Introduction: @@@ (1.1.1–1.2.2)

scrībere clēmentiā, Nerō Caesar, īnstituī, ut quōdam modō speculī vice fungerer et tibi ostenderem perventūrum ad voluptātem maximam omnium. quamvīs enim rēctē factōrum vērus frūctus sit fēcisse nec ūllum virtūtum pretium dignum illīs extrā ipsās sit, iuvat īnspicere et circumīre bonam cōnscientiam, tum immittere oculōs in hanc immēnsam multitūdinem discordem, sēditiōsam, impotentem, in perniciem aliēnam suamque pariter exsultātūram, hoc iugum frēgerit  *  *  *  ita loquī cum:

2egone ex omnibus mortālibus placuī, ēlēctusque sum quī in terrīs deōrum vice fungerer? ego vītae necisque gentibus arbiter? quālem quisque sortem statumque habeat in meā manū positum est; quid cuique mortālium Fortūna datum velit meō ōre prōnūntiat. ex nostrō respōnsō laetitiae causās populī urbēsque concipiunt; nūlla pars usquam nisi volente propitiōque flōret. haec tot mīlia gladiōrum, quae pāx mea comprimit, ad nūtum meum stringentur. quās nātiōnēs funditus excīdī, quās trānsportārī, quibus lībertātem darī, quibus ēripī, quōs rēgēs mancipia fierī quōrumque capitī rēgium circumdarī decus oporteat, quae ruant urbēs, quae oriantur, mea iūris dictiō est. 3 in hāc tantā facultāte rērum nōn īra ad inīqua supplicia compulit, nōn iuvenīlis impetus, nōn temeritās hominum et contumācia, quae saepe tranquillissimīs quoque pectoribus patientiam extorsit, nōn ipsa ostentandae per terrōrēs potentiae dīra, sed frequēns magnīs imperiīs glōria. conditum, immō cōnstrictum, apud ferrum est, summā parsimōniā etiam vīlissimī sanguinis. nēmō nōn, cui alia dēsunt, hominis nōmine apud grātiōsus est. 4 sevēritātem abditam, at clēmentiam in prōcīnctū habeō. sīc custōdiō tamquam lēgibus, quās ex sitū ac tenebrīs in lūcem ēvocāvī, ratiōnem redditūrus sim. alterīus aetāte prīmā mōtus sum, alterīus ultimā; alium dignitātī dōnāvī, alium humilitātī; quotiēns nūllam invēneram misericordiae causam, mihi pepercī. hodiē dīs immortālibus, ā ratiōnem repetant, annumerāre genus hūmānum parātus sum.”

5 potes hoc, Caesar, audācter praedicāre: omnia quae in fidem tūtēlamque tuam vēnērunt tūta habērī, nihil per neque neque clam adimī reī pūblicae. rārissimam laudem et nūllī adhūc prīncipum concessam concupīstīinnocentiam. nōn perdis operam, nec bonitās ista tua singulāris ingrātōs aut malignōs aestimātōrēs nāncta est. refertur tibi grātia; nēmō ūnus homō ūnī hominī tam cārus umquam fuit quam populō Rōmānō, magnum longumque eius bonum. 6 sed ingēns tibi onus imposuistī: nēmō iam dīvum Augustum nec Ti. Caesaris prīma tempora loquitur nec quod imitārī velit exemplar extrā quaerit. prīncipātus tuus ad gustum exigitur. difficile hoc fuisset, nōn nātūrālis tibi ista bonitās esset sed ad tempus sūmpta. nēmō enim potest persōnam diū ferre: ficta cito in nātūram suam reccidunt. quibus vēritās subest quaeque, ut ita dīcam, ex solidō ēnāscuntur, tempore ipsō in maius meliusque prōcēdunt.

7 magnam adībat āleam populus Rōmānus, cum incertum esset quō ista tua nōbilis indolēs daret; iam vōta pūblica in tūtō sunt, nec enim perīculum est subita tuī capiat oblīviō. facit quidem avidōs nimia fēlīcitās, nec tam temperātae cupiditātēs sunt umquam ut in quod contigit dēsinant: gradus ā magnīs ad maiōra fit, et spēs improbissimās complectuntur īnspērāta assecūtī. omnibus tamen nunc cīvibus tuīs et haec cōnfessiō exprimitur, esse fēlīcēs, et illa, nihil iam hīs accēdere bonīs posse nisi ut perpetua sint. 8 multa illōs cōgunt ad hanc cōnfessiōnem, quā nūlla in homine tardior est: sēcūritās alta, opulentia affluēns, iūs suprā omnem iniūriam positum; obversātur oculīs laetissima fōrma reī pūblicae, cui ad summam lībertātem nihil dēest nisi pereundī licentia. 9 praecipuē tamen aequālis ad maximōs īmōsque pervēnit clēmentiae tuae admīrātiō: cētera enim bona prō portiōne fortūnae suae quisque sentit aut exspectat maiōra minōraque, ex clēmentiā omnēs idem spērant. nec est quisquam cui tam valdē innocentia sua placeat ut nōn stāre in cōnspectū clēmentiam parātam hūmānīs errōribus gaudeat.

[2] esse autem aliquōs sciō, quī clēmentiā pessimum quemque pūtent sustinērī, quoniam nisi post crīmen supervacua est et sōla haec virtūs inter innocentēs cessat. sed prīmum omnium, sīcut medicīnae apud aegrōs ūsus, etiam apud sānōs honor est, ita clēmentiam, quamvīs poenā dignī invocent, etiam innocentēs colunt. deinde habet haec in persōnā quoque innocentium locum, quia interim fortūna prō culpā est. nec innocentiae tantum clēmentia succurrit, sed saepe virtūtī, quoniam quidem condiciōne temporum incidunt quaedam quae possint laudāta pūnīrī. adice quod magna pars hominum est quae revertī ad innocentiam possit,  *  *  *  2 nōn tamen vulgō ignōscere decet; nam ubi discrīmen inter malōs bonōsque sublātum est, cōnfūsiō sequitur et vitiōrum ēruptiō. itaque adhibenda moderātiō est, quae sānābilia ingenia distinguere ā dēplōrātīs sciat. nec prōmiscuam habēre ac vulgārem clēmentiam oportet, nec abscīsam; nam tam omnibus ignōscere crūdēlitās quam nūllī. modum tenēre dēbēmus, sed quia difficile est temperāmentum, quicquid aequō plūs futūrum est in partem hūmāniōrem praeponderet.

Outline (1.3.1)

[3] sed haec suō melius locō dīcentur. nunc in trēs partēs omnem hanc māteriam dīvidam. prīma erit  *  *  *  manūmissiōnis. secunda, quae nātūram clēmentiae habitumque dēmōnstret; nam cum sint vitia quaedam virtūtēs imitantia, nōn possunt sēcernī, nisi signa quibus dīnōscantur impresserīs. tertiō locō quaerimus quōmodo ad hanc virtūtem perdūcātur animus, quōmodo cōnfirmet eam et ūsū suam faciat.

@@ (1.3.2–@@)

2 nūllam ex omnibus virtūtibus hominī magis convenīre, cum sit nūlla hūmānior, cōnstet necesse estnōn sōlum inter nōs quī hominem sociāle animal commūnī bonō genitum vidērī volumus, sed etiam inter illōs quī hominem voluptātī dōnant, quōrum omnia dicta factaque ad ūtilitātēs suās spectant; nam quiētem petit et ōtium, hanc virtūtem nātūrae suae nānctus est, quae pācem amat et manūs retinet.

3 nūllum tamen clēmentia ex omnibus magis quam rēgem aut prīncipem decet. ita enim magnae vīrēs decōrī glōriaeque sunt, illīs salūtāris potentia est; nam pestifera vīs est valēre ad nocendum. illīus dēmum magnitūdō stabilis fundātaque est, quem omnēs tam suprā esse quam prō sciunt, cuius cūram excubāre prō salūte singulōrum atque ūniversōrum cottīdiē experiuntur, quō prōcēdente nōn, tamquam malum aliquod aut noxium animal ē cubīlī prosilierit, diffugiunt, sed tamquam ad clārum ac beneficum sīdus certātim advolant. obicere prō illō mucrōnibus īnsidiantium parātissimī et substernere corpora sua, per strāgem illī hūmānam iter ad salūtem struendum sit. somnum eius nocturnīs excubiīs mūniunt, latera obiectī circumfūsīque dēfendunt, incurrentibus perīculīs oppōnunt.

4 nōn est hic sine ratiōne populīs urbibusque cōnsēnsus sīc prōtegendī amandīque rēgēs et suaque iactandī quōcumque dēsīderāvit imperantis salūs. nec haec vīlitās suī est aut dēmentia, prō ūnō capite tot mīlia excipere ferrum ac multīs mortibus ūnam animam redimere nōnnumquam senis et invalidī. 5 quemadmodum tōtum corpus animō dēservit et, cum hoc tantō maius tantōque speciōsius sit, ille in occultō maneat tenuis et in quā sēde latitet incertus, tamen manūs, pedēs, oculī negōtium illī gerunt, illum haec cutis mūnit; illīus iussū iacēmus aut inquiētī discurrimus; cum ille imperāvit, sīve avārus dominus est, mare lucrī causā scrūtāmur, sīve ambitiōsus, iamdūdum dextram flammīs obiēcimus aut voluntāriī  *  *  *  sub terram dēsiluimus, sīc haec immēnsa multitūdō ūnīus animae circumdata illīus spīritū regitur, illīus ratiōne flectitur pressūra ac frāctūra vīribus suīs, nisi cōnsiliō sustinērētur.

[4] suam itaque incolumitātem amant cum prō ūnō homine dēnās legiōnēs in aciem dēdūcunt, cum in prīmam frontem prōcurrunt et adversa vulneribus pectora ferunt imperātōris suī signa vertantur. ille est enim vinculum per quod rēs pūblica cohaeret, ille spīritus vītālis quem haec tot mīlia trahunt, nihil ipsa per futūra nisi onus et praeda, mēns illa imperiī subtrahātur.

rēge incolumī mēns omnibus ūna; / āmissō, rūpēre fidem.

2 hic cāsus Rōmānae pācis exitium erit, hic tantī fortūnam populī in ruīnās aget. tam diū ab istō perīculō aberit hic populus, quam diū sciet ferre frēnōs quōs, quandō abrūperit vel aliquō cāsū discussōs repōnī sibi passus nōn erit, haec ūnitās et hic maximī imperiī contextus in partēs multās dissiliet. īdemque huic urbī fīnis dominandī erit, quī pārendī fuerit. 3 ideō prīncipēs rēgēsque et quōcumque aliō nōmine sunt tūtōrēs statūs pūblicī nōn est mīrum amārī ultrā prīvātās etiam necessitūdinēs; nam sānīs hominibus pūblica prīvātīs potiōra sunt, sequitur ut is quoque cārior sit in quem rēs pūblica convertit. ōlim enim ita induit reī pūblicae Caesar ut sēdūcī alterum nōn posset sine utriusque perniciē; nam et illī vīribus opus est et huic capite.

[5] longius vidētur recessisse ā prōpositō ōrātiō mea, at meherculēs rem ipsam premit. nam , quod adhūc colligitur, animus reī pūblicae es, illa corpus tuum, vidēs, ut putō, quam necessāria sit clēmentia: tibi enim parcis, cum vidēris alterī parcere. parcendum itaque est etiam improbandīs cīvibus nōn aliter quam membrīs languentibus, et, quandō missō sanguine opus est, sustinenda est aciēs ultrā quam necesse sit incīdat. 2 est ergō, ut dīcēbam, clēmentia omnibus quidem hominibus secundum nātūram, maximē tamen decōra imperātōribus, quantō plūs habet apud illōs quod servet, quantōque in maiōre māteriā appāret. quantulum enim nocet prīvāta crūdēlitās! prīncipum saevitia bellum est.

3 cum autem virtūtibus inter sit concordia nec ūlla altera melior aut honestior sit, quaedam tamen quibusdam persōnīs aptior est. decet magnanimitās quemlibet mortālem, etiam illum īnfrā quem nihil est; quid enim maius aut fortius quam malam fortūnam retundere? haec tamen magnanimitās in bonā fortūnā laxiōrem locum habet meliusque in tribūnālī quam in plānō cōnspicitur. 4 clēmentia, in quamcumque domum pervēnerit, eam felicem tranquillamque praestābit, sed in rēgiā, quō rārior, mīrābilior. quid enim est memorābilius quam eum cuius īrae nihil obstat, cuius graviōrī sententiae ipsī quī pereunt assentiuntur, quem nēmō interpellātūrus est, immō, vehementius excanduit, dēprecātūrus est quidem, ipsum sibi manum inicere et potestāte suā in melius placidiusque ūtī hoc ipsum cōgitantem: “occīdere contrā lēgem nēmō nōn potest, servāre nēmō praeter ”?

5 magnam fortūnam magnus animus decet, quī, nisi ad illam extulit et altior stetit, illam quoque in terram dēdūcit. magnī autem animī proprium est placidum esse tranquillumque et iniūriās atque offēnsiōnēs superne dēspicere. muliebre est furere in īrā, ferārum vērō est ignāvārum quidem praemordēre et urguēre prōiectōs. elephantī leōnēsque trānseunt quae impulērunt; ignōbilis bēstiae pertinācia est. 6 nōn decet rēgem saeva nec inexōrābilis īra; nōn multum enim suprā eum ēminet cui īrāscendō exaequat. at dat vītam aut dignitātem perīclitantibus et meritīs āmittere, facit quod nūllī nisi rērum potentī licet; vīta enim etiam superiōrī ēripitur, numquam nisi īnferiōrī datur. 7 servāre proprium est excellentis fortūnae, quae numquam magis suspicī dēbet quam cum illī contigit idem posse quod dīs, quōrum beneficiō in lūcem ēdimur tam bonī quam malī. deōrum itaque sibi animum asserēns prīnceps aliōs ex cīvibus suīs, quia ūtilēs bonīque sunt, libēns videat, aliōs in numerum relinquat; quōsdam esse gaudeat, quōsdam patiātur.

[6] cōgitātō in hāc cīvitāte, in quā turba per lātissima itinera sine intermissiōne dēfluēns ēlīditur, quotiēns aliquid obstitit, quod cursum eius velut torrentis rapidī morārētur, in quā tribus eōdem tempore theātrīs caveae postulantur, in quā cōnsūmitur quicquid terrīs omnibus arātur, quanta sōlitūdō ac vāstitās futūra sit, nihil relinquitur nisi quod iūdex sevērus absolverit. 2 quotus quisque ex quaesītōribus est quī nōn ex ipsā lēge teneātur quā quaerit? quotus quisque accūsātor vacat culpā? et nesciō an nēmō ad dandam veniam difficilior sit quam quī illam petere saepius meruit. 3 peccāvimus omnēs, aliī gravia, aliī leviōra, aliī ex dēstinātō, aliī forte impulsī aut aliēnā nēquitiā ablātī, aliī in bonīs cōnsiliīs parum fortiter stetimus et innocentiam invītī ac retinentēs perdidimus. nec dēlīquimus tantum, sed ūsque ad extrēmum aevī dēlinquēmus. 4 etiam quis tam bene iam pūrgāvit animum ut nihil obturbāre eum amplius possit ac fallere, ad innocentiam tamen peccandō pervēnit.

[7] quoniam deōrum fēcī mentiōnem, optimē hoc exemplum prīncipī cōnstituam ad quod fōrmētur, ut tālem esse cīvibus quālēs sibi deōs velit. expedit ergō habēre inexōrābilia peccātīs atque errōribus nūmina, expedit ūsque ad ultimam īnfēstā perniciem? et quis rēgum erit tūtus, cuius nōn membra haruspicēs colligant? 2 quod plācābilēs et aequī dēlicta potentium nōn statim fulminibus persequuntur, quantō aequius est hominem hominibus praepositum mītī animō exercēre imperium et cōgitāre uter mundī status grātior oculīs pulchriorque sit serēnō et pūrō diē an cum fragōribus crēbrīs omnia quatiuntur et ignēs hinc atque illinc micant. atquī nōn alia faciēs est quiētī mōrātīque imperiī quam serēnī caelī et nītentis. 3 crūdēle rēgnum turbidum tenebrīsque obscūrum est, inter trementēs et ad repentīnum sonitum expavēscentēs quidem quī omnia perturbat inconcussō.

facilius prīvātīs ignōscitur pertināciter vindicantibus: possunt enim laedī, dolorque eōrum ab iniūriā venit; timent praetereā contemptum, et nōn rettulisse laedentibus grātiam īnfirmitās vidētur, nōn clēmentia; at cui ultiō in facilī est, is omissā certam laudem mānsuētūdinis cōnsequitur. 4 humilī locō positīs exercēre manum, lītigāre, in rixam prōcurrere, ac mōrem īrae suae gerere līberius est: levēs inter pāria ictūs sunt. rēgī vōciferātiō quoque verbōrumque intemperantia nōn ex maiestāte est.

[8] grave putās ēripī loquendī arbitrium rēgibus quod humillimī habent. “istainquisservitūs est, nōn imperium.” quid? nōn experīris istud nōbilem esse tibi servitūtem? alia condiciō est eōrum quī in turbā quam nōn excēdunt latent, quōrum et virtūtēs ut appāreant diū luctantur et vitia tenebrās habent; vestra facta dictaque rūmor excipit et ideō nūllīs magis cūrandum est quālem fāmam habeant quam quī, quālemcumque meruerint, magnam habitūrī sunt. 2 quam multa tibi nōn licent quae nōbīs beneficiō tuō licent! possum in quālibet parte urbis sōlus incēdere sine timōre, quamvīs nūllus sequātur comes, nūllus custōs sit mihi, nūllus ad latus gladius; tibi in tuā pāce armātō vīvendum est. aberrāre ā fortūnā tuā nōn potes: obsidet et, quōcumque dēscendis, magnō apparātū sequitur. 3 est haec summae magnitūdinis servitūs, nōn posse fierī minōrem, sed cum dīs tibi commūnis ista necessitās est. nam illōs quoque caelum alligātōs tenet, nec magis illīs dēscendere datum est quam tibi tūtum: fastīgiō tuō affīxus es. 4 nostrōs mōtūs paucī sentiunt, prōdīre nōbīs ac recēdere et mūtāre habitum sine sēnsū pūblicō licet; tibi nōn magis quam sōlī latēre contingit. multa contrā lūx est, omnium in istam conversī oculī sunt. prōdīre putās? oreris. 5 loquī nōn potes nisi ut vōcem tuam quae ubīque sunt gentēs excipiant; īrāscī nōn potes nisi ut omnia tremant, quia nēminem afflīgere nisi ut quicquid circā fuerit quatiātur. ut fulmina paucōrum perīculō cadunt, omnium metū, sīc animadversiōnēs magnārum potestātum terrent lātius quam nocent, nōn sine causā; nōn enim quantum fēcerit sed quantum factūrus sit cōgitātur in quī omnia potest.

6 adice nunc quod prīvātōs hominēs ad accipiendās iniūriās opportūniōrēs acceptārum patientia facit, rēgibus certior est ex mānsuētūdine sēcūritās, quia frequēns vindicta paucōrum odium opprimit, omnium irrītat. 7 voluntās oportet ante saeviendī quam causa dēficiat; aliōquī, quemadmodum praecīsae arborēs plūrimīs rāmīs repullulant et multa satōrum genera ut dēnsiōra surgant recīduntur, ita rēgia crūdēlitās auget inimīcōrum numerum tollendō. parentēs enim līberīque eōrum quī interfectī sunt et propinquī et amīcī in locum singulōrum succēdunt.

[9]@ hoc quam vērum sit admonēre exemplō domesticō volō: dīvus Augustus fuit mītis prīnceps, quis illum ā prīncipātū suō aestimāre incipiat; in commūnī quidem pūblicā gladium mōvit. cum hoc aetātis esset, quod nunc es, duodevicensimum ēgressus annum, iam pūgiōnēs in sinum amīcōrum absconderat, iam īnsidiīs M. Antōniī cōnsulis latus petierat, iam fuerat collēga prōscrīptiōnis. 2 sed cum annum quadrāgēnsimum trānsīsset et in Galliā morārētur, dēlātum est ad eum indicium L. Cinnam, stolidī ingeniī virum, īnsidiās struere; dictum est, et ubi et quandō et quemadmodum aggredī vellet; ūnus ex cōnsciīs dēferēbat. 3 cōnstituit ab vindicāre et cōnsilium amīcōrum advocārī iussit. nox illī inquiēta erat, cum cōgitāret adulēscentem nōbilem, hoc dētractō integrum, Cn. Pompeiī nepōtem, damnandum; iam ūnum hominem occīdere nōn posse, cum M. Antōniō prōscrīptiōnis ēdictum inter cēnam dictāsset. 4 gemēns subinde vōcēs variās ēmittēbat et inter contrāriās: “quid ergō? ego percussōrem meum sēcūrum ambulāre patiar sollicitō? ergō nōn dabit poenās, quī tot cīvīlibus bellīs frūstrā petītum caput, tot nāvālibus, tot pedestribus proeliīs incolume, postquam terrā marīque pāx parāta est, nōn occīdere cōnstituat, sed immolāre?” (nam sacrificantem placuerat adorīrī.) 5 rūrsus silentiō interpositō maiōre multō vōce sibi quam Cinnae īrāscēbātur: “quid vīvis, perīre tam multōrum interest? quis fīnis erit suppliciōrum? quis sanguinis? ego sum nōbilibus adulēscentulīs expositum caput, in quod mucrōnēs acuant; nōn est tantī vītā, , ut ego nōn peream, tam multa perdenda sunt.” 6 interpellāvit tandem illum Līvia uxor et: “admittisinquitmuliebre cōnsilium? fac, quod medicī solent, quī, ubi ūsitāta remedia nōn prōcēdunt, temptant contrāria. sevēritāte nihil adhūc prōfēcistī; Salvidiēnum Lepidus secūtus est, Lepidum Mūrēna, Mūrēnam Caepiō, Caepiōnem Egnātius, ut aliōs taceam, quōs tantum ausōs pudet. nunc temptā, quōmodo tibi cēdat clēmentia; ignōsce L. Cinnae. dēprēnsus est; iam nocēre tibi nōn potest, prōdesse fāmae tuae potest.” 7 gāvīsus, sibi quod advocātum invēnerat, uxōrī quidem grātiās ēgit, renūntiārī autem extemplō amīcīs, quōs in cōnsilium rogāverat, imperāvit et Cinnam ūnum ad arcessit dīmissīsque omnibus ē cubiculō, cum alteram Cinnae pōnī cathedram iussisset: “hocinquitprīmum ā petō, loquentem interpellēs, mediō sermōne meō prōclāmēs; dabitur tibi loquendī līberum tempus. 8 ego , Cinnā, cum in hostium castrīs invēnissem, nōn factum tantum mihi inimīcum sed nātum, servāvī, patrimōnium tibi omne concessī. hodiē tam fēlīx et tam dīves es, ut vīctō victōrēs invideant. sacerdōtium tibi petentī praeteritīs complūribus, quōrum parentēs cum mīlitāverant, dedī; cum sīc meruerim, occīdere cōnstituistī.” 9 cum ad hanc vōcem exclāmāsset procul hanc ab abesse dēmentiam: “nōn praestāsinquitfidem, Cinnā; convēnerat, interloquerēris. occīdere, inquam, parās”; adiēcit locum, sociōs, diem, ōrdinem īnsidiārum, cui commissum esset ferrum. 10 et cum dēfīxum vidēret nec ex conventiōne iam, sed ex cōnscientiā tacentem: “quōinquithōc animō facis? ut ipse sīs prīnceps? male meherculēs cum populō Rōmānō agitur, tibi ad imperandum nihil praeter obstat. domum tuērī tuam nōn potes, nūper lībertīnī hominis grātia in prīvātō iūdiciō superātus es; adeō nihil facilius potes quam contrā Caesarem advocāre. cēdō, spēs tuās sōlus impediō, Paulusne et Fabius Maximus et Cossī et Servīliī ferent tantumque agmen nōbilium nōn inānia nōmina praeferentium, sed eōrum, quī imāginibus suīs decōrī sint?”

11 tōtam eius ōrātiōnem repetendō magnam partem volūminis occupem (diūtius enim quam duābus hōrīs locūtum esse cōnstat, cum hanc poenam, quā sōla erat contentus futūrus, extenderet): “vītaminquittibi, Cinnā, iterum , prius hostī, nunc īnsidiātōrī ac parricīdae. ex hodiernō diē inter nōs amīcitia incipiat; contendāmus, utrum ego meliōre fidē tibi vītam dederim an dēbeās.” 12 post hōc dētulit ultrō cōnsulātum questus quod nōn audēret petere. amīcissimum fidēlissimumque habuit, hērēs sōlus illī fuit. nūllīs amplius īnsidiīs ab ūllō petītus est.

[10] ignōvit abavus tuus victīs; nam nōn ignōvisset, quibus imperāsset? sallustium et Cocceiōs et Delliōs et tōtam cohortem prīmae admissiōnis ex adversāriōrum castrīs cōnscrīpsit; iam Domitiōs, Messālās, Asiniōs, Cicerōnēs, quicquid flōrīs erat in cīvitāte, clēmentiae suae dēbēbat. ipsum Lepidum quam diū morī passus est! Per multōs annōs tulit ōrnāmenta prīncipis retinentem et pontificātum maximum nōn nisi mortuō illō trānsferrī in passus est; māluit enim illum honōrem vocārī quam spolium. 2 haec eum clēmentia ad salūtem sēcūritātemque perdūxit; haec grātum ac favōrābilem reddidit, quamvīs nōndum subāctīs populī Rōmānī cervīcibus manum imposuisset; haec hodiēque praestat illī fāmam, quae vix vīvīs prīncipibus servit. 3 deum esse nōn tamquam iussī crēdimus; bonum fuisse prīncipem Augustum, bene illī parentis nōmen convēnisse fatēmur ob nūllam aliam causam, quam quod contumēliās quoque suās, quae acerbiōrēs prīncipibus solent esse quam iniūriae, nūlla crūdēlitāte exsequēbātur, quod probrōsīs in dictīs arrīsit, quod dare illum poenās appārēbat, cum exigeret, quod, quōscumque ob adulterium fīliae suae damnāverat, adeō nōn occīdit, ut dīmissīs, quō tūtiōrēs essent, diplōmata daret. 4 hoc est ignōscere, cum sciās multōs futūrōs, quī prō īrāscantur et tibi sanguine aliēnō grātificentur, nōn dare tantum salūtem, sed praestāre.

[11] haec Augustus senex aut iam in senectūtem annīs vergentibus; in adulēscentiā caluit, ārsit īra, multa fēcit, ad quae invītus oculōs retorquēbat. comparāre nēmō mānsuētūdinī tuae audēbit dīvum Augustum, etiam in certāmen iuvenīlium annōrum dēdūxerit senectūtem plūs quam mātūram; fuerit moderātus et clēmēns, nempe post mare Actiacum Rōmānō cruōre īnfectum, nempe post frāctās in Siciliā classēs et suās et aliēnās, nempe post Perusīnās ārās et prōscrīptiōnēs. 2 ego vērō clēmentiam nōn vocō lassam crūdēlitātem; haec est, Caesar, clēmentia vēra, quam praestās, quae nōn saevitiae paenitentia coepit, nūllam habēre maculam, numquam cīvīlem sanguinem fūdisse; haec est in maximā potestāte vērissimā animī temperantiā et hūmānī generis comprēndēns@ ut suī amor@ nōn cupiditāte aliquā, nōn temeritāte ingeniī, nōn priōrum prīncipum exemplīs corruptum, quantum sibi in cīvēs suōs liceat, experiendō temptāre, sed hebetāre aciem imperiī suī. 3 praestitistī, Caesar, cīvitātem incruentam, et hoc, quod magnō animō glōriātus es nūllam tōtō orbe stīllam cruōris hūmānī mīsisse, maius est mīrābiliusque, quod nūllī umquam citius gladius commissus est.

4 clēmentia ergō nōn tantum honestiōrēs sed tūtiōrēs praestat ōrnāmentumque imperiōrum est simul et certissima salūs. quid enim est, cūr rēgēs cōnsenuerint līberīsque ac nepōtibus trādiderint rēgna, tyrannōrum exsecrābilis ac brevis potestās sit? quid interest inter tyrannum ac rēgem (speciēs enim ipsa fortūnae ac licentia pār est), nisi quod tyrannī in voluptātem saeviunt, rēgēs nōn nisi ex causā ac necessitāte?

[12]quid ergō? nōn rēgēs quoque occīdere solent?” sed quotiēns id fierī pūblica ūtilitās persuādet; tyrannis saevitia cordī est. tyrannus autem ā rēge factīs distat, nōn nōmine; nam et Dionȳsius maior iūre meritōque praeferrī multīs rēgibus potest, et L. Sullam tyrannum appellārī quid prohibet, cui occīdendī fīnem fēcit inopia hostium? 2 dēscenderit licet ē dictātūrā suā et togae reddiderit, quis tamen umquam tyrannus tam avidē hūmānum sanguinem bibit quam ille, quī septem mīlia cīvium Rōmānōrum contrucīdārī iussit et, cum in vīcīnō ad aedem Bellōnae sedēns exaudīsset conclāmātiōnem tot mīlium sub gladiō gementium, exterritō senātū: “hoc agamusinquit, “patrēs cōnscrīptī; sēditiōsī pauculī meō iussū occīduntur”? 3 hoc nōn est mentītus; paucī Sullae vidēbantur. sed mox Sullā, cum quaerēmus, quōmodo hostibus īrāscendum sit, utique in hostīle nōmen cīvēs et ex eōdem corpore abruptī trānsierint; interim, hoc quod dīcēbam, clēmentia efficit, ut magnum inter rēgem tyrannumque discrīmen sit, uterque licet nōn minus armīs vāllētur; sed alter arma habet, quibus in mūnīmentum pācis ūtitur, alter, ut magnō timōre magna odia compescat, nec illās ipsās manūs, quibus commīsit, sēcūrus aspicit. 4 contrāriīs in contrāria agitur; nam cum invīsus sit, quia timētur, timērī vult, quia invīsus est, et illō exsecrābilī versū, quī multōs praecipitēs dedit, ūtitur: ōderint, dum metuant, ignārus, quanta rabiēs oriātur, ubi suprā modum odia crēvērunt.

temperātus enim timor cohibet animōs, assiduus vērō et ācer et extrēmā admovēns in audāciam iacentēs excitat et omnia experīrī suādet. 5 sīc ferās līnea et pinnae clūsās contineant, eāsdem ā tergō eques tēlīs incessat: temptābunt fugam per ipsā, quae fūgerant, prōculcābuntque formīdinem. ācerrima virtūs est, quam ultima necessitās extundit. relinquat oportet secūrī aliquid metus multōque plūs speī quam perīculōrum ostentet; aliōquī, ubi quiēscentī pariā metuuntur, incurrere in perīcula iuvat et ut aliēna anima abūtī.

[13] placidō tranquillōque rēgī fīda sunt auxilia sua, ut quibus ad commūnem salūtem ūtātur, glōriōsusque mīles (pūblicae enim sēcūritātī dare operam videt) omnem labōrem libēns patitur ut parentis custōs; at illum acerbum et sanguinārium necesse est graventur stīpātōrēs suī. 2 nōn potest habēre quisquam bonae ac fīdae voluntātis ministrōs, quibus in tormentīs ut eculeō et ferrāmentīs ad mortem parātīs ūtitur, quibus nōn aliter quam bēstiīs hominēs obiectat, omnibus reīs aerumnōsior ac sollicitior, ut quī hominēs deōsque testēs facinorum ac vindicēs timeat, perductus, ut nōn liceat illī mūtāre mōrēs. hoc enim inter cētera vel pessimum habet crūdēlitās: persevērandum est nec ad meliōra patet regressus; scelera enim sceleribus tuenda sunt. quid autem īnfēlīcius, cui iam esse mālō necesse est? 3 ō miserābilem illum, sibi certē! nam cēterīs miserērī eius nefās sit, quī caedibus ac rapīnīs potentiam exercuit, quī suspectā sibi cūncta reddidit tam externa quam domestica, cum arma metuat, ad arma cōnfugiēns, nōn amīcōrum fideī crēdēns, nōn pietātī līberōrum; quī, ubi circumspexit, quaeque fēcit quaeque factūrus est, et cōnscientiam suam plēnam sceleribus ac tormentīs adaperuit, saepe mortem timet, saepius optat, invīsior sibi quam servientibus. 4 ē contrāriō is, cui cūrae sunt ūniversa, quī nōn alia magis, alia minus tuētur, quī nūllam nōn reī pūblicae partem tamquam suī nūtrit, inclīnātus ad mītiōra, etiam, ex ūsū est animadvertere, ostendēns, quam invītus asperō remediō manus admoveat, in cuius animō nihil hostīle, nihil efferum est, quī potentiam suam placidē ac salūtāriter exercet approbāre imperia sua cīvibus cupiēns, fēlīx abundē sibi vīsus, fortūnam suam pūblicārit, sermōne affābilis, aditū accessūque facilis, vultū, quī maximē populōs dēmerētur, amābilīs, aequīs dēsīderiīs prōpēnsus, etiam inīquīs nōn acerbus, ā tōtā cīvitāte amātur, dēfenditur, colitur. 5 eadem illō hominēs sēcrētō loquuntur quae palam; tollere fīliōs cupiunt et pūblicīs mālīs sterilitās indicta praeclūditur; bene meritūrum līberīs suīs quisque nōn dubitat, quibus tāle saeculum ostenderit. hic prīnceps suō beneficiō tūtus nihil praesidiīs eget, arma ōrnāmentī causa habet.

[14] quod ergō officium eius est? quod bonōrum parentium, quī obiūrgāre līberōs nōn numquam blandē, nōn numquam mināciter solent, aliquandō admonēre etiam verberibus. numquid aliquis sānus fīlium ā prīmā offēnsā exhērēdat? nisi magnae et multae iniūriae patientiam ēvīcērunt, nisi plūs est, quod timet, quam quod damnat, nōn accēdit ad dēcrētōrium stilum; multa ante temptat, quibus dubiam indolem et peiōre iam locō positam revocet; simul dēplōrātum est, ultima experītur. nēmō ad supplicia exigenda pervēnit, nisi quī remedia cōnsūmpsit. 2 hoc, quod parentī, etiam prīncipī faciendum est, quem appellāvimus Patrem Patriae nōn adūlātiōne vānā adductī. cētera enim cognōmina honōrī data sunt; Magnōs et Fēlīcēs et Augustōs dīximus et ambitiōsae maiestātī quicquid potuimus titulōrum congessimus; Patrem quidem Patriae appellāvimus, ut scīret datam sibi potestātem patriam, quae est temperantissima līberīs cōnsulēns suaque post illōs repōnēns. 3 tardē sibi pater membra sua abscīdat, etiam, cum abscīderit, repōnere cupiat et in abscīdendō gemat cūnctātus multum diūque; prope est enim, ut libenter damnet, quī cito; prope est, ut inīquē pūniat, quī nimis.

[15] Trichōnem equitem Rōmānum memoriā nostrā, quia fīlium suum flagellīs occiderat, populus graphiīs in forō cōnfōdit; vix illum Augustī Caesaris auctōritās īnfēstīs tam patrum quam fīliōrum manibus ēripuit. 2 Tārium, quī fīlium dēprēnsum in parricīdiī cōnsiliō damnāvit causa cognita, nēmō nōn suspexit, quod contentus exiliō et exiliō dēlicātō Massiliae parricīdam continuit et annua illī praestitit, quanta praestāre integrō solēbat; haec līberālitās effēcit, ut, in quā cīvitāte numquam dēest patrōnus peiōribus, nēmō dubitāret, quīn reus meritō damnātus esset, quem is pater damnāre potuisset, quī ōdisse nōn poterat.

3 hoc ipsō exemplō dabō, quem comparēs bonō patrī, bonum prīncipem. cognitūrus fīliō Tārius advocāvit in cōnsilium Caesarem Augustum; venit in prīvātōs penātēs, assēdit, pars aliēnī cōnsiliī fuit, nōn dīxit; “immō in meam domum veniat”; quod factum esset, Caesaris futūra erat cognitiō, nōn patris. 4 audīta causā excussīsque omnibus, et iīs, quae adulēscēns prō dīxerat, et iīs, quibus arguēbātur, petit, ut sententiam suam quisque scrīberet, ea omnium fieret, quae Caesaris fuisset; deinde, priusquam aperīrentur cōdicillī, iūrāvit Tāriī, hominis locuplētis, hērēditātem nōn aditūrum. 5 dīcet aliquis: “pusillō animō timuit, vidērētur locum speī suae aperīre velle fīliī damnātiōne.” Ego contrā sentiō; quīlibet nostrum dēbuisset adversus opīniōnēs malignās satis fīdūciae habēre in bonā cōnscientiā, prīncipēs multa dēbent etiam fāmae dare. iūrāvit nōn aditūrum hērēditātem. 6 tārius quidem eōdem diē et alterum hērēdem perdidit, sed Caesar lībertātem sententiae suae redēmit; et postquam approbāvit grātuītam esse sevēritātem suam, quod prīncipī semper cūrandum est, dīxit relēgandum, quō patrī vidērētur. 7 nōn culleum, nōn serpentem, nōn canem dēcrēvit memor, nōn quō cēnsēret, sed cui in cōnsiliō esset; mollissimō genere poenae contentum esse dēbēre patrem dīxit in fīliō adulēscentulō impulsō in id scelus, in quō , quod proximum erat ab innocentiā, timidē gessisset; dēbēre illum ab urbe et ā parentīs oculīs submovērī.

[16] ō dignum, quem in cōnsilium patrēs advocārent! ō dignum, quem cohērēdem innocentibus līberīs scrīberent! haec clēmentia prīncipem decet; quōcumque vēnerit, mānsuētiōra omnia faciat.

nēmō rēgī tam vīlis sit, ut illum perīre nōn sentiat; quāliscumque est, pars imperiī est. 2 in magna imperia ex minōribus petāmus exemplum. nōn ūnum est imperandī genus; imperat prīnceps cīvibus suīs, pater līberīs, praeceptor discentibus, tribūnus vel centuriō mīlitibus. 3 nōnne pessimus pater vidēbitur, quī assiduīs plāgīs līberōs etiam ex levissimīs causīs compescet? uter autem praeceptor līberālibus studiīs dignior, quī excarnificābit discipulōs, memoriā illīs nōn cōnstiterit aut parum agilis in legendō oculus haeserit, an quī monitiōnibus et verēcundiā ēmendāre ac docēre mālit? tribūnum centuriōnemque saevum: dēsertōrēs faciet, quibus tamen ignōscitur. 4 numquidnam aequum est gravius hominī et dūrius imperārī, quam imperātur animālibus mūtīs? atquī equum nōn crēbrīs verberibus exterret domandī perītus magister; fīet enim formīdolōsus et contumāx, nisi eum blandiente tāctū permulserīs. 5 īdem facit ille vēnātor, quīque īnstituit catulōs vestīgia sequī quīque iam exercitātīs ūtitur ad excitandās vel persequendās ferās: nec crēbrō illīs minātur (contundet enim animōs et, quicquid est indolīs, comminuētur trepidātiōne dēgenerī) nec licentiam vagandī errandīque passim concēdit. adiciās hīs licet tardiōra agentēs iūmenta, quae, cum ad contumēliam et miseriās nāta sint, nimiā saevitiā cōgantur iugum dētractāre.

[17] nūllum animal mōrōsius est, nūllum maiōre arte tractandum quam homō, nūllī magis parcendum. quid enim est stultius quam in iūmentīs quidem et canibus ērubēscere īrās exercēre, pessimā autem condiciōne sub homine hominem esse? morbīs medēmur nec īrāscimur; atquī et hic morbus est animī; mollem medicīnam dēsīderat ipsumque medentem minimē īnfēstum aegrō. 2 malī medicī est dēspērāre, cūret: idem in iīs, quōrum animus affectus est, facere dēbēbit is, cui trādita salūs omnium est, nōn cito spem prōicere nec mortifera signa prōnūntiāre; luctētur cum vitiīs, resistat, aliīs morbum suum exprobret, quōsdam mollī cūrātiōne dēcipiat citius meliusque sānātūrus remediīs fallentibus; agat prīnceps cūram nōn tantum salūtis, sed etiam honestae cicātrīcis. 3 nūlla rēgī glōria est ex saevā animadversiōne (quis enim dubitat posse?), at contrā maxima, vim suam continet, multōs īrae aliēnae ēripuit, nēminem suae impendit.

[18] servīs imperāre moderātē laus est. et in mancipiō cōgitandum est, nōn quantum illud impūne possit patī, sed quantum tibi permittat aequī bonīque nātūrā, quae parcere etiam captīvīs et pretiō parātīs iubet. quantō iūstius iubet hominibus līberīs, ingenuīs, honestīs nōn ut mancipiīs abūtī sed ut hīs, quōs gradū antecēdās quōrumque tibi nōn servitūs trādita sit, sed tūtēla. 2 servīs ad statuam licet cōnfugere; cum in servum omnia liceant, est aliquid, quod in homine licēre commūne iūs animantium vetet. quis nōn Vēdium Polliōnem peius ōderat quam servī suī, quod mūraenās sanguine hūmānō sagīnābat et eōs, quī aliquid offenderant, in vīvārium, quid aliud quam serpentium, abicī iubēbat? ō hominem mīlle mortibus dignum, sīve dēvorandōs servōs obiciēbat mūraenīs, quās ēsūrus erat, sīve in hōc tantum illās alēbat, ut sīc aleret.

3 quemadmodum dominī crūdēlēs tōtā cīvitāte commōnstrantur invīsīque et dētestābilēs sunt, ita rēgum et iniūriā lātius patet et īnfāmia atque odium saeculīs trāditur; quantō autem nōn nāscī melius fuit, quam numerārī inter pūblicō malō nātōs!

[19] excōgitāre nēmō quicquam poterit, quod magis decōrum regentī sit quam clēmentia, quōcumque modo is et quōcumque iūre praepositus cēterīs erit. scīlicet fōrmōsius id esse magnificentiusque fatēbimur, quō in maiōre praestābitur potestāte, quam nōn oportet noxiam esse, ad nātūrae lēgem compōnitur. 2 nātūra enim commenta est rēgem, quod et ex aliīs animālibus licet cognōscere et ex apibus; quārum rēgī amplissimum cubīle est mediōque ac tūtissimō locō; praetereā opere vacat exāctor aliēnōrum operum, et āmissō rēge tōtum dīlābitur, nec umquam plūs ūnum patiuntur meliōremque pugnā quaerunt; praetereā īnsignis rēgī fōrma est dissimilīsque cēterīs cum magnitūdine tum nitōre. 3 hoc tamen maximē distinguitur: īrācundissimae ac prō corporis captū pugnācissimae sunt apēs et aculeōs in vulnere relinquunt, rēx ipse sine aculeō est; nōluit illum nātūra nec saevum esse nec ultiōnem magnō cōnstātūram petere tēlumque dētrāxit et īram eius inermem relīquit.

exemplar hoc magnīs rēgibus ingēns; est enim illī mōs exercēre in parvīs et ingentium rērum documenta minima agere. 4 pudeat ab exiguīs animālibus nōn trahere mōrēs, cum tantō hominum moderātior esse animus dēbeat, quantō vehementius nocet. utinam quidem eadem hominī lēx esset et īra cum tēlō suō frangerētur nec saepius licēret nocēre quam semel nec aliēnīs vīribus exercēre odia! Facile enim lassārētur furor, per sibi satis faceret et mortis perīculō vim suam effunderet. 5 sed nunc quidem illī cursus tūtus est; tantum enim necesse est timeat, quantum timērī voluit, et manūs omnium observet et quoque tempore, quō nōn captātur, petī iūdicet nūllumque mōmentum immūne ā metū habeat. hanc aliquis agere vītam sustinet, cum liceat innoxium aliīs, ob hōc sēcūrum, salūtāre potentiae iūs laetīs omnibus tractāre? errat enim, quis exīstimat tūtum esse ibi rēgem, ubi nihil ā rēge tūtum sit; sēcūritās sēcūritāte mūtuā pacīscenda est. 6 nōn opus est īnstruere in altum ēditās arcēs nec in ascēnsum arduōs collēs ēmūnīre nec latera montium abscīdere, multiplicibus mūrīs turribusque saepīre: salvum rēgem clēmentia in apertō praestābit. ūnum est inexpugnābile mūnīmentum amor cīvium.

7 quid pulchrius est quam vīvere optantibus cūnctīs et vōta nōn sub custōde nuncupantibus? paulum valētūdō titubāvit, nōn spem hominum excitārī, sed metum? nihil esse cuiquam tam pretiōsum, quod nōn prō salūte praesidis suī commūtātum velit? 8 ō ille, cui contingit ut sibi quoque vīvere dēbeat? in hōc assiduīs bonitātis argūmentīs probāvit nōn rem pūblicam suam esse, sed reī pūblicae. quis huic audeat struere aliquod perīculum? quis ab hōc nōn, possit, fortūnam quoque āvertere velit, sub quō iūstitiā, pāx, pudīcitia, sēcūritās, dignitās flōrent, sub quō opulenta cīvitās cōpia bonōrum omnium abundat? nec aliō animō rēctōrem suum intuētur, quam immortālēs potestātem vīsendī suī faciant, intueāmur venerantēs colentēsque. 9 quid autem? nōn proximum illīs locum tenet is, quī ex deōrum nātūra gerit, beneficus ac largus et in melius potēns? hoc affectāre, hoc imitārī decet, maximum ita habērī, ut optimus simul habeāre.

[20] ā duābus causīs pūnīre prīnceps solet, aut vindicat aut alium. prius parte disseram, quae ipsum contingit; difficilius est enim moderārī, ubi dolōrī dēbētur ultiō, quam ubi exemplō. 2 supervacuum est hōc locō admonēre, facile crēdat, ut vērum excutiat, ut innocentiae faveat ut appāreat, nōn minus agī rem perīclitantis quam iūdicis; hoc enim ad iūstitiam, nōn ad clēmentiam pertinet; nunc illum hortāmur, ut manifēstē laesus animum in potestāte habeat et poenam, tūtō poterit, dōnet, minus, temperet longēque sit in suīs quam in aliēnīs iniūriīs exōrābilior. 3 nam quemadmodum nōn est magnī animī, quī aliēnō līberālis est, sed ille, quī, quod alterī dōnat, sibi dētrahit, ita clēmentem vocābō nōn in aliēnō dolōre facilem, sed eum, quī, cum suīs stimulīs exagitētur, nōn prōsilit, quī intellegit magnī animī esse iniūriās in summā potentiā patī nec quicquam esse glōriōsius prīncipe impūne laesō.

[21] ultiō duās praestāre rēs solet: aut sōlācium affert , quī accēpit iniūriam, aut in reliquum sēcūritātem. prīncipis maior est fortūna, quam ut sōlāciō egeat, manifēstiorque vīs, quam ut aliēnō malō opīniōnem sibi vīrium quaerat. hoc dīcō, cum ab īnferiōribus petītūs violātusque est; nam , quōs parēs aliquandō habuit, īnfrā videt, satis vindicātus est. rēgem et servus occīdit et serpēns et sagitta; servāvit quidem nēmō nisi maior , quem servābat. 2 utī itaque animōsē dēbet tantō mūnere deōrum dandī auferendīque vītam potēns. in iīs praesertim, quōs scit aliquandō sibi pār fastīgium obtinuisse, hoc arbitrium adeptus ultiōnem implēvit perfēcitque, quantum vērae poenae satis erat; perdidit enim vītam, quī dēbet, et, quisquis ex altō ad inimīcī pedēs abiectus aliēnam capite rēgnōque sententiam exspectāvit, in servātōris suī glōriam vīvit plūsque eius nōminī cōnfert incolumīs, quam ex oculīs ablātus esset. assiduum enim spectāculum aliēnae virtūtis est; in triumphō cito trānsīsset. 3 vērō rēgnum quoque suum tūtō relinquī apud eum potuit repōnīque , unde dēciderat, ingentī incrēmentō surgit laus eius, quī contentus fuit ex rēge vīctō nihil praeter glōriam sūmere. hoc est etiam ex victōriā suā triumphāre testārīque nihil , quod dignum esset victōre, apud vīctōs invēnisse. 4 cum cīvibus et ignōtīs atque humilibus moderātius agendum est, quō minōris est afflīxisse eōs. quibusdam libenter parcās, ā quibusdam vindicāre fastīdiās et nōn aliter quam ab animālibus parvīs sed obterentem inquinantibus redūcenda manūs est; at in iīs, quī in ōre cīvitātis servātī pūnītīque erunt, occāsiōne nōtae clēmentiae ūtendum est.

[22] trānseāmus ad aliēnās iniūriās, in quibus vindicandīs haec tria lēx secūta est, quae prīnceps quoque sequī dēbet: aut ut eum, quem pūnit, ēmendet, aut ut poena eius cēterōs meliōrēs reddat, aut ut sublātīs mālīs sēcūriōrēs cēterī vīvant. ipsōs facilius ēmendābis minōre poenā; dīligentius enim vīvit, cui aliquid integrī superest. nēmō dignitātī perditae parcit; impūnitātis genus est iam nōn habēre poenae locum. 2 cīvitātis autem mōrēs magis corrigit parcitās animadversiōnum; facit enim cōnsuētūdinem peccandī multitūdō peccantium, et minus gravis nota est, quam turba damnātiōnum levat, et sevēritās, quod maximum remedium habet, assiduitāte āmittit auctōritātem. 3 cōnstituit bonōs mōrēs cīvitātī prīnceps et vitia ēluit, patiēns eōrum est, nōn tamquam probet, sed tamquam invītus et cum magnō tormentō ad castīgandum veniat. verēcundiam peccandī facit ipsa clēmentia regentis; gravior multō poena vidētur, quae ā mītī virō cōnstituitur.

[23] praetereā vidēbis ea saepe committī, quae saepe vindicantur. pater tuus plūrēs intrā quīnquennium culleō īnsuit, quam omnibus saeculīs īnsūtōs accēpimus. multō minus audēbant līberī nefās ultimum admittere, quam diū sine lēge crīmen fuit. summa enim prūdentia altissimī virī et rērum nātūrae perītissimī māluērunt velut incrēdibile scelus et ultrā audāciam positum praeterīre quam, dum vindicant, ostendere posse fierī; itaque parricīdae cum lēge coepērunt, et illīs facinus poena mōnstrāvit; pessimō vērō locō pietās fuit, postquam saepius culleōs vīdimus quam crucēs. 2 in quā cīvitāte rārō hominēs pūniuntur, in cōnsēnsus fit innocentiae et indulgētur velut pūblicō bonō. pūtet innocentem esse cīvitās, erit; magis īrāscētur ā commūnī frūgālitāte dēscīscentibus, paucōs esse eōs vīderit. perīculōsum est, mihi crēde, ostendere cīvitātī, quantō plūrēs mālī sint.

[24] dicta est aliquandō in senātū sententia, ut servōs ā līberīs cultus distingueret; deinde appāruit, quantum perīculum imminēret, servī nostrī numerāre nōs coepissent. idem scītō metuendum esse, nūllī ignōscitur; cito appārēbit, pars cīvitātis dēterior quantō praegravet. nōn minus prīncipī turpia sunt multa supplicia quam medicō multa fūnera; remissius imperantī melius pārētur. 2 nātūra contumāx est hūmānus animus et in contrārium atque arduum nītēns sequiturque facilius quam dūcitur; et ut generōsī ac nōbilēs equī melius facilī frēnō reguntur, ita clēmentiam voluntāriā innocentia impetū suō sequitur, et dignam putat cīvitās, quam servet sibi. plūs itaque hāc via prōficitur.

[25] crūdēlitās minimē hūmānum malum est indignumque tam mītī animō; ferīna ista rabiēs est sanguine gaudēre ac vulneribus et abiectō homine in silvestre animal trānsīre. quid enim interest, ōrō , Alexander, leōnī Lȳsimachum obiciās an ipse lacerēs dentibus tuīs? tuum illud os est, tua illa feritās. ō quam cuperēs tibi potius unguēs esse, tibi rictum illum edendōrum hominum capācem! Nōn exigimus ā , ut manus ista, exitium familiārium certissimum, ūllī salūtāris sit, ut iste animus ferōx, īnsatiābile gentium malum, citrā sanguinem caedemque satiētur; clēmentia iam vocātur, ad occīdendum amīcum carnifex inter hominēs ēligitur. 2 hoc est, quārē vel maximē abōminanda sit saevitia, quod excēdit fīnēs prīmum solitōs, deinde hūmānōs, nova supplicia conquīrit, ingenium advocat, ut īnstrūmenta excōgitet, per quae variētur atque extendātur dolor, dēlectātur malīs hominum; tunc ille dīrus animī morbus ad īnsāniam pervēnit ultimam, cum crūdēlitās versa est in voluptātem et iam occīdere hominem iuvat. 3 nam tālem virum ā tergō sequitur caedēs, īnsidiae, venēna, gladiī; tam multīs perīculīs petitur, quam multōrum ipse perīculum est, prīvātīsque nōn numquam cōnsiliīs, aliās vērō cōnsternātiōne pūblicā circumvenītur. levis enim et prīvāta perniciēs nōn tōtās urbēs movet; quod lātē furere coepit et omnēs appetit, undique cōnfīgitur. 4 serpentēs parvulae fallunt nec pūblicē conquīruntur; ubi aliquā solitam mēnsūram trānsit et in mōnstrum excrēvit, ubi fontēs spūtū īnficit et, afflāvit, deūrit obteritque, quācumque incessit, ballistīs petitur. possunt verba dare et ēvādere pusilla mala, ingentibus obviam ītur. 5 sīc ūnus aeger domum quidem perturbat; at ubi crēbrīs mortibus pestilentiam esse appāruit, conclāmātiō cīvitātis ac fuga est, et dīs ipsīs manūs intentantur. sub ūnō aliquō tēctō flamma appāruit: familia vīcīnīque aquam ingerunt; at incendium vāstum et multās iam domōs dēpāstum parte urbis obruitur.

[26] crūdēlitātem prīvātōrum quoque servīlēs manūs sub certō crucis perīculō ultae sunt; tyrannōrum gentēs populīque et, quōrum erat malum, et , quibus imminēbat, exscindere aggressī sunt. aliquandō sua praesidia in ipsōs cōnsurrēxērunt perfidiamque et impietātem et feritātem et, quicquid ab illīs didicerant, in ipsōs exercuērunt. quid enim potest quisquam ab spērāre, quem mālum esse docuit? nōn diū nēquitia appāret nec, quantum iubētur, peccat. 2 sed puta esse tūtam crūdēlitātem, quāle eius rēgnum est? nōn aliud quam captārum urbium fōrma et terribilēs faciēs pūblicī metus. omnia maesta, trepida, cōnfūsa; voluptātēs ipsae timentur; nōn convīvia secūrī ineunt, in quibus linguā sollicitē etiam ēbriīs custōdienda est, nōn spectācula, ex quibus māteriā crīminis ac perīculī quaeritur. appārentur licet magnā impēnsā et rēgiīs opibus et artificum exquīsītīs nōminibus, quem tamen lūdī in carcere iuvent?

3 quod istud, bonī, malum est occīdere, saevīre, dēlectārī sonō catēnārum et cīvium capita dēcidere, quōcumque ventum est, multum sanguinis fundere, aspectū suō terrēre ac fugāre! Quae alia vīta esset, leōnēs ursīque rēgnārent, serpentibus in nōs ac noxiōsissimō cuique animālī darētur potestās? 4 illa ratiōnis expertia et ā nōbīs immānitātis crīmine damnāta abstinent suīs, et tūta est etiam inter ferās similitūdō: hōrum ā necessāriīs quidem sibi rabiēs temperat, sed externa suaque in aequō habet. ā singulōrum deinde caedibus in exitia gentium serpit et inicere tēctīs ignem, arātrum vetustīs urbibus indūcere potentiam putat; et ūnum occīdī iubēre aut alterum parum imperātōrium crēdit; nisi eōdem tempore grex miserōrum sub ictū stetit, crūdēlitātem suam in ōrdinem coāctam putat.

5  *  *  *  fēlīcitās illa multīs salūtem dare et ad vītam ab ipsā morte revocāre et merērī clēmentia cīvicam. nūllum ōrnāmentum prīncipis fastīgiō dignius pulchriusque est quam illa corōna ob cīvēs servātōs, nōn hostīlia arma dētracta victīs, nōn currūs barbarōrum sanguine cruentī, nōn parta bellō spolia. haec dīvīna potentia est gregātim ac pūblicē servāre; multōs quidem occīdere et indiscrētōs incendiī ac ruīnae potentia est.

Book 2

[1] ut clēmentiā scrīberem, Nerō Caesar, ūna vōx tua maximē compulit, quam ego nōn sine admīrātiōne et, cum dīcerētur, audīsse meminī et deinde aliīs narrāsse, vōcem generōsam, magnī animī, magnae lēnitātis, quae nōn compositā nec aliēnīs auribus data subitō ērūpit et bonitātem tuam cum fortūnā tuā lītigantem in medium addūxit. 2 animadversūrus in latrōnēs duōs Burrus praefectus tuus, vir ēgregius et tibi prīncipī nātus, exigēbat ā , scrīberēs, in quōs et ex quā causā animadvertī vellēs; hoc saepe dilātum ut aliquandō fieret, īnstābat. invītus invītō cum chartam prōtulisset trāderetque, exclāmāstī: “vellem litterās nescīrem!” 3 ō dignam vōcem, quam audīrent omnēs gentēs, quae Rōmānum imperium incolunt quaeque iuxtā iacent dubiae lībertātis quaeque contrā vīribus aut animīs attollunt! ō vōcem in contiōnem omnium mortālium mittendam, in cuius verba prīncipēs rēgēsque iūrārent! ō vōcem pūblica generis hūmānī innocentia dignam, cui redderētur antīquum illud saeculum! 4 nunc profectō cōnsentīre decēbat ad aequum bonumque expulsā aliēnī cupīdine, ex quā omne animī malum oritur, pietātem integritātemque cum fidē ac modestiā resurgere et vitia diuturnō abūsa rēgnō dare tandem fēlīcī ac pūrō saeculō locum.

[2] futūrum hoc, Caesar, ex magnā parte spērāre et cōnfīdere libet. trādētur ista animī tuī mānsuētūdō diffundēturque paulātim per omne imperiī corpus, et cūncta in similitūdinem tuam fōrmābuntur. ā capite bona valētūdō: proinde omnia vegeta sunt atque ērēcta aut languōre dēmissa, prout animus eōrum viget aut marcet. erunt cīvēs, erunt sociī dignī hāc bonitāte, et in tōtum orbem rēctī mōrēs revertentur; parcētur ubīque manibus tuīs. 2 diūtius morārī hīc patēre, nōn ut blandiar auribus tuīs (nec enim hic mihi mōs est; māluerim vērīs offendere quam placēre adūlandō); quid ergō est? praeter id, quod bene factīs dictīsque tuīs quam familiārissimum esse cupiō, ut, quod nunc nātūra et impetus est, fīat iūdicium, illud cum cōnsīderō multās vōcēs magnās, sed dētestābilēs, in vītam hūmānam pervēnisse celebrēsque vulgō ferrī, ut illam: “ōderint, dum metuant,” cui Graecus versus similis est, quī mortuō terram miscērī ignibus iubet, et alia huius notae. 3 ac nescioquōmodo ingenia immānia et invīsa māteriā secundiōre expressērunt sēnsūs vehementēs et concitātōs; nūllam adhūc vōcem audiī ex bonō lēnīque animōsam. quid ergō est? ut rārō, invītus et cum magnā cūnctātiōne, ita aliquandō scrībās necesse est istud, quod tibi in odium litterās addūxit, sed, sīcut facis, cum magnā cūnctātiōne, cum multīs dīlātiōnibus.

[3] et forte dēcipiat nōs speciōsum clēmentiae nōmen aliquandō et in contrārium abdūcat, videāmus, quid sit clēmentia quālisque sit et quōs fīnēs habeat.

clēmentia est temperantia animī in potestāte ulcīscendī vel lēnitās superiōris adversus īnferiōrem in cōnstituendīs poenīs. plūra prōpōnere tūtius est, ūna fīnītiō parum rem comprehendat et, ut ita dīcam, fōrmula excidat; itaque dīcī potest et inclīnātiō animī ad lēnitātem in poenā exigenda. 2 illa fīnītiō contrādictiōnēs inveniet, quamvīs maximē ad vērum accēdat, dīxerīmus clēmentiam esse moderātiōnem aliquid ex merita ac dēbita poenā remittentem: reclāmābitur nūllam virtūtem cuiquam minus dēbitō facere. atquī hoc omnēs intellegunt clēmentiam esse, quae flectit citrā id, quod meritō cōnstituī posset.

[4] huic contrāriam imperītī putant sevēritātem; sed nūlla virtūs virtūtī contrāria est. quid ergō oppōnitur clēmentiae? crūdēlitās, quae nihil aliud est quam atrōcitās animī in exigendīs poenīs. “sed quīdam nōn exigunt poenās, crūdēlēs tamen sunt, tamquam quī ignōtōs hominēs et obviōs nōn in compendium, sed occīdendī causā occīdunt nec interficere contentī saeviunt, ut Busiris ille et Procrūstēs et pīrātae, quī captōs verberant et in ignem vīvōs impōnunt.” 2 haec crūdēlitās quidem; sed quia nec ultiōnem sequitur (nōn enim laesa est) nec peccātō alicui īrāscitur (nūllum enim antecessit crīmen), extrā fīnītiōnem nostram cadit; fīnītiō enim continēbat in poenīs exigendīs intemperantiam animī. possumus dīcere nōn esse hanc crūdēlitātem, sed feritātem, cui voluptātī saevitia est; possumus īnsāniam vocāre: nam varia sunt genera eius et nūllum certius, quam quod in caedēs hominum et lancinatiōnēs pervēnit. 3 illōs ergō crūdēlēs vocābō, quī pūniendī causam habent, modum nōn habent, sīcut in Phalārī, quem aiunt nōn quidem in hominēs innocentēs, sed super hūmānum ac probābilem modum saevisse. possumus effugere cavillātiōnem et ita fīnīre, ut sit crūdēlitās inclīnātiō animī ad asperiōra. hanc clēmentia repellit longē iussam stāre ā ; cum sevēritāte illī convenit.

4 ad rem pertinet quaerere hōc locō, quid sit misericordia; plērīque enim ut virtūtem eam laudant et bonum hominem vocant misericordem. et haec vitium animī est. utrāque circā sevēritātem circāque clēmentiam posita sunt, quae vītāre dēbēmus; per speciem enim sevēritātis in crūdēlitātem incīdimus, per speciem clēmentiae in misericordiam. in hōc leviōre perīculō errātur, sed pār error est ā vērō recēdentium.

[5] ergō quemadmodum religiō deōs colit, superstitiō violat, ita clēmentiam mānsuētūdinemque omnēs bonī virī praestābunt, misericordiam autem vītābunt; est enim vitium pusillī animī ad speciem aliēnōrum malōrum succīdentīs. itaque pessimō cuique familiārissima est; ānus et mulierculae sunt, quae lacrimīs nocentissimōrum moventur, quae, licēret, carcerem effringerent. misericordia nōn causam, sed fortūnam spectat; clēmentia ratiōnī accēdit.

2 sciō male audīre apud imperītōs sectam Stōicōrum tamquam dūram nimis et minimē prīncipibus rēgibusque bonum datūram cōnsilium; obicitur illī, quod sapientem negat miserērī, negat ignōscere. haec, per pōnantur, invīsa sunt; videntur enim nūllam relinquere spem hūmānīs errōribus, sed omnia dēlicta ad poenam dēdūcere. 3 quod est quidnam haec scientia, quae dēdiscere hūmānitātem iubet portumque adversus fortūnam certissimum vetitō auxiliō clūdit? sed nūlla secta benignior lēniorque est, nūlla amantior hominum et commūnis bonī attentior, ut prōpositum sit ūsuī esse et auxiliō nec sibi tantum, sed ūniversīs singulīsque cōnsulere. 4 misericordia est aegritūdō animī ob aliēnārum miseriārum speciem aut trīstitia ex aliēnīs malīs contracta, quae accidēre immerentibus crēdit; aegritūdō autem in sapientem virum nōn cadit; serēna eius mēns est, nec quicquam incīdere potest, quod illam obdūcat. nihilque aequē hominem quam magnus animus decet; nōn potest autem magnus esse idem ac maestus. 5 maeror contundit mentēs, abicit, contrahit; hōc sapientī in suīs quidem accidet calamitātibus, sed omnem fortūnae īram reverberābit et ante franget; eandem semper faciem servābit, placidam, inconcussam, quod facere nōn posset, trīstitiam reciperet.

[6] adice, quod sapiēns et prōvidet et in expedītō cōnsilium habet; numquam autem liquidum sincērumque ex turbidō venit. trīstitia inhabilis est ad dispiciendās rēs, ūtilia excōgitanda, perīculōsa vītanda, aequa aestimanda; ergō nōn miserētur, quia id sine miseriā animī nōn fit. 2 cētera omnia quae quī miserentur volunt facere, libēns et altus animō faciet; succurret aliēnīs lacrimīs, nōn accēdet; dabit manum naufragō, exulī hospitium, egentī stipem, nōn hanc contumēliōsam, quam pars maior hōrum, quī misericordēs vidērī volunt, abicit et fastīdit, quōs adiuvat, contingīque ab iīs timet, sed ut homō hominī ex commūnī dabit; dōnābit lacrimīs māternīs fīlium et catēnās solvī iubēbit et lūdō eximet et cadāver etiam noxium sepeliet, sed faciet ista tranquillā mente, vultū suō. 3 ergō nōn miserēbitur sapiēns, sed succurret, sed prōderit, in commūne auxilium nātus ac bonum pūblicum. etiam ad calamitōsōs prō portiōne improbandōsque et ēmendandōs bonitātem suam permittet; afflīctīs vērō et forte labōrantibus multō libentius subveniet. quotiēns poterit, fortūnae intercēdet; ubi enim opibus potius ūtētur aut vīribus, quam ad restituenda, quae cāsūs impulit? vultum quidem nōn dēiciet nec animum ob crūs alicuius āridum aut pannōsam maciem et innīxam baculō senectūtem; cēterum omnibus dignīs prōderit et deōrum mōre calamitōsōs propitius respiciet.

4 misericordiā vīcīnā est miseriae; habet enim aliquid trahitque ex . imbēcillōs oculōs esse sciās, quī ad aliēnam lippitūdinem et ipsī subfunduntur, tam meherculēs quam morbum esse, nōn hilaritātem, semper arrīdēre rīdentibus et ad omnium ōscitātiōnem ipsum quoque os dīdūcere; misericordia vitium est animōrum nimis miseriā paventium, quam quis ā sapiente exigit, prope est, ut lāmentātiōnem exigat et in aliēnīs fūneribus gemitus.

[7]at quārē nōn ignōscet umquam?” cōnstituāmus nunc quoque, quid sit veniā, et sciēmus darī illam ā sapiente nōn dēbēre. venia est poenae meritae remissiō. hanc sapiēns quārē nōn dēbeat dare, reddunt ratiōnem diūtius, quibus hoc prōpositum est; ego ut breviter tamquam aliēnō iūdiciō dīcam: ignōscitur, quī pūnīrī dēbuit; sapiēns autem nihil facit, quod nōn dēbet, nihil praetermittit, quod dēbet; itaque poenam, quam exigere dēbet, nōn dōnat. 2 sed illud, quod ex veniā cōnsequī vīs, honestiōre tibi viā tribuet; parcet enim sapiēns, cōnsulet et corriget; īdem faciet, quod, ignōsceret, nec ignōscet, quoniam, quī ignōscit, fatētur aliquid , quod fierī dēbuit, omīsisse. aliquem verbīs tantum admonēbit, poena nōn afficiet aetātem eius ēmendābilem intuēns; aliquem invidia crīminis manifēstē labōrantem iubēbit incolumem esse, quia dēceptus est, quia per vīnum lāpsūs; hostēs dīmittet salvōs, aliquandō etiam laudātōs, honestīs causīs prō fidē, prō foedere, prō lībertāte in bellum accītī sunt. 3 haec omnia nōn veniae, sed clēmentiae opera sunt. clēmentia līberum arbitrium habet; nōn sub fōrmulā, sed ex aequō et bonō iūdicat; et absolvēre illī licet et, quantī vult, taxāre lītem. nihil ex hīs facit, tamquam iūstō minus fēcerit, sed tamquam id, quod cōnstituit, iūstissimum sit. ignōscere autem est, quem iūdicēs pūniendum, nōn pūnīre; venia dēbitae poenae remissiō est. clēmentia hoc prīmum praestat, ut, quōs dīmittit, nihil aliud illōs patī dēbuisse prōnūntiet; plēnior est quam venia, honestior est. 4 verbō, ut mea fert opīniō, contrōversia est, quidem convenit. sapiēns multa remittet, multōs parum sānī, sed sānābilis ingeniī servābit. agricolās bonōs imitābitur, quī nōn tantum rēctās prōcērāsque arborēs colunt; illīs quoque, quās aliquā dēprāvāvit causa, adminicula, quibus dērigantur, applicant; aliās circumcīdunt, prōcēritātem rāmī premant, quāsdam īnfirmās vitiō locī nūtriunt, quibusdam aliēnā umbrā labōrantibus caelum aperiunt. 5 vidēbit, quod ingenium quā ratiōne tractandum sit, quōmodo in rēctum prāva flectantur.

*    *    *