5 nēmō restituet annōs, nēmō iterum tibi reddet. ībit quā coepit aetās nec cursum suum aut revocābit aut supprimet. nihil tumultuābitur, nihil admonēbit vēlōcitātis suae: tacita lābētur. nōn illa rēgis imperiō, nōn favōre populī longius prōferet: sīcut missa est ā prīmō diē curret; nusquam dēvertētur, nusquam remorābitur. quid fīet? occupātus es, vīta festīnat, mors interim aderit, cui velīs nōlīs vacandum est.

[9] potestne quicquam esse ineptius hominum eōrum iūdiciō quī prūdentiam iactant? operōsius occupātī sunt. ut melius possint vīvere, impendiō vītae vītam īnstruunt, cōgitātiōnēs suās in longum ōrdinant. maxima porrō vītae iactūra dīlātiō est: illa prīmum quemque extrahit diem, illa ēripit praesentia dum ulteriōra prōmittit. maximum vīvendī impedīmentum est exspectātiō, quae pendet ex crāstinō, perdit hodiernum. quod in manū fortūnae positum est dispōnis, quod in tuā dīmittis. quō spectās? quō extendis? omnia quae ventūra sunt in incertō iacent: prōtinus vīve. 2 clāmat ecce maximus vātēs et velut dīvīnō ōre īnstīnctus salūtāre carmen canit:

optima quaeque diēs miserīs mortālibus aevī

prīma fugit.

quid cūnctāris?” inquit, “quid cessās? nisi occupās, fugit.” et cum occupāveris, tamen fugiet. itaque cum celeritāte temporis ūtendī vēlōcitāte certandum est, et velut ex torrentī rapidō nec semper itūrō cito hauriendum. 3 hoc quoque pulcherrimē ad exprobrandam īnfīnītam cūnctātiōnem, quod nōn optimam quamqueaetātemseddiemdīcit. quid sēcūrus et in tantā temporum fugā lentus mēnsēs tibi et annōs in longam seriem, utcumque aviditātī tuae vīsum est, exporrigis? diē cum loquitur et hōc ipsō fugiente. 4 num dubium est ergō quīn optima quaeque prīma diēs fugiat mortālibus miserīs, id est, occupātīs? quōrum puerīlēs adhūc animōs senectūs opprimit, ad quam imparātī inermēsque perveniunt; nihil enim prōvīsum est. subitō in illam necopīnantēs incidērunt, accēdere eam cotīdiē nōn sentiēbant. 5 quemadmodum aut sermō aut lēctiō aut aliqua intentior cōgitātiō iter facientēs dēcipit et pervēnisse ante sciunt quam appropinquāsse, sīc hoc iter vītae assiduum et citātissimum, quod vigilantēs dormientēsque eōdem gradū facimus, occupātīs nōn appāret nisi in fīne.

[10] quod prōposuī in partēs velim et argūmenta dīdūcere, multa mihi occurrent per quae probem brevissimam esse occupātōrum vītam. solēbat dīcere Fabiānus, nōn ex hīs cathedrāriīs philosophīs sed ex vērīs et antīquīs, contrā affectūs impetū nōn subtīlitāte pugnandum, nec minūtīs vulneribus sed incursū āvertendam aciem; vitia enim contundī dēbēre, nōn vellicārī. tamen, ut illīs error exprobrētur suus, docendī nōn tantum dēplōrandī sunt.

2 in tria tempora vīta dīviditur: quod fuit, quod est, quod futūrum est. ex iīs quod agimus breve est, quod āctūrī sumus dubium, quod ēgimus certum. hoc est enim in quod fortūna iūs perdidit, quod in nūllīus arbitrium redūcī potest. hoc āmittunt occupātī; nec enim illīs vacat praeterita respicere, et vacet iniūcunda est paenitendae reī recordātiō. 3 invītī itaque ad tempora male exācta animum revocant nec audent ea retemptāre quōrum vitia, etiam quae aliquō praesentis voluptātis lēnōciniō surrepēbant, retractandō patēscunt. nēmō nisi cui omnia ācta sunt sub cēnsūrā suā, quae numquam fallitur, libenter in praeteritum retorquet: 4 ille quī multa ambitiōsē concupiit, superbē contempsit, impotenter vīcit, īnsidiōsē dēcēpit, avārē rapuit, prōdigē effūdit, necesse est memoriam suam timeat. atquī haec est pars temporis nostrī sacra ac dēdicāta, omnēs hūmānōs cāsūs supergressa, extrā rēgnum fortūnae subducta, quam nōn inopia, nōn metus, nōn morbōrum incursus exagitet; haec nec turbārī nec ēripī potest; perpetua eius et intrepida possessiō est. singulī tantum diēs, et per mōmenta, praesentēs sunt; at praeteritī temporis omnēs, cum iusseris, aderunt, ad arbitrium tuum īnspicī ac dētinērī patientur, quod facere occupātīs nōn vacat. 5 sēcūrae et quiētae mentis est in omnēs vītae suae partēs discurrere; occupātōrum animī, velut sub iugō sint, flectere ac respicere nōn possunt. abit igitur vīta eōrum in profundum; et ut nihil prōdest, licet quantumlibet ingerās, nōn subest quod excipiat ac servet, sīc nihil rēfert quantum temporis dētur, nōn est ubi subsīdatper quassōs forātōsque animōs trānsmittitur. 6 praesēns tempus brevissimum est, adeō quidem ut quibusdam nūllum videātur. in cursū enim semper est, fluit et praecipitātur; ante dēsinit esse quam venit, nec magis moram patitur quam mundus aut sīdera, quōrum irrequiēta semper agitātiō numquam in eōdem vestīgiō manet. sōlum igitur ad occupātōs praesēns pertinet tempus, quod tam breve est ut arripī nōn possit, et id ipsum illīs districtīs in multa subdūcitur.

[11] dēnique vīs scīre quam nōn diū vīvant? vidē quam cupiant diū vīvere. dēcrepitī senēs paucōrum annōrum accessiōnem vōtīs mendīcant; minōrēs nātū ipsōs esse fingunt, mendāciō sibi blandiuntur et tam libenter fallunt quam ūnā fāta dēcipiant. iam vērō cum illōs aliqua imbēcillitās mortālitātis admonuit, quemadmodum paventēs moriuntur, nōn tamquam exeant vītā sed tamquam extrahantur. stultōs fuisse quī nōn vīxerint clāmitant et, modo ēvāserint ex illā valētūdine, in ōtiō vīctūrōs; tunc quam frūstrā parāverint quibus nōn fruerentur, quam incassum omnis ceciderit labor cōgitant. 2 at quibus vīta procul ab omnī negōtiō agitur, quidnī spatiōsa sit? nihil ex illā dēlībātur, nihil aliō atque aliō spargitur, nihil inde fortūnae trāditur, nihil neglegentiā interit, nihil largītiōne dētrahitur, nihil supervacuum est: tōta, ut ita dīcam, in reditū est. quantulacumque itaque abundē sufficit, et ideō, quandōque ultimus diēs vēnerit, nōn cūnctābitur sapiēns īre ad mortem certō gradū.

[12] quaeris fortasse quōs occupātōs vōcem? nōn est quod sōlōs putēs dīcere quōs ā basilicā immissī dēmum canēs ēiciunt, quōs aut in suā vidēs turbā speciōsius ēlīdī aut in aliēnā contemptius, quōs officia domibus suīs ēvocant ut aliēnīs foribus illīdant, quōs hasta praetōris īnfāmī lucrō et quandōque suppūrātūrō exercet. 2 quōrundam ōtium occupātum est: in vīllā aut in lectō suō, in mediā sōlitūdine, quamvīs ab omnibus recesserint, sibi ipsī molestī sunt; quōrum nōn ōtiōsa vīta dīcenda est sed dēsidiōsa occupātiō. illum ōtiōsum vocās quī Corinthia, paucōrum furōre pretiōsa, ānxiā subtīlitāte concinnat et maiōrem diērum partem in aerūginōsīs lāmellīs cōnsūmit? quī in cērōmatenam prōh facinus Rōmānīs quidem vitiīs labōrāmussectātor puerōrum rixantium sedet? quī ūnctōrum suōrum gregēs in aetātum et colōrum paria dīdūcit? quī āthlētās novissimōs pāscit? 3 quid? illōs ōtiōsōs vocās quibus apud tōnsōrem multae hōrae trānsmittuntur, dum dēcerpitur sīquid proximā nocte succrēvit, dum singulīs capillīs in cōnsilium ītur, dum aut disiecta coma restituitur aut dēficiēns hinc atque illinc in frontem compellitur? quōmodo īrāscuntur, tōnsor paulō neglegentior fuit, tamquam virum tondēret! quōmodo excandēscunt quid ex iubā suā dēcīsum est, quid extrā ōrdinem iacuit, nisi omnia in ānulōs suōs reccidērunt! quis est istōrum quī nōn mālit rem pūblicam suam turbārī quam comam? quī nōn sollicitior sit capitis suī decōre quam salūte? quī nōn cōmptior esse mālit quam honestior? hōs ōtiōsōs vocās inter pectinem speculumque occupātōs? 4 quid illī quī in compōnendīs, audiendīs, discendīs canticīs operātī sunt, dum vōcem, cuius rēctum cursum nātūra et optimum et simplicissimum fēcit, in flexūs modulātiōnis ineptissimae torquent, quōrum digitī aliquod intrā carmen mētientēs semper sonant, quōrum, cum ad rēs sēriās, etiam saepe trīstēs adhibitī sunt, exaudītur tacita modulātiō? nōn habent istī ōtium sed iners negōtium. 5 convīvia mēherculēs hōrum nōn posuerim inter vacantia tempora, cum videam quam sollicitī argentum ōrdinent, quam dīligenter exolētōrum suōrum tunicās succingant, quam suspēnsī sint quōmodo aper ā coquō exeat, quā celeritāte signō datō glabrī ad ministeria discurrant, quantā arte scindantur avēs in frusta nōn ēnormia, quam cūriōsē īnfēlīcēs puerulī ēbriōrum spūta dētergeant. ex hīs ēlegantiae lautitiaeque fāma captātur, et ūsque in omnēs vītae sēcessūs mala sua illōs sequuntur ut nec bibant sine ambitiōne nec edant. 6 illōs quidem inter ōtiōsōs numerāverim quī sellā et lectīcā hūc et illūc ferunt et ad gestātiōnum suārum, quasi dēserere illās nōn liceat, hōrās occurrunt, quōs quandō lavārī dēbeant, quandō natāre, quandō cēnāre alius admonet: ūsque nimiō dēlicātī animī languōre solvuntur ut per scīre nōn possint an ēsuriant. 7 audiō quendam ex dēlicātīs modo dēliciae vocandae sunt vītam et cōnsuētūdinem hūmānam dēdiscerecum ex balneō inter manūs ēlātus et in sellā positus esset, dīxisse interrogandō: “iam sedeō?” hunc ignōrantem an sedeat putās scīre an vīvat, an videat, an ōtiōsus sit? nōn facile dīxerim utrum magis miserear hoc ignōrāvit an ignōrāre fīnxit. 8 multārum quidem rērum oblīviōnem sentiunt, sed multārum et imitantur. quaedam vitia illōs quasi fēlīcitātis argūmenta dēlectant; nimis humilis et contemptī hominis vidētur scīre quid faciās. ī nunc et mīmōs multa mentīrī ad exprobrandam luxuriam putā! plūra mēherculēs praetereunt quam fingunt, et tanta incrēdibilium vitiōrum cōpia ingeniōsō in hoc ūnum saeculō prōcessit, ut iam mīmōrum arguere possīmus neglegentiam. esse aliquem quī ūsque dēliciīs interierit ut an sedeat alterī crēdat! 9 nōn est ergō hic ōtiōsus, aliud illī nōmen impōnās: aeger est, immō mortuus est. ille ōtiōsus est cui ōtiī suī et sēnsus est. hic vērō sēmivīvus, cui ad intellegendōs corporis suī habitūs indice opus est, quōmodo potest hic ūllīus temporis dominus esse?

[13] persequī singulōs longum est quōrum aut latrunculī aut pila aut excoquendī in sōle corporis cūra cōnsūmpsēre vītam. nōn sunt ōtiōsī quōrum voluptātēs multum negōtiī habent; nam illīs nēmō dubitābit quīn operōsē nihil agant quī litterārum inūtilium studiīs dētinentur, quae iam apud Rōmānōs quoque magna manus est. 2 Graecōrum iste morbus fuit, quaerere quem numerum Ulixēs rēmigum habuisset, prior scrīpta esset Īlias an Odyssīa, praetereā an eiusdem esset auctōris, alia deinceps huius notae; quae sīve contineās nihil tacitam cōnscientiam iuvant, sīve prōferās nōn doctior videāris sed molestior. 3 ecce Rōmānōs quoque invāsit ināne studium supervacua discendī. hīs diēbus audīvī quendam referentem quae prīmus quisque ex Rōmānīs ducibus fēcissetprīmus nāvālī proeliō Duīllius vīcit, prīmus Curius Dentātus in triumphō dūxit elephantōs. etiamnunc ista, etsī ad vēram glōriam nōn tendunt, circā cīvīlium tamen operum exempla versantur; nōn est prōfutūra tālis scientia, est tamen quae nōs speciōsā rērum vānitāte dētineat. 4 hoc quoque quaerentibus remittāmus, quis Rōmānīs prīmus persuāserit nāvem cōnscendereClaudius is fuit, Caudex ob hoc ipsum appellātus, quia plūrium tabulārum contextus caudex apud antīquōs vocābātur, unde pūblicae tabulae cōdicēs dīcuntur et nāvēs nunc quoque ex antīquā cōnsuētūdine quae commeātūs per Tiberim subvehunt cōdicāriae vocantur. 5 sānē et hoc ad rem pertineat, quod Valerius Corvīnus prīmus Messānam vīcit et prīmus ex familiā Valeriōrum, urbis captae in trānslātō nōmine, Messāna appellātus est paulātimque vulgō permūtante litterās Messalla dictus. 6 num et hoc cuiquam cūrāre permittēs, quod prīmus L. Sulla in circō leōnēs solūtōs dedit, cum aliōquīn alligātī darentur, ad cōnficiendōs eōs missīs ā rēge Bocchō iaculātōribus? et hoc sānē remittāturnum et Pompeium prīmum in circō elephantōrum duodēvīgintī pugnam ēdidisse commissīs mōre proeliī innoxiīs hominibus ad ūllam rem bonam pertinet? prīnceps cīvitātis et inter antīquōs prīncipēs, ut fāma trādidit, bonitātis eximiae memorābile putāvit spectāculī genus novō mōre perdere hominēs. dēpugnant? parum est. lancinantur? parum est. ingentī mōle animālium exterantur! 7 satius erat ista in oblīviōnem īre, quis posteā potēns disceret invidēretque reī minimē hūmānae. ō quantum cālīginis mentibus nostrīs obicit magna fēlīcitās! ille suprā rērum nātūram esse tunc crēdidit cum tot miserōrum hominum catervās sub aliō caelō nātīs bēluīs obiceret, cum bellum inter tam disparia animālia committeret, cum in cōnspectū populī Rōmānī multum sanguinis funderet mox plūs ipsum fundere coāctūrus. at īdem posteā Alexandrīnā perfidiā dēceptus ultimō mancipiō trānsfodiendum praebuit, tum dēmum intellēctā inānī iactātiōne cognōminis suī.

8 sed ut illō revertar unde dēcessī, et in eādem māteriā ostendam supervacuam quōrundam dīligentiam, īdem narrābat Metellum victīs in Siciliā Poenīs triumphantem ūnum omnium Rōmānōrum ante currum centum et vīgintī captīvōs elephantōs dūxisse; Sullam ultimum Rōmānōrum prōtulisse pōmērium, quod numquam prōvinciālī sed Ītalicō agrō acquīsītō prōferre mōris apud antīquōs fuit. hoc scīre magis prōdest quam Aventīnum montem extrā pōmērium esse, ut ille affirmābat, propter alteram ex duābus causīs, aut quod plēbs sēcessisset aut quod Remō auspicante illō locō avēs nōn addīxissent, alia deinceps innumerābilia quae aut farta sunt mendāciīs aut similia? 9 nam ut concēdās omnia eōs fidē bonā dīcere, ut ad praestātiōnem scrībant, tamen cuius ista errōrēs minuent? cuius cupiditātēs prement? quem fortiōrem, quem iūstiōrem, quem līberāliōrem facient? dubitāre interim Fabiānus noster aiēbat an satius esset nūllīs studiīs admovērī quam hīs implicārī.

[14] sōlī omnium ōtiōsī sunt quī sapientiae vacantsōlī vīvunt. nec enim suam tantum aetātem bene tuentur; omne aevum suō adiciunt: quicquid annōrum ante illōs āctum est illīs acquīsītum est. nisi ingrātissimī sumus, illī clārissimī sacrārum opīniōnum conditōrēs nōbīs nātī sunt, nōbīs vītam praeparāvērunt. ad rēs pulcherrimās ex tenebrīs ad lūcem ērutās aliēnō labōre dēdūcimur. nūllō nōbīs saeculō interdictum est, in omnia admittimur, et magnitūdine animī ēgredī hūmānae imbēcillitātis angustiās libet, multum per quod spatiēmur temporis est. 2 disputāre cum Sōcrate licet, dubitāre cum Carneade, cum Epicūrō quiēscere, hominis nātūram cum Stōicīs vincere, cum Cynicīs excēdere. cum rērum nātūra in cōnsortium omnis aevī patiātur incēdere, quidnī ab hōc exiguō et cadūcō temporis trānsitū in illa tōtō nōs dēmus animō quae immēnsa, quae aeterna sunt, quae cum meliōribus commūnia? 3 istī quī per officia discursant, quī aliōsque inquiētant, cum bene īnsānierint, cum omnium līmina cotīdiē perambulāverint nec ūllās apertās forēs praeterierint, cum per dīversissimās domōs meritōriam salūtātiōnem circumtulerint, quotum quemque ex tam immēnsā et variīs cupiditātibus districtā urbe poterunt vidēre? 4 quam multī erunt quōrum illōs aut somnus aut luxuria aut inhūmānitās summoveat! quam multī quī illōs, cum diū torserint, simulātā festīnātiōne trānscurrant! quam multī per refertum clientibus ātrium prōdīre vītābunt et per obscūrōs aedium aditūs profugient, quasi nōn inhūmānius sit dēcipere quam exclūdere! quam multī hesternā crāpulā sēmisomnēs et gravēs illīs miserīs suum somnum rumpentibus ut aliēnum exspectent vix allevātīs labrīs īnsusurrātum mīliēns nōmen ōscitātiōne superbissimā reddent! 5 hōs in vērīs officiīs morārī potius dīcāmus quī Zēnōnem, quī Pȳthagorān cotīdiē et Dēmocritum cēterōsque antistitēs bonārum artium, quī Aristotelēn et Theophrastum volent habēre quam familiārissimōs. nēmō hōrum nōn vacābit, nēmō nōn venientem ad beātiōrem, amantiōrem suī dīmittet, nēmō quemquam vacuīs ā manibus abīre patiētur; nocte convenīrī, interdiū ab omnibus mortālibus possunt.

[15] hōrum morī nēmō cōget, omnēs docēbunt; hōrum nēmō annōs tuōs conteret, suōs tibi contribuet; nūllīus ex hīs sermō perīculōsus erit, nūllīus amīcitia capitālis, nūllīus sūmptuōsa observātiō. ferēs ex illīs quicquid volēs: per illōs nōn stābit quōminus quantum plūrimum cupierīs hauriās. 2 quae illum fēlīcitās, quam pulchra senectūs manet quī in hōrum clientēlam contulit! habēbit cum quibus minimīs maximīsque rēbus dēlīberet, quōs cotīdiē cōnsulat, ā quibus audiat vērum sine contumēliā, laudētur sine adūlātiōne, ad quōrum similitūdinem effingat.

3 solēmus dīcere nōn fuisse in nostrā potestāte quōs sortīrēmur parentēs, forte nōbīs datōs: nōbīs vērō ad nostrum arbitrium nāscī licet. nōbilissimōrum ingeniōrum familiae sunt: ēlige in quam ascīscī velīs. nōn in nōmen tantum adoptāberis sed in ipsa bona, quae nōn erunt sordidē nec malignē custōdienda: maiōra fīent quō illa plūribus dīvīserīs. 4 tibi dabunt ad aeternitātem iter et in illum locum ex quō nēmō dēicitur sublevābunt. haec ūna ratiō est extendendae mortālitātis, immō in immortālitātem vertendae. honōrēs, monumenta, quicquid aut dēcrētīs ambitiō iussit aut operibus exstrūxit cito subruitur. nihil nōn longa dēmōlītur vetustās et movet, at iīs quae cōnsecrāvit sapientia nocēre nōn potest. nūlla abolēbit aetās, nūlla dēminuet; sequēns ac deinde semper ulterior aliquid ad venerātiōnem cōnferet, quoniam quidem in vīcīnō versātur invidia, simplicius longē posita mīrāmur. 5 sapientis ergō multum patet vīta, nōn īdem illum quī cēterōs terminus claudit: sōlus generis hūmānī lēgibus solvitur; omnia illī saecula ut deō serviunt. trānsiit tempus aliquod? hoc recordātiōne comprēndit. īnstat? hōc ūtitur. ventūrum est? hoc praecipit. longam illī vītam facit omnium temporum in ūnum collātiō.

[16] illōrum brevissima ac sollicitissima aetās est quī praeteritōrum oblīvīscuntur, praesentia neglegunt, futūrō timent. cum ad extrēma vēnērunt, sērō intellegunt miserī tam diū dum nihil agunt occupātōs fuisse. 2 nec est quod hōc argūmentō probārī putēs longam illōs agere vītam, quia interdum mortem invocant. vexat illōs imprūdentia incertīs affectibus et incurrentibus in ipsa quae metuunt: mortem saepe ideō optant, quia timent. 3 illud quoque argūmentum nōn est quod putēs diū vīventium, quod saepe illīs longus vidētur diēs, quod, dum veniat condictum tempus cēnae, tardē īre hōrās queruntur; nam quandō illōs dēseruērunt occupātiōnēs, in ōtiō relictī aestuant, nec quōmodo id dispōnant aut extrahant sciunt. itaque ad occupātiōnem aliquam tendunt et quod interiacet omne tempus grave est, tam mēherculēs quam cum diēs mūneris gladiātōriī ēdictus est aut cum alicuius alterīus vel spectāculī vel voluptātis exspectātur cōnstitūtum trānsilīre mediōs diēs volunt. 4 omnis illīs spērātae reī longa dīlātiō est, at illud tempus quod amant breve est et praeceps, breviusque multō suō vitiō; aliunde enim aliō trānsfugiunt et cōnsistere in ūnā cupiditāte nōn possunt. nōn sunt illīs longī diēs, sed invīsī; at contrā quam exiguae noctēs videntur, quās in complexū scortōrum aut vīnō exigunt! 5 inde etiam poētārum furor fabulīs hūmānōs errōrēs alentium, quibus vīsus est Iuppiter voluptāte concubitūs dēlēnītus duplicāsse noctem. quid aliud est vitia nostra incendere quam auctōrēs illīs īnscrībere deōs et dare morbō exemplō dīvīnitātis excūsātam licentiam? possunt istīs nōn brevissimae vidērī noctēs quās tam cārē mercantur? diem noctis exspectātiōne perdunt, noctem lūcis metū.

[17] ipsae voluptātēs eōrum trepidae et variīs terrōribus inquiētae sunt, subitque cum maximē exsultantēs sollicita cōgitātiō: “haec quam diū?” ab hōc affectū rēgēs suam flēvēre potentiam, nec illōs magnitūdō fortūnae suae dēlectāvit, sed ventūrus aliquandō fīnis exterruit. 2 cum per magna campōrum spatia porrigeret exercitum nec numerum eius sed mēnsūram comprēnderet Persārum rēx īnsolentissimus, lacrimās profūdit quod intrā centum annōs nēmō ex tantā iuventūte superfutūrus esset; at illīs admōtūrus erat fātum ipse quī flēbat perditūrusque aliōs in marī, aliōs in terrā, aliōs proeliō, aliōs fugā, et intrā exiguum tempus cōnsūmptūrus illōs quibus centēsimum annum timēbat. 3 quid quod gaudia quoque eōrum trepida sunt? nōn enim solidīs causīs innītuntur, sed eādem quā oriuntur vānitāte turbantur. quālia autem putās esse tempora etiam ipsōrum cōnfessiōne misera, cum haec quoque quibus attollunt et super hominem efferunt parum sincēra sint? 4 maxima quaeque bona sollicita sunt nec ūllī fortūnae minus bene quam optimae crēditur. aliā fēlīcitāte ad tuendam fēlīcitātem opus est, et prō ipsīs quae successēre vōtīs vōta facienda sunt. omne enim quod fortuitō obvenit īnstabile est; quod altius surrēxerit, opportūnius est in occāsum. nēminem porrō cāsūra dēlectant: miserrimam ergō necesse est, nōn tantum brevissimam, vītam esse eōrum quī magnō parant labōre quod maiōre possideant. 5 operōsē assequuntur quae volunt, ānxiī tenent quae assecūtī sunt; nūlla interim numquam amplius reditūrī temporis ratiō est. novae occupātiōnēs veteribus substituuntur, spēs spem excitat, ambitiōnem ambitiō. miseriārum nōn fīnis quaeritur, sed māteria mūtātur. nostrī nōs honōrēs torsērunt, plūs temporis aliēnī auferunt; candidātī labōrāre dēsiimus, suffrāgātōrēs incipimus; accūsandī dēposuimus molestiam, iūdicandī nancīscimur; iūdex dēsiit esse, quaesītor est; aliēnōrum bonōrum mercēnāriā prōcūrātiōne cōnsenuit, suīs opibus distinētur. 6 Marium caliga dīmīsit, cōnsulātus exercet; Quīntius dictātūram properat pervādere, ab arātrō revocābitur. ībit in Poenōs nōndum tantae mātūrus reī Scīpiō: victor Hannibalis, victor Antiochī, suī cōnsulātūs decus, frāternī spōnsor, per ipsum mora esset cum Iove repōnerētur. cīvīlēs servātōrem agitābunt sēditiōnēs et post fastīdītōs ā iuvene dīs aequōs honōrēs iam senem contumācis exiliī dēlectābit ambitiō. numquam dēerunt vel fēlīcēs vel miserae sollicitūdinis causae: per occupātiōnēs vīta trūdētur. ōtium numquam agētur, semper optābitur.

[18] excerpe itaque vulgō, Paulīne cārissime, et in tranquilliōrem portum nōn prō aetātis spatiō iactātus tandem recēde. cōgitā quot flūctūs subierīs, quot tempestātēs partim prīvātās sustinuerīs, partim pūblicās in converterīs. satis iam per labōriōsa et inquiēta documenta exhibita virtūs est; experīre quid in ōtiō faciat. maior pars aetātis, certē melior, reī pūblicae data est; aliquid temporis tuī sūme etiam tibi. 2 nec ad sēgnem aut inertem quiētem vocō, nōn ut somnō et cārīs turbae voluptātibus quicquid est in indolis vīvidae mergās: nōn est istud acquiēscere. inveniēs maiōra omnibus adhūc strēnuē tractātīs operibus quae repositus et sēcūrus agitēs. 3 quidem orbis terrārum ratiōnēs administrās tam abstinenter quam aliēnās, tam dīligenter quam tuās, tam religiōsē quam pūblicās; in officiō amōrem cōnsequeris in quō odium vītāre difficile est. sed tamen, mihi crēde, satius est vītae suae ratiōnem quam frūmentī pūblicī nōsse. 4 istum animī vigōrem rērum maximārum capācissimum ā ministeriō honōrificō quidem sed parum ad beātam vītam aptō revocā et cōgitā nōn id ēgisse ab aetāte prīmā omnī cultū studiōrum līberālium ut tibi multa mīlia frūmentī bene committerentur: maius quiddam et altius prōmīserās. nōn dēerunt et frūgālitātis exāctae hominēs et labōriōsae operae; tantō aptiōra portandīs oneribus tarda iūmenta sunt quam nōbilēs equī, quōrum generōsam pernīcitātem quis umquam gravī sarcinā pressit? 5 cōgitā praetereā quantum sollicitūdinis sit ad tantam mōlem obicere: cum ventre tibi hūmānō negōtium est; nec ratiōnem patitur nec aequitāte mītigātur nec ūllā prece flectitur populus ēsuriēns. modo modo intrā paucōs illōs diēs quibus C. Caesar periit quis īnferīs sēnsus est, hoc gravissimē ferēns, quod discēbat populō Rōmānō superstite septem aut octo certē diērum cibāria superessedum ille pontēs nāvibus iungit et vīribus imperī lūdit, aderat ultimum malōrum obsessīs quoque, alimentōrum egestās. exitiō paene ac famē cōnstitit et quae famem sequitur rērum omnium ruīnā furiōsī et externī et īnfēlīciter superbī rēgis imitātiō. 6 quem tunc animum habuērunt illī quibus erat mandāta frūmentī pūblicī cūra saxa, ferrum, ignēs, Gāium exceptūrī? summā dissimulātiōne tantum inter vīscera latentis malī tegēbant, cum ratiōne scīlicet. quaedam enim ignōrantibus aegrīs cūranda sunt: causa multīs moriendī fuit morbum suum nōsse.

[19] recipe ad haec tranquilliōra, tūtiōra, maiōra. simile putās esse, utrum cūrēs ut incorruptum et ā fraude advehentium et ā neglegentiā frūmentum trānsfundātur in horrea, conceptō ūmōre vitiētur et concalēscat, ut ad mēnsūram pondusque respondeat, an ad haec sacra et sublīmia accēdās scītūrus quae māteria sit deī, quae voluntās, quae condiciō, quae fōrma; quis animum tuum cāsus exspectet; ubi nōs ā corporibus dīmissōs nātūra compōnat; quid sit quod huius mundī gravissima quaeque in mediō sustineat, suprā levia suspendat, in summum ignem ferat, sīdera vicibus suīs excitet; cētera deinceps ingentibus plēna mīrāculīs? 2 vīs relictō solō mente ad ista respicere? nunc, dum calet sanguis, ad meliōra eundum est. exspectat in hōc genere vītae multum bonārum artium, amor virtūtum atque ūsus, cupiditātum oblīviō, vīvendī ac moriendī scientia, alta rērum quiēs.

3 omnium quidem occupātōrum condiciō misera est, eōrum tamen miserrima quī suīs quidem labōrant occupātiōnibus, ad aliēnum dormiunt somnum, ad aliēnum ambulant gradum, amāre et ōdisserēs omnium līberrimāsiubentur. volent scīre quam brevis ipsōrum vīta sit, cōgitent ex quotā parte sua sit.

[20] cum vīderīs itaque praetextam saepe iam sūmptam, cum celebre in forō nōmen, invīderīs: ista vītae damnō parantur. ut ūnus ab illīs numerētur annus, omnēs annōs suōs conterent. quōsdam, antequam in summum ambitiōnis ēniterentur, inter prīma luctantēs aetās relīquit; quōsdam, cum in cōnsummātiōnem dignitātis per mīlle indignitātēs ērēpsissent, misera subiit cōgitātiō labōrāsse ipsōs in titulum sepulcrī; quōrundam ultima senectūs, dum in novās spēs ut iuventa dispōnitur, inter cōnātūs magnōs et improbōs invalida dēfēcit. 2 foedus ille quem in iūdiciō prō ignōtissimīs lītigātōribus grandem nātū et imperītae corōnae assēnsiōnēs captantem spīritus līquit; turpis ille quī vīvendō lassus citius quam labōrandō inter ipsa officia collāpsus est; turpis quem accipiendīs immorientem ratiōnibus diū tractus rīsit hērēs. 3 praeterīre quod mihi occurrit exemplum nōn possum: Sex. Turannius fuit exāctae dīligentiae senex, quī post annum nōnāgēsimum, cum vacātiōnem prōcūrātiōnis ab C. Caesare ultrō accēpisset, compōnī in lectō et velut exanimem ā circumstante familiā plangī iussit. lūgēbat domus ōtium dominī senis nec fīnīvit ante trīstitiam quam labor illī suus restitūtus est. adeōne iuvat occupātum morī? 4 īdem plērīsque animus est: diūtius cupiditās illīs labōris quam facultās est. cum imbēcillitāte corporis pugnant, senectūtem ipsam nūllō aliō nōmine gravem iūdicant quam quod illōs sēpōnit. lēx ā quīnquāgēsimō annō mīlitem nōn legit, ā sexāgēsimō senātōrem nōn citat: difficilius hominēs ā ōtium impetrant quam ā lēge. 5 interim dum rapiuntur et rapiunt, dum alter alterīus quiētem rumpit, dum mūtuō miserī sunt, vīta est sine frūctū, sine voluptāte, sine ūllō prōfectū animī. nēmō in cōnspicuō mortem habet, nēmō nōn procul spēs intendit, quīdam vērō dispōnunt etiam illa quae ultrā vītam sunt: magnās mōlēs sepulcrōrum et operum pūblicōrum dēdicātiōnēs et ad rogum mūnera et ambitiōsās exsequiās. at mēherculēs istōrum fūnera, tamquam minimum vīxerint, ad facēs et cēreōs dūcenda sunt.