[1] vīvere, Galliō frāter, omnēs beātē volunt, sed ad pervidendum quid sit quod beātam vītam efficiat cālīgant; adeōque nōn est facile cōnsequī beātam vītam ut quisque ab longius recēdat quō ad illam concitātius fertur, viā lāpsus est; quae ubi in contrārium dūcit, ipsa vēlōcitās maiōris intervāllī causā fit.

prōpōnendum est itaque prīmum quid sit quod appetāmus; tunc circumspiciendum quā contendere illō celerrimē possīmus, intellēctūrī in ipsō itinere, modo rēctum erit, quantum cotīdiē prōflīgētur quantōque propius ab sīmus ad quod nōs cupiditās nātūrālis impellit. 2 quam diū quidem passim vagāmur nōn ducem secūtī sed fremitum et clāmōrem dissonum in dīversa vocantium, conterētur vīta inter errōrēs, brevis etiam diēs noctēsque bonae mentī labōrēmus. dēcernātur itaque et quō tendāmus et quā, nōn sine perītō aliquō cui explōrāta sint ea in quae prōcēdimus, quoniam quidem nōn eadem hīc quae in cēterīs peregrīnātiōnibus condiciō est: in illīs comprēnsus aliquis līmes et interrogātī incolae nōn patiuntur errāre, at hīc trītissima quaeque via et celeberrima maximē dēcipit. 3 nihil ergō magis praestandum est quam pecorum rītū sequāmur antecēdentium gregem, pergentēs nōn quō eundum est sed quō ītur. atquī nūlla rēs nōs maiōribus malīs implicat quam quod ad rūmōrem compōnimur, optima ratī ea quae magnō assēnsū recepta sunt, quodque exempla nōbīs prō bonīs multa sunt nec ad ratiōnem sed ad similitūdinem vīvimus. 4 inde ista tanta coacervātiō aliōrum super aliōs ruentium. quod in strāge hominum magna ēvenit, cum ipse populus premitnēmō ita cadit ut nōn et alium in attrahat, prīmīque exitiō sequentibus sunthoc in omnī vītā accidere videās licet. nēmō sibi tantummodo errat, sed aliēnī errōris et causa et auctor est; nocet enim applicārī antecēdentibus et, dum ūnusquisque māvult crēdere quam iūdicāre, numquam vītā iūdicātur, semper crēditur, versatque nōs et praecipitat trāditus per manūs error. aliēnīs perīmus exemplīs: sānābimur, sēparēmur modo ā coetū. 5 nunc vērō stat contrā ratiōnem dēfēnsor mālī suī populus. itaque id ēvenit quod in comitiīs, in quibus eōs factōs esse praetōrēs īdem quī fēcēre mīrantur, cum mōbilis favor circumēgit: eadem probāmus, eadem reprehendimus; hic exitus est omnis iūdiciī in quō secundum plūrēs datur.

[2] cum beātā vītā agētur, nōn est quod mihi illud discessiōnum mōre respondeās: “haec pars maior esse vidētur.” ideō enim peior est. nōn tam bene cum rēbus hūmānīs agitur ut meliōra plūribus placeant: argūmentum pessimī turba est. 2 quaerāmus ergō quid optimum factū sit, nōn quid ūsitātissimum, et quid nōs in possessiōne fēlīcitātis aeternae cōnstituat, nōn quid vulgō, vēritātis pessimō interpretī, probātum sit. vulgum autem tam chlamydātōs quam corōnātōs vocō; nōn enim colōrem vestium quibus praetexta sunt corpora aspiciō. oculīs homine nōn crēdō, habeō melius et certius lūmen quō ā falsīs vēra dīiūdicem: animī bonum animus inveniat. hic, umquam respīrāre illī et recēdere in vacāverit, ō quam sibi ipse vērum tortus ā fatēbitur ac dīcet: 3quicquid fēcī adhūc īnfectum esse māllem, quicquid dīxī cum recōgitō, mūtīs invideō, quicquid optāvī inimīcōrum execrātiōnem putō, quicquid timuī, bonī, quantō levius fuit quam quod concupiī! cum multīs inimīcitiās gessī et in grātiam ex odiō, modo ūlla inter mālōs grātia est, rediī: mihi ipsī nōndum amīcus sum. omnem operam dedī ut multitūdinī ēdūcerem et aliquā dōte notābilem facerem: quid aliud quam tēlīs opposuī et malevolentiae quod mordēret ostendī? 4 vidēs istōs quī ēloquentiam laudant, quī opēs sequuntur, quī grātiae adūlantur, quī potentiam extollunt? omnēs aut sunt hostēs aut, quod in aequō est, esse possunt; quam magnus mīrantium tam magnus invidentium populus est. quīn potius quaerō aliquod ūsū bonum, quod sentiam, nōn quod ostendam? ista quae spectantur, ad quae cōnsistitur, quae alter alterī stupēns mōnstrat, foris nitent, intrōrsus misera sunt.”

[3] quaerāmus aliquod nōn in speciem bonum, sed solidum et aequāle et ā sēcrētiōre parte fōrmōsius; hoc ēruāmus. nec longē positum est: inveniētur, scīre tantum opus est quō manum porrigās; nunc velut in tenebrīs vīcīnā trānsīmus, offēnsantēs ea ipsa quae dēsīderāmus.

2 sed per circumitūs traham, aliōrum quidem opīniōnēs praeterībōnam et ēnumerāre illās longum est et coarguere: nostram accipe. nostram autem cum dīcō, nōn alligō ad ūnum aliquem ex Stōicīs proceribus: est et mihi cēnsendī iūs. itaque aliquem sequar, aliquem iubēbō sententiam dīvidere, fortasse et post omnēs citātus nihil improbābō ex iīs quae priōrēs dēcrēverint et dīcamhoc amplius cēnseō.” 3 interim, quod inter omnīs stōicōs convenit, rērum nātūrae assentior; ab illā nōn dēerrāre et ad illīus lēgem exemplumque fōrmārī sapientia est.

beāta est ergō vīta conveniēns nātūrae suae, quae nōn aliter contingere potest quam prīmum sāna mēns est et in perpetuā possessiōne sānitātis suae, deinde fortis ac vehemēns, tunc pulcherrimē patiēns, apta temporibus, corporis suī pertinentiumque ad id cūriōsa nōn ānxiē, tum aliārum rērum quae vītam īnstruunt dīligēns sine admīrātiōne cuiusquam, ūsūra fortūnae mūneribus, nōn servītūra. 4 intellegis, etiam nōn adiciam, sequī perpetuam tranquillitātem, lībertātem, dēpulsīs iīs quae aut irrītant nōs aut territant; nam voluptātibus et * * * prō illīs quae parva ac fragilia sunt et +ipsīs flāgitiīs noxia+ ingēns gaudium subit, inconcussum et aequāle, tum pāx et concordia animī et magnitūdō cum mānsuētūdine; omnis enim ex īnfirmitāte feritās est.

[4] potest aliter quoque@ dēfīnīrī bonum nostrum, id est eadem sententia nōn īsdem comprēndī verbīs. quemadmodum īdem exercitus modo lātius panditur modo in angustum coartātur et aut in cornua sinuāta mediā parte curvātur aut rēcta fronte explicātur, vīs illī, utcumque ōrdinātus est, eadem est et voluntās prō eīsdem partibus standī, ita fīnītiō summī bonī aliās diffundī potest et exporrigī, aliās colligī et in cōgī. 2 idem itaque erit, dīxerōsummum bonum est animus fortuita dēspiciēns, virtūte laetusautinvicta vīs animī, perīta rērum, placida in āctū cum hūmānitāte multa et conversantium cūrā.” licet et ita fīnīre, ut beātum dicāmus hominem eum cui nūllum bonum malumque sit nisi bonus malusque animus, honestī cultōrem, virtūte contentum, quem nec extollant fortuita nec frangant, quī nūllum maius bonum quod sibi ipse dare potest nōverit, cui vēra voluptās erit voluptātum contemptiō. 3 licet, ēvagārī velīs, idem in aliam atque aliam faciem salvā et integrā potestāte trānsferre; quid enim prohibet nōs beātam vītam dīcere līberum animum et ērēctum et interritum ac stabilem, extrā metum, extrā cupiditātem positum, cui ūnum bonum sit honestās, ūnum malum turpitūdō, cētera vīlis turba rērum nec dētrahēns quicquam beātae vītae nec adiciēns, sine auctū ac dētrīmentō summī bonī veniēns ac recēdēns? 4 hunc ita fundātum necesse est, velit nōlit, sequātur hilaritās continua et laetitia alta atque ex altō veniēns, ut quī suīs gaudeat nec maiōra domesticīs cupiat. quidnī ista bene pēnset cum minūtīs et frīvolīs et nōn persevērantibus corpusculī mōtibus? quō diē īnfrā voluptātem fuerit, et īnfrā dolōrem erit; vidēs autem quam mālam et noxiōsam servitūtem servītūrus sit quem voluptātēs dolōrēsque, incertissima dominia impotentissimaque, alternīs possidēbunt: ergō exeundum ad lībertātem est. 5 hanc nōn alia rēs tribuit quam fortūnae neglegentia: tum illud oriētur inaestimābile bonum, quiēs mentis in tūtō collocātae et sublīmitās expulsīsque errōribus ex cognitiōne vērī gaudium grande et immōtum cōmitāsque et diffūsiō animī, quibus dēlectābitur nōn ut bonīs sed ut ex bonō suō ortīs.

[5] quoniam līberāliter agere coepī, potest beātus dīcī quī nec cupit nec timet beneficiō ratiōnis, quoniam et saxa timōre et trīstitiā carent nec minus pecudēs; nōn ideō tamen quisquam fēlīcia dīxerit quibus nōn est fēlīcitātis intellēctus. 2 eōdem locō pōne hominēs quōs in numerum pecorum et animālium redēgit hebēs nātūra et ignōrātiō suī. nihil interest inter hōs et illa, quoniam illīs nūlla ratiō est, hīs prāva et malō suō atque in perversum sollers; beātus enim dīcī nēmō potest extrā vēritātem prōiectus. 3 beāta ergō vīta est in rēctō certōque iūdiciō stabilītā et immūtābilis. tunc enim pūra mēns est et solūta omnibus malīs, quae nōn tantum lacerātiōnēs sed etiam vellicātiōnēs effūgerit, statūrā semper ubi cōnstitit ac sēdem suam etiam īrāta et īnfestante fortūnā vindicātūra. 4 nam quod ad voluptātem pertinet, licet circumfundātur undique et per omnīs viās īnfluat animumque blandīmentīs suīs lēniat aliaque ex aliīs admoveat quibus tōtōs partēsque nostrī sollicitet, quis mortālium, cui ūllum superest hominis vestīgium, per diem noctemque tītillārī velit et dēsertō animō corporī operam dare?

[6]sed animus quoque@inquitvoluptātēs habēbit suās.” habeat sānē sedeatque luxuriae et voluptātium arbiter; impleat eīs omnibus quae oblectāre sēnsūs solent, deinde praeterita respiciat et exolētārum voluptātium memor exultet priōribus futūrīsque iam immineat ac spēs suās ōrdinet et, dum corpus in praesentī sagīnā iacet, cōgitātiōnēs ad futūra praemittat: hoc mihi vidēbitur miserior, quoniam mala prō bonīs legere dēmentiā est. nec sine sānitāte quisquam beātus est nec sānus cui futūra prō optimīs appetuntur. 2 beātus ergō est iūdiciī rēctus; beātus est praesentibus quāliacumque sunt contentus amīcusque rēbus suīs; beātus est is cui omnem habitum rērum suārum ratiō commendat.

[7] vident et in īliīs quī summum bonum dīxērunt quam turpī illud locō posuerint. itaque negant posse voluptātem ā virtūte dīdūcī et aiunt nec honestē quemquam vīvere ut nōn iūcundē vīvat, nec iūcundē ut nōn honestē quoque@. nōn videō quōmodo ista tam dīversa in eandem cōpulam coiciantur. quid est, ōrō vōs, cūr sēparārī voluptās ā virtūte nōn possit? vidēlicet, quia omne bonīs ex virtūte prīncipium est, ex huius rādīcibus etiam ea quae vōs et amātīs et expetītīs oriuntur? sed ista indiscrēta essent, nōn vidērēmus quaedam iūcunda sed inhonesta, quaedam vērō honestissima sed aspera, per dolōrēs exigenda. 2 adice nunc quod voluptās etiam ad vītam turpissimam venit, at virtūs malam vītam nōn admittit, et īnfēlīcēs quīdam nōn sine voluptāte, immō ob ipsam voluptātem sunt; quod nōn ēvenīret virtūtī voluptās immiscuisset, quā virtūs saepe caret, numquam indiget. 3 quid dissimilia, immō dīversa compōnitis? altum quiddam est virtūs, excelsum et rēgāle, invictum īnfatīgābile: voluptās humile servīle, imbēcillum cadūcum, cuius statiō ac domicilium fornicēs et popīnae sunt. virtūtem in templō conveniēs, in forō in cūriā, prō mūrīs stantem, pulverulentam colōrātam, callōsās habentem manūs: voluptātem latitantem saepius ac tenebrās captantem circā balinea ac sūdātōria ac loca aedīlem metuentia, mollem ēnervem, merō atque unguentō madentem, pallidam aut fūcātam et medicāmentīs pollīnctam. 4 summum bonum immortāle est, nescit exīre, nec satietātem habet nec paenitentiam; numquam enim rēcta mēns vertitur nec sibi odiō est nec quicquam +mūtāvit+ optima. at voluptās tunc cum maximē dēlectat extinguitur; nōn multum locī habet, itaque cito implet et taediō est et post prīmum impetum marcet. nec id umquam certum est cuius in mōtū nātūra est: ita potest quidem ūlla eius esse substantia quod venit trānsitque celerrimē in ipsō ūsū suī peritūrum; enim pertendit ubi dēsinat, et dum incipit spectat ad fīnem.

[8] quid quod tam bonīs quam malīs voluptās inest nec minus turpēs dēdecus suum quam honestōs ēgregia dēlectant? ideōque praecēpērunt veterēs optimam sequī vītam, nōn iūcundissimam, ut rēctae ac bonae voluntātis nōn dux sed comes sit voluptās. nātūrā enim duce ūtendum est; hanc ratiō observat, hanc cōnsulit. 2 idem est ergō beātē vīvere et secundum nātūram. hoc quid sit iam aperiam: corporis dōtēs et apta nātūrae cōnservārīmus dīligenter et impavidē tamquam in diem data et fugācia, nōn subierīmus eōrum servitūtem nec nōs aliēna possēderint, corporī grāta et adventīciā nōbīs locō fuerint quō sunt in castrīs auxilia et armātūrae levēsserviant ista, nōn imperentita dēmum ūtilia sunt mentī. 3 incorruptus vir sit externīs et īnsuperābilīs mīrātorque tantum suī,

fīdēns animō atque in utrumque parātus,

artifex vītae; fīdūcia eius nōn sine scientiā sit, scientiā nōn sine cōnstantiā; maneant illī semel placita nec ūlla in dēcrētīs eius litūra sit. intellegitur, etiam nōn adiēcerō, compositum ōrdinātumque fore tālem virum et in iīs quae aget cum comitātē magnificum. +erat vēra. 4 ratiō vērā+ sēnsibus irrītāta et capiēns inde prīncipianec enim habet aliud unde cōnētur aut unde ad vērum impetum capiatin revertātur. nam mundus quoque@ cūncta complectēns rēctorque ūniversī deus in exteriōra quidem tendit, sed tamen introsum undique in redit. īdem nostra mēns faciat: cum secūta sēnsūs suōs per illōs ad externā porrēxerit, et illōrum et suī potēns sit. 5 hoc modo ūna efficiētur vīs ac potestās concors sibi et ratiō illa certa nāscētur, nōn dissīdēns nec haesitāns in opīniōnibus comprēnsiōnibusque nec in persuāsiōne, quae cum disposuit et partibus suīs cōnsēnsit et, ut ita dicam, concinuit, summum bonum tetigit. 6 nihil enim prāvī, nihil lūbricī superest, nihil in quō arietet aut labet; omnia faciet ex imperiō suō nihilque inopīnātum accidet, sed quicquid agētur in bonum exībit facile et parātē et sine tergiversātiōne agentis; nam pigritia et haesitātiō pugnam et incōnstantiam ostendit. quārē audāciter licet profiteāris summum bonum esse animī concordiam; virtūtēs enim ibi esse dēbēbunt ubi cōnsēnsus atque ūnitās erit: dissīdent vitia.

[9]sed quoque@inquitvirtūtem nōn ob aliud colis quam quia aliquam ex illā spērās voluptātem.” prīmum nōn, voluptātem praestatūra virtūs est, ideō propter hanc petitur; nōn enim hanc praestat, sed et hanc, nec huic labōrat, sed labor eius, quamvīs aliud petat, hoc quoque@ assequētur. 2 sīcut in arvō quod segetī prōscissum est aliquī flōrēs internāscuntur, nōn tamen huic herbulae, quamvīs dēlectet oculōs, tantum operis īnsūmptum estaliud fuit serentī prōpositum, hoc supervenitsīc voluptās nōn est mercēs nec causa virtūtis sed accessiō, nec quia dēlectat placet, sed, placet, et dēlectat. 3 summum bonum in ipsō iūdiciō est et habitū optimae mentis, quae cum suum implēvit et fīnibus suīs cīnxit, cōnsummātum est summum bonum nec quicquam amplius dēsīderat; nihil enim extrā tōtum est, nōn magis quam ultrā fīnem. 4 itaque errās cum interrogās quid sit illud propter quod virtūtem petam; quaeris enim aliquid suprā summum. interrogās quid petam ex virtūte? ipsam. nihil enim habet melius, ipsa pretium suī. an hoc parum magnum est? cum tibi dīcamsummum bonum est īnfragilis animī rigor et prōvidentia et sublīmitās et sānitās et lībertās et concordia et decor,” aliquid etiamnunc exigis maius ad quod ista referantur? quid mihi voluptātem nōminās? hominis bonum quaerō, nōn ventris, quī pecudibus ac bēluīs laxior est.

[10]dissimulāsinquitquid ā dīcātur; ego enim negō quemquam posse iūcundē vīvere nisi simul et honestē vīvit, quod nōn potest mūtīs contingere animālibus nec bonum suum cibō mētientibus. clārē, inquam, ac palam testor hanc vītam quam ego iūcundam vocō nōn nisi adiectā virtūte contingere.” 2 atquī quis ignōrat plēnissimōs esse voluptātibus vestrīs stultissimōs quōsque et nēquitiam abundāre iūcundīs animumque ipsum genera voluptātis prāva et multa suggerere? — in prīmīs īnsolentiam et nimiam aestimātiōnem suī tumōremque ēlātum super cēterōs et amōrem rērum suārum caecum et imprōvidum et ex minimīs ac puerīlibus causīs exultātiōnem, iam dicācitātem ac superbiam contumēliīs gaudentem, dēsidiam dissolūtiōnemque sēgnis animī, dēliciīs fluentīs, indormientīs sibi. 3 haec omnia virtūs discutit et aurem pervellit et voluptātēs aestimat antequam admittat nec quās probāvit magnī pendit +utique enim+ admittit nec ūsū eārum sed temperantia laeta est. temperantia autem, cum voluptātēs minuat, summī bonī iniūria est. voluptātem complecteris, ego compescō; voluptāte frueris, ego ūtor; illam summum bonum putās, ego nec bonum; omnia voluptātis causā facis, ego nihil.

[11] cum dīcō nihil voluptātis causā facere, illō loquor sapiente, cui sōlī concēdimus voluptātem. nōn vocō autem sapientem suprā quem quicquam est, nēdum voluptās. atquī ab hāc occupātus quōmodo resistet labōrī et perīculō, egestātī et tot hūmānam vītam circumstrepentibus minīs? quōmodo cōnspectum mortis, quōmodo dolōrēs feret, quōmodo mundī fragōrēs et tantum ācerrimōrum hostium, ā tam mollī adversāriō victus? “quicquid voluptās suāserit faciet.” age, nōn vidēs quam multa suāsūra sit? 2nihilinquitpoterit turpiter suādēre, quia adiūncta virtūtī est.” nōn vidēs iterum quāle sit summum bonum cui custōde opus est ut bonum sit? virtūs autem quōmodo voluptātem reget, quam sequitur, cum sequī parentīs sit, regere imperantīs? ā tergō pōnis quod imperat? ēgregium autem habet virtūs apud vōs officium, voluptātēs praegustāre! 3 sed vidēbimus an apud quōs tam contumēliōsē tractāta virtūs est adhūc virtūs sit, quae habēre nōmen suum nōn potest, locō cessit; interim, quō agitur, multōs ostendam voluptātibus obsessōs, in quōs fortūna omnia mūnera sua effūdit, quōs fateāris necesse est malōs. 4 aspice Nōmentānum et Apīcium, terrārum ac maris, ut istī vocant, bona conquīrentīs et super mēnsam recognōscentīs omnium gentium animālia; vidē hōs eōsdem ē suggestū rosae dēspectantis popīnam suam, aurēs vōcum sonō, spectāculīs oculōs, sapōribus palātum suum dēlectantīs; mollibus lēnibusque fōmentīs tōtum lacessitur eōrum corpus et, nārēs interim cessent, odōribus variīs īnficitur locus ipse in quō luxuriae parentātur. hōs esse in voluptātibus dīcēs, nec tamen illīs bene erit, quia nōn bonō gaudent.

[12]maleinquitillīs erit, quia multa intervenient quae perturbent animum et opīniōnēs inter contrāriae mentem inquiētābunt.” quod ita esse concēdō; sed nihilōminus illī ipsī stultī et inaequālēs et sub ictū paenitentiae positī magnās percipient voluptātēs, ut fatendum sit tam longē tum illōs ab omnī molestiā abesse quam ā bonā mente et, quod plērīsque contingit, hilarem īnsāniam īnsānīre ac per rīsum furere. 2 at contrā sapientium remissae voluptātēs et modestae ac paene languidae sunt compressaeque et vix notābilēs, ut quae neque accersītae veniant nec, quamvīs per accesserint, in honōre sint neque ūllō gaudiō percipientium exceptae; miscent enim illās et interpōnunt vītae ut lūdum iōcumque inter sēriā. 3 dēsinant ergō inconvenientia iungere et virtūtī voluptātem implicāre, per quod vitium pessimīs quibusque adūlantur. ille effūsus in voluptātēs, ructābundus semper atque ēbrius, quia scit cum voluptāte vīvere, crēdit et cum virtūte (audit enim voluptātem sēparārī ā virtūte nōn posse); deinde vitiīs suīs sapientiam īnscrībit et abscondenda profitētur. 4 itaque nōn ab Epicūrō impulsī luxuriantur, sed vitiīs dēditī luxuriam suam in philosophiae sinū abscondunt et concurrunt ubi audiant laudārī voluptātem. nec aestimant voluptās illa Epicūrīita enim meherculēs sentiōquam sōbria ac sicca sit, sed ad nōmen ipsum advolant quaerentēs libīdinibus suīs patrōcinium aliquod ac vēlāmentum. 5 itaque quod ūnum habēbant in malīs bonum perdunt, peccandī verēcundiam; laudant enim ea quibus ērubēscēbant et vitiō glōriantur; ideōque resurgere quidem +adulēscentiae licet, cum honestus turpī dēsidiae titulus accessit. hoc est cūr ista voluptātis laudātiō perniciōsa sit, quia honesta praecepta intrā latent, quod corrumpit appāret.

[13] in quidem ipse sententia suminvītīs hoc nostrīs populāribus dīcamsāncta Epicūrum et rēcta praecipere et propius accesserīs trīstia; voluptās enim illa ad parvum et exīle revocātur et quam nōs virtūtī lēgem dīcimus, eam ille dīcit voluptātī. iubet illam pārēre nātūrae; parum est autem luxuriae quod nātūrae satis est. 2 quid ergō est? ille, quisquis dēsidiōsum ōtium et gulae ac libīdinis vicēs fēlīcitātem vocat, bonum malae reī quaerit auctōrem et, cum illō venit blandō nōmine inductus, sequitur voluptātem nōn quam audit sed quam attulit, et vitia sua cum coepit putāre similia praeceptīs, indulget illīs nōn timidē nec obscūrē, luxuriātur etiam inde apertō capite. itaque nōn dīcam quod plērīque nostrōrum, sectam Epicūrī flāgitiōrum magistram esse, sed illud dīcō: male audit, īnfāmis est. “at immeritō.” 3 hoc scīre quī potest nisi interius admissus? frōns eius ipsa dat locum fābulae et ad malam spem irrītat. hoc tāle est quāle vir fortis stolam indūtūs: cōnstat tibi pudīcitia, virīlitās salva est, nūllī corpus tuum turpī patientiae vacat, sed in manū tympanum est. titulus itaque honestus ēligātur et īnscrīptiō ipsa excitāns animum: quae stat, invēnērunt vitia. 4 quisquis ad virtūtem accessit, dedit generōsae indolis specimen: quī voluptātem sequitur vidētur ēnervis, frāctus, +dēgenerāns virō+, perventūrus in turpia nisi aliquis distīnxerit illī voluptātēs, ut sciat quae ex eīs intrā nātūrāle dēsīderium resistant, quae praeceps ferantur īnfīnītaeque sint et quō magis implentur magis inexplēbilēs. 5 agedum, virtūs antecēdat, tūtum erit omne vestīgium. et voluptās nocet nimia: in virtūte nōn est verendum quid nimium sit, quia in ipsā est modus; nōn est bonum quod magnitūdine labōrat suā. ratiōnālem porrō sortītis nātūram quae melius rēs quam ratiō prōpōnitur? et placet ista iūnctūra, hoc placet ad beātam vītam īre comitātū, virtūs antecēdat, comitētur voluptās et circā corpus ut umbra versētur: virtūtem quidem, excelsissimam dominam, voluptātī trādere ancillam nihil magnum animō capientis est.

[14] prīma virtūs eat, haec ferat signa: habēbimus nihilōminus voluptātem, sed dominī eius et temperātōrēs erimus; aliquid nōs exōrābit, nihil cōget. at quī voluptātī trādidēre prīncipia utrōque caruēre; virtūtem enim āmittunt, cēterum nōn ipsī voluptātem, sed ipsōs voluptās habet, cuius aut inopiā torquentur aut cōpiā strangulantur, miserī dēseruntur ab illā, miseriōrēs obruuntur; sīcut dēprēnsī marī Syrticō modo in siccō relinquuntur, modo torrente undā fluctuantur. 2 ēvenit autem hoc nimiā intemperantiā et amōre caecō reī; nam mala prō bonīs petentī perīculōsum est assequī. ut ferās cum labōre perīculōque vēnāmur et captārum quoque@ illārum sollicita possessiō estsaepe enim laniant dominōsita habent magnae voluptātēs: in magnum mālum ēvāsēre captaeque cēpēre; quae quō plūrēs maiōrēsque sunt, ille minor ac plūrium servus est quem fēlīcem vulgus appellat. 3 permanēre libet in hāc etiamnunc huius reī imāgine. quemadmodum quī bēstiārum cubīlia indāgat et

laqueō captāre ferās

magnō aestimat et

lātōs canibus circumdare saltūs,

ut illārum vestīgia premat, potiōra dēserit multīsque officiīs renūntiat, ita quī sectātur voluptātem omnia postpōnit et prīmam lībertātem neglegit ac prō ventre dēpendit, nec voluptātēs sibi emit sed voluptātibus vēndit.

[15]quid tameninquitprohibet in ūnum virtūtem voluptātemque cōnfundī et ita efficī summum bonum ut īdem et honestum et iūcundum sit?” quia pars honestī nōn potest esse nisi honestum nec summum bonum habēbit sincēritātem suam, aliquid in vīderit dissimile meliōrī. 2 gaudium quidem quod ex virtūte oritur, quamvīs bonum sit, absolūtī tamen bonī pars est, nōn magis quam laetitia et tranquillitās, quamvīs ex pulcherrimīs causīs nāscantur; sunt enim ista bona, sed cōnsequentia summum bonum, nōn cōnsummantia. 3 quī vērō virtūtis voluptātisque societātem facit et ex aequō quidem, fragilitāte alterīus bonī quicquid in alterō vigōris est hebetat lībertātemque illam, ita dēmum nihil pretiōsius nōvit invictam, sub iugum mittit. nam, quae maxima servitūs est, incipit illī opus esse fortūna; sequitur vīta ānxia, suspīciōsa, trepidā, cāsum pavēns, temporum suspēnsa mōmentīs. 4 nōn dās virtūtī fundāmentum grave, immōbile, sed iubēs illam in locō volūbilī stāre; quid autem tam volūbile est quam fortuitōrum exspectātiō et corporis rērumque corpus afficientium varietās? quōmodo hic potest deō pārēre et quicquid ēvenit bonō animō excipere nec fātō querī cāsuum suōrum benignus interpres, ad voluptātum dolōrumque pūnctiunculās concutitur? sed patriae quidem bonus tūtor aut vindex est nec amīcōrum prōpugnātor, ad voluptātēs vergit. 5 illō ergō summum bonum ēscendat unde nūllā dētrahitur, quō neque dolōrī neque speī nec timōrī sit aditus nec ūllī reī quae dēterius summī bonī iūs faciat; ēscendere autem illō sōla virtūs potest. illīus gradū clīvus iste frangendus est; illa fortiter stābit et quicquid ēvēnerit feret nōn patiēns tantum sed etiam volēns, omnemque temporum difficultātem sciet lēgem esse nātūrae et ut bonus mīles feret vulnera, numerābit cicātrīcēs, et trānsverberātus tēlīs moriēns amābit eum prō quō cadet imperātōrem; habēbit illud in animō vetus praeceptum: deum sequere. 6 quisquis autem queritur et plōrat et gemit, imperāta facere cōgitur et invītus rapitur ad iussa nihilōminus. quae autem dēmentia est potius trahī quam sequī! tam meherculēs quam stultitia et ignōrātiō condiciōnis est suae dolēre quod deest aliquid tibi aut incīdit dūrius, aequē mīrārī aut indignē ferre ea quae tam bonīs accidunt quam malīs, morbōs dīcō, fūnera, dēbilitātēs et cētera ex trānsversō in vītam hūmānam incurrentia. 7 quicquid ex ūniversī cōnstitūtiōne patiendum est, magnō suscipiātur animō: ad hoc sacrāmentum adāctī sumus, ferre mortālia nec perturbārī iīs quae vītāre nōn est nostrae potestātis. in rēgnō nātī sumus: deō pārēre lībertās est.

[16] ergō in virtūte posita est vēra fēlīcitās. quid haec tibi virtūs suādēbit? quid aut bonum aut malum exīstimēs quod nec virtūte nec malitia continget; deinde ut sīs immōbilis et contrā mālum et ex bonō, ut quā fās est deum effingās. 2 quid tibi prō hāc expedītiōne prōmittit? ingentia et aequā dīvīnīs: nihil cōgeris, nūllō indigēbis, līber eris, tūtus indemnis; nihil frūstrā temptābis, nihil prohibēberis; omnia tibi ex sententiā cēdent, nihil adversum accidet, nihil contrā opīniōnem ac voluntātem. 3quid ergō? virtūs ad beātē vīvendum sufficit?” perfecta illa et dīvīna quidnī sufficiat, immō superfluat? quid enim dēesse potest extrā dēsīderium omnium positō? quid extrīnsecus opus est quī omnia sua in collēgit? sed quī ad virtūtem tendit, etiam multum prōcessit, opus est aliquā fortūnae indulgentia adhūc inter hūmānā luctantī, dum nōdum illum exsolvit et omne vinculum mortāle. quid ergō interest? quod artē alligātī sunt aliī, astrictī, districtī quoque@: hīc quī ad superiōra prōgressus est et altius extulit laxam catēnam trahit, nōndum liber, iam tamen prō līberō.

[17] quis itaque ex istīs quī philosophiam collātrant quod solent dīxerit: “quārē ergō fortius loqueris quam vīvis? quārē et superiōrī verba summittis et pecūniam necessārium tibi īnstrūmentum exīstimās et damnō movēris et lacrimās audīta coniugis aut amīcī morte dēmittis et respicis fāmam et malignīs sermōnibus tangeris? 2 quārē cultius rūs tibi est quam nātūrālis ūsus dēsīderat? cūr nōn ad praescrīptum tuum cēnās? cūr tibi nitidior supellex est? cūr apud vīnum aetāte tuā vetustius bibitur? cūr aurum dispōnitur? cūr arborēs nihil praeter umbram datūrae cōnseruntur? quārē uxor tua locuplētis domūs cēnsum auribus gerit? quārē paedagōgium pretiōsa veste succingitur? quārē ars est apud ministrāre nec temere et ut lībet collocātur argentum sed perītē struitur et est aliquis scindendī obsōniī magister?” adice vīs: “cūr trāns mare possidēs? cūr plūra quam nōstī? cūr turpiter aut tam neglegēns es ut nōn nōverīs pauculōs servōs aut tam luxuriōsus ut plūrēs habeās quam quōrum nōtitiae memoria sufficiat?” 3 adiuvābō postmodo convīcia et plūra mihi quam putās obiciam, nunc hoc respondeō tibi: nōn sum sapiēns et, ut malivolentiam tuam pāscam, nec erō. exige itaque ā , nōn ut optimīs pār sim, sed ut malīs melior: hoc mihi satis est, cotīdiē aliquid ex vitiīs meīs dēmere et errōrēs meōs obiūrgāre. 4 nōn pervēnī ad sānitātem, perveniam quidem; dēlēnīmenta magis quam remedia podagrae meae compōnō, contentus rārius accēdit et minus verminātur: vestrīs quidem pedibus comparātus, dēbilēs, cursor sum. haec nōn prō loquorego enim in altō vitiōrum omnium sumsed prō illō cui aliquid āctī est.

[18]aliterinquisloqueris, aliter vīvis.” hoc, malignissima capita et optimō cuique inimīcissima, Platōnī obiectum est, obiectum Epicūrō, obiectum Zēnōnī; omnēs enim istī dīcēbant nōn quemadmodum ipsī vīverent, sed quemadmodum esset et ipsīs vīvendum. virtūte, nōn loquor, et cum vitiīs convīcium faciō, in prīmīs meīs faciō: cum potuerō, vīvam quōmodo oportet. 2 nec malignitās ista multō venēnō tīncta dēterrēbit ab optimīs; vīrus quidem istud quō aliōs spargitis, quō vōs necātis, impediet quōminus persevērem laudāre vītam nōn quam agō sed quam agendam sciō, quōminus virtūtem adōrem et ex intervāllō ingentī rēptābundus sequar. 3 exspectābō scīlicet ut quicquam malivolentiae inviolātum sit, cui sacer nec Rutilius fuit nec Catō? cūret aliquis an istīs nimis dīves videātur quibus Dēmētrius Cynicus parum pauper est? virum ācerrimum et contrā omnia nātūrae dēsīderia pugnantem, hoc pauperiōrem quam cēterōs Cynicōs quod, cum sibi interdīxerit habēre, interdīxit et poscere, negant satis egēre. vidēs enim: nōn virtūtis scientiam sed egestātis professus est.

[19] Diodōrum, Epicūrēum philosophum, quī intrā paucōs diēs fīnem vītae suae manū suā imposuit, negant ex dēcrētō Epicūrī fēcisse quod sibi gulam praesecuit: aliī dēmentiam vidērī volunt factum hōc eius, aliī temeritātem. ille interim beātus ac plēnus bona cōnscientia reddidit sibi testimōnium vītā excēdēns laudāvitque aetātis in portū et ad ancoram actae quiētem et dīxit quod vōs invītī audīstis, quasi vōbīs quoque@ faciendum sit: vīxī et quem dederat cursum fortūnā perēgī. 2 alterīus vītā, alterīus morte disputātīs et ad nōmen magnōrum ob aliquam eximiam laudem virōrum, sīcut ad occursum ignōtōrum hominum minūtī canēs, lātrātis; expedit enim vōbīs nēminem vidērī bonum, quasi aliēna virtūs exprobrātiō dēlictōrum +omnium+ sit. invidī splendida cum sordibus vestrīs cōnfertīs nec intellegitis quantō id vestrō dētrīmentō audeātis. nam illī quī virtūtem sequuntur avārī libīdinōsī ambitiōsīque sunt, quid vōs estis quibus ipsum nōmen virtūtis odiō est? 3 negātis quemquam praestāre quae loquitur nec ad exemplar ōrātiōnis suae vīvere: quid mīrum, cum loquantur fortia ingentia, omnīs hūmānās tempestātēs ēvādentia? cum refīgere crucibus cōnenturin quās ūnusquisque vestrum clāvōs suōs ipse adigitad supplicium tamen āctī stīpitibus singulīs pendent: quī in ipsī animum advertunt quot cupiditātibus tot crucibus distrahuntur. at maledīcī, in aliēnam contumēliam venustī sunt. crēderem illīs hoc vacāre, nisi quīdam ex patibulō suō spectātōrēs cōnspuerent.

[20]nōn praestant philosophī quae loquuntur.” multum tamen praestant quod loquuntur, quod honestā mente concipiunt. utinam quidem et pariā dictīs agerent: quid esset illīs beātius? interim nōn est quod contemnās bona verba et bonīs cōgitātiōnibus plēna praecordia: studiōrum salūtārium etiam citrā effectum laudandā tractātiō est. 2 quid mīrum, nōn ēscendunt in altum ardua aggressī? sed vir es, suspice, etiam dēcidunt, magna cōnantīs. generōsa rēs est respicientem nōn ad suās sed ad nātūrae suae vīrēs cōnārī altā temptāre et mente maiōra concipere quam quae etiam ingentī animō adōrnātīs efficī possunt. 3 quī sibi hoc prōposuit: “ego mortem eōdem vultū quō audiam vidēbō. ego labōribus, quantīcumque illī erunt, pārēbō, animō fulciēns corpus. ego dīvitiās et praesentīs et absentīs aequē contemnam, nec aliubi iacēbunt trīstior, nec circā fulgēbunt animōsior. ego fortūnam nec venientem sentiam nec recēdentem. ego terrās omnīs tamquam meās vidēbō, meās tamquam omnium. ego sīc vīvam quasi sciam aliīs esse nātum et nātūrae rērum hōc nōmine grātiās agam: quō enim melius genere negōtium meum agere potuit? ūnum dōnāvit omnibus, ūnī mihi omnīs. 4 quicquid habēbō nec sordidē custōdiam nec prōdigē spargam; nihil magis possidēre crēdam quam bene dōnātā. nōn numerō nec pondere beneficia nec ūlla nisi accipientīs aestimātiōne perpendam; numquam id mihi multum erit quod dignus accipiet. nihil opīniōnis causā, omnia cōnscientiae faciam. populō spectante fierī crēdam quicquid cōnsciō faciam. 5 edendī mihi erit bibendīque fīnis dēsīderia nātūrae restinguere, nōn implēre alvum et exinānīre. erō amīcīs iūcundus, inimīcīs mītis et facilis. exōrābor antequam roger, et honestīs precibus occurram. patriam meam esse mundum sciam et praesidēs deōs, hōs suprā circāque stāre factōrum dictōrumque cēnsōrēs. quandōque aut nātūra spīritum repetet aut ratiō dīmittet, testātus exībō bonam cōnscientiam amāsse, bona studia, nūllius per lībertātem dēminūtam, minimē meam” — quī haec facere prōpōnet, volet, temptābit, ad deōs iter faciet, ille, etiam nōn tenuerit, magnīs tamen excidit ausīs. 6 vōs quidem, quod virtūtem cultōremque eius ōdistis, nihil novī facitis. nam et sōlem lūmina aegra formīdant et āversantur diem splendidum nocturna animālia, quae ad prīmum eius ortum stupent et latibula sua passim petunt, abduntur in aliquās rīmās timida lūcīs. gemitē et īnfēlīcem linguam bonōrum exercēte convīciō, hiātē commordēte: citius multō frangētis dentēs quam imprimētis.

[21]quārē ille philosophiae studiōsus est et tam dīves vītam agit? quārē opēs contemnendās dīcit et habet, vītam contemnendam putat et tamen vīvit, valētūdinem contemnendam, et tamen illam dīligentissimē tuētur atque optimam māvult? et exilium vānum nōmen putat et aitquid enim est malī mūtāre regiōnēs?’ et tamen, licet, senēscit in patriā? et inter longius tempus et brevius nihil interesse iūdicat, tamen, nihil prohibet, extendit aetātem et in multā senectūte placidus viret?” 2 ait ista dēbēre contemnī, nōn habeat, sed sollicitus habeat; nōn abigit illa ā , sed abeuntia sēcūrus prōsequitur. dīvitiās quidem ubi tūtius fortūna dēpōnet quam ibi unde sine querēlā reddentis receptūra est? 3 M. Catō cum laudāret Curium et Coruncānium et illud saeculum in quō cēnsōrium crīmen erat paucae argentī lāmellae possidēbat ipse quadrāgiēs sēstertium, minus sine dubiō quam Crassus, plūs quam cēnsōrius Catō. maiōre spatiō, comparārentur, proavum vīcerat quam ā Crassō vincerētur, et, maiōrēs illī obvēnissent opēs, nōn sprēvisset. 4 nec enim sapiēns indignum ūllīs mūneribus fortuitīs putat: nōn amat dīvitiās sed māvult; nōn in animum illās sed in domum recipit, nec respuit possessās sed continet, et maiōrem virtūtī suae māteriam subministrārī vult.

[22] quid autem dubiī est quīn haec maior māteria sapientī virō sit animum explicandī suum in dīvitiīs quam in paupertāte, cum in hāc ūnum genus virtūtis sit nōn inclīnārī nec dēprimī, in dīvitiīs et temperantiā et līberālitās et dīligentia et dispositiō et magnificentia campum habeat patentem? 2 nōn contemnet sapiēns, etiam fuerit minimae statūrae, esse tamen prōcērum volet. et exīlis corpore aut āmissō oculō valēbit, mālet tamen sibi esse corporis rōbur, et hoc ita ut sciat esse aliud in valentius; malam valētūdinem tolerābit, bonam optābit. 3 quaedam enim, etiam in summam reī parvā sunt et subdūcī sine ruīnā prīncipālis bonī possunt, adiciunt tamen aliquid ad perpetuam laetitiam et ex virtūte nāscentem: sīc illum afficiunt dīvitiae et exhilarant ut nāvigantem secundus et ferēns ventus, ut diēs bonus et in brūmā ac frīgore aprīcus locus. 4 quis porrō sapientiumnostrōrum dīcō, quibus ūnum est bonum virtūsnegat etiam haec quae indifferentia vocāmus habēre aliquid in pretiī et alia aliīs esse potiōra? quibusdam ex iīs tribuitur aliquid honōris, quibusdam multum; errēs itaque, inter potiōra dīvitiae sunt. 5quid ergōinquis dērīdēs, cum eundem apud locum habeant quem apud ?” vīs scīre quam nōn eundem habeant locum? mihi dīvitiae efflūxerint, nihil auferent nisi met ipsās, stupēbis et vidēberis tibi sine relictus, illae ā recesserint; apud dīvitiae aliquem locum habent, apud summum; ad postrēmum dīvitiae meae sunt, dīvitiārum es.

[23] dēsine ergō philosophīs pecūniā interdīcere: nēmō sapientiam paupertāte damnāvit. habēbit philosophus amplās opēs, sed nūllī dētractās nec aliēnō sanguine cruentās, sine cuiusquam iniūriā partās, sine sordidīs quaestibus, quārum tam honestus sit exitus quam introitus, quibus nēmō ingemēscat nisi malignus. in quantum vīs exaggerā illās: honestae sunt in quibus, cum multa sint quae sua quisque dīcī velit, nihil est quod quisquam suum possit dīcere. 2 ille vērō fortūnae benignitātem ā nōn summovēbit et patrimōniō per honestā quaesītō nec glōriābitur nec ērubēscet. habēbit tamen etiam quō glōriētur, apertā domō et admissa in rēs suās cīvitāte poterit dīcerequod quisque agnōverit tollat.” ō magnum virum, ō optimē dīvitem, post hanc vōcem tantundem habuerit! ita dīcō: tūtō et sēcūrus scrūtātiōnem populō praebuerit, nihil quisquam apud illum invēnerit quoi manus iniciat, audāciter et prōpalam erit dīves. 3 sapiēns nūllum dēnārium intrā līmen suum admittet male intrantem; īdem magnās opēs, mūnus fortūnae frūctumque virtūtis, nōn repudiābit nec exclūdet. quid enim est quārē illīs bonō locō invideat? veniant, hospitentur. nec iactābit illās nec abscondetalterum īnfrūnītī animī est, alterum timidī et pusillī, velut magnum bonum intrā sinum continentisnec, ut dīxī, ēiciet illās ē domō. 4 quid enim dīcet? utrumneinūtilēs estisanego utī dīvitiīs nesciō”? quemadmodum etiam pedibus suīs poterit iter cōnficere, ēscendere tamen vehiculum mālet, sīc pauper poterit esse, dīves volet. habēbit itaque opēs, sed tamquam levēs et āvolātūrās, nec ūllī aliī eās nec sibi gravēs esse patiētur. 5 dōnābitquid ērēxistis aurēs, quid expedītis sinum? — dōnābit aut bonīs aut eīs quōs facere poterit bonōs, dōnābit cum summō cōnsiliō dignissimōs ēligēns, ut quī meminerit tam expēnsōrum quam acceptōrum ratiōnem esse reddendam, dōnābit ex rēctā et probābilī causā, nam inter turpēs iactūrās mālum mūnus est; habēbit sinum facilem, nōn perforātum, ex quō multa exeant et nihil excidat.

[24] errat quis exīstimat facilem rem esse dōnāre: plūrimum ista rēs habet difficultātis, modo cōnsiliō tribuitur, nōn cāsū et impetū spargitur. hunc prōmereor, illī reddō; huic succurrō, huius misereor; illum īnstruō dignum quem nōn dēdūcat paupertās nec occupātum teneat; quibusdam nōn dabō quamvīs dēsit, quia etiam dederō erit dēfutūrum; quibusdam offeram, quibusdam etiam inculcābō. nōn possum in hāc esse neglegēns; numquam magis nōmina faciō quam cum dōnō. 2quid? inquisreceptūrus dōnās?” immō nōn perditūrus: locō sit dōnātiō unde repetī nōn dēbeat, reddī possit. beneficium collocētur quemadmodum thēsaurus altē obrutus, quem nōn ēruās nisi fuerit necesse. 3 quid? domus ipsa dīvitis virī quantam habet bene faciendī māteriam! quis enim līberālitātem tantum ad togātōs vocat? hominibus prōdesse nātūrā iubet. servī līberīne sint , ingenuī an lībertīnī, iūstae lībertātis an inter amīcōs datae, quid refert? ubicumque homō est, ibi beneficī locus est. potest itaque pecūniā etiam intrā līmen suum diffundī et līberālitātem exercēre, quae nōn quia līberīs dēbētur sed quia ā līberō animō proficīscitur ita nōmināta est. haec apud sapientem nec umquam in turpēs indignōsque impingitur nec umquam ita dēfetīgāta errat ut nōn, quotiēns dignum invēnerit, quasi ex plēnō fluat. 4 nōn est ergō quod perperam exaudiātis quae honestē fortiter animōsē ā studiōsīs sapientiae dīcuntur. et hoc prīmum attendite: aliud est studiōsus sapientiae, aliud iam adeptus sapientiam. ille tibi dīcet: “optimē loquor, sed adhūc inter mala volūtor plūrima. nōn est quod ad fōrmulam meam exigās: cum maximē faciō et fōrmō et ad exemplar ingēns attollō; prōcesserō quantumcumque prōposuī, exige ut dictīs facta respondeant.” assecūtus vērō hūmānī bonī summam aliter cum aget et dīcet: “prīmum nōn est quod tibi permittās meliōribus ferre sententiam; mihi iam, quod argūmentum est rēctī, contigit malīs displicēre. 5 sed ut tibi ratiōnem reddam quā nūllī mortālium invideō, audī quid prōmittam et quantī quaeque aestimem. dīvitiās negō bonum esse; nam essent, bonōs facerent: nunc, quoniam quod apud malōs dēprēnditur dīcī bonum nōn potest, hoc illīs nōmen negō. cēterum et habendās esse et ūtilēs et magna commoda vītae afferentis fateor.

[25] quid ergō sit quārē illās nōn in bonīs numerem, et quid praestem in illīs aliud quam vōs, quoniam inter utrōsque convenit habendās, audītē. pōne in opulentissimā domō, pōne ubi aurum argentumque in prōmiscuō ūsū sit: nōn suspiciam ob ista quae, etiam apud , extrā tamen sunt. in Sublicium pontem trānsfer et inter egentēs abice: nōn ideō tamen dēspiciam quod in illōrum numerō cōnsēderō quī manum ad stipem porrigunt. quid enim ad rem an frustum pānis dēsit cui nōn deest morī posse? quid ergō est? domum illam splendidam mālō quam pontem. 2 pōne in īnstrūmentīs splendentibus et dēlicātō apparātū: nihilō fēlīciōrem crēdam quod mihi molle erit amīculum, quod purpurā convīvīs meīs substernētur. mūta strāgula mea: nihilō miserius erō lassa cervīx mea in maniculō faenī acquiescet, super Circēnse tōmentum per sartūrās veteris linteī effluēns incubābō. quid ergō est? mālō quid mihi animī sit ostendere praetextātus et +causātus quam nūdīs scapulīs aut +sententiīs. 3 omnēs mihi ex vōtō diēs cēdant, novae grātulātiōnēs priōribus subtexantur: nōn ob hōc mihi placēbō. mūtā in contrārium hanc indulgentiam temporis, hinc illinc percutiātur animus damnō lūctū incursiōnibus variīs, nūlla hōra sine aliquā querēlā sit: nōn ideō dīcam inter miserrimā miserum, nōn ideō aliquem exsecrābor diem; prōvīsum est enim ā quis mihi āter diēs esset. quid ergō est? mālō gaudia temperāre quam dolōrēs compescere.” 4 hoc tibi ille Sōcratēs dīcet: “fac victōrem ūniversārum gentium, dēlicātus ille Līberī currūs triumphantem ūsque ad Thēbās ā sōlis ortū vehat, iūra rēgēs +penātium petant: hominem esse maximē cōgitābō, cum deus undique cōnsalūtābor. huic tam sublīmī fastīgiō coniunge prōtinus praecipitem mūtātiōnem; in aliēnum impōnar fericulum exōrnātūrus victōris superbī ac ferī pompam: nōn humilior sub aliēnō currū agar quam in meō steteram. quid ergō est? vincere tamen quam capī mālō. 5 tōtum fortūnae rēgnum dēspiciam, sed ex illō, dabitur ēlēctiō, meliōrā sūmam. quicquid ad vēnerit bonum fīet, sed malō faciliōra ac iūcundiōra veniant et minus vexātūra tractantem. nōn est enim quod exīstimēs ūllam esse sine labōre virtūtem, sed quaedam virtūtēs stimulīs, quaedam frēnīs egent. 6 quemadmodum corpus in prōclīvī retinērī dēbet, adversus ardua impellī, ita quaedam virtūtēs in prōclīvī sunt, quaedam clīvum subeunt. an dubium est quīn ēscendat nītātur obluctētur patientia fortitūdō persevērantia et quaecumque alia dūrīs opposita virtūs est et fortūnam subigit? 7 quid ergō? nōn aequē manifēstum est per dēvexum īre līberālitātem temperantiam mānsuētūdinem? in hīs continēmus animum prōlābātur, in illīs exhortāmur incitāmusque ācerrimē. ergō paupertātī adhibēbimus illās quae pugnāre sciunt fortiōrēs, dīvitiīs illās dīligentiōrēs quae suspēnsum gradum pōnunt et pondus suum sustinent. 8 cum hōc ita dīvīsum sit, mālō hās in ūsū mihi esse quae exercendae tranquillius sunt quam eās quārum experīmentum sanguis et sūdor est. ergō nōn ego aliterinquit sapiēnsvīvō quam loquor, sed vōs aliter audītis; sonus tantummodo verbōrum ad aurēs vestrās pervēnit: quid significet nōn quaeritis.”

[26]quid ergō inter stultum et sapientem interest, uterque habēre volumus?” plūrimum: dīvitiae enim apud sapientem virum in servitūte sunt, apud stultum in imperiō; sapiēns dīvitiīs nihil permittit, vōbīs dīvitiae omnia; vōs, tamquam aliquis vōbīs aeternam possessiōnem eārum prōmīserit, assuēscitis illīs et cohaerētis, sapiēns tunc maximē paupertātem meditātur cum in mediīs dīvitiīs cōnstitit. 2 numquam imperātor ita pācī crēdit ut nōn praeparet bellō quod, etiam nōn geritur, indictum est: vōs domus fōrmōsa, tamquam nec ārdēre nec ruere possit, īnsolentēs, vōs opēs, tamquam perīculum omne trānscenderint maiōrēsque sint vōbīs quam quibus cōnsūmendīs satīs vīrium habeat fortūna, obstupefaciunt. 3 ōtiōsī dīvitiīs lūditis nec prōvidētis illārum perīculum, sīcut barbarī plērumque inclūsī et ignārī māchinārum sēgnēs labōrem obsīdentium spectant nec quō illa pertineant quae ex longinquō struuntur intellegunt. īdem vōbīs ēvenit: marcētis in vestrīs rēbus nec cōgitātis quot cāsus undique immineant iam iamque@ pretiōsa spolia lātūrī. sapientis quisquis abstulerit dīvitiās, omnia illī sua relinquet; vīvit enim praesentibus laetus, futūrī sēcūrus. 4nihil magisinquit ille Sōcratēs aut aliquis alius cui īdem affectus adversus hūmānā atque eadem potestās estpersuāsī mihi quam ad opīniōnēs vestrās āctum vītae meae flecterem. solitā cōnfertē undique verba: nōn convīciārī vōs putābō sed vāgīre velut īnfantēs miserrimōs.” 5 haec dīcet ille cui sapientia contigit, quem animus vitiōrum immūnīs increpāre aliōs, nōn quia ōdit, sed in remedium iubet. adiciet hīs illa: “exīstimātiō vestra nōn meō nōmine sed vestrō movet, quia +clāmitātis ōdisse et lacessere virtūtem bonae speī ēiūrātiō est. nūllam mihi iniūriam facitis, sed dīs quidem quī ārās ēvertunt. sed malum prōpositum appāret malumque cōnsilium etiam ibi ubi nocēre nōn potuit. 6 sīc vestrās hālūcinātiōnēs ferō quemadmodum Iuppiter optimus maximus ineptiās poētārum, quōrum alius illī ālās imposuit, alius cornua, alius adulterum illum indūxit et abnoctantem, alius saevum in deōs, alius inīquum in hominēs, alius raptōrem ingenuōrum et cognātōrum quidem, alius parricīdam et rēgnī aliēnī paternīque expugnātōrem: quibus nihil aliud āctum est quam ut pudor hominibus peccandī dēmerētur, tālēs deōs crēdidissent. 7 sed quamquam ista nihil laedant, vestra tamen vōs moneō causā: suspicite virtūtem, crēdite iīs quī illam diū secūtī magnum quiddam ipsōs et quod in diēs maius appāreat sequī clāmant, et ipsam ut deōs ac professōrēs eius ut antistitēs colite et, quotiēns mentiō sacrārum litterārum intervēnerit, favēte linguīs. hoc verbum nōn, ut plērīque exīstimant, ā favōre trahitur, sed imperat silentium ut rīte peragī possit sacrum nūllā vōce mala obstrepente; quod multō magis necessārium est imperārī vōbīs, ut quotiēns aliquid ex illō prōferētur ōrāculō, intentī et compressā vōce audiātis. 8 cum sīstrum aliquis concutiēns ex imperiō mentītur, cum aliquis secandī lacertōs suōs artifex brāchia atque umerōs suspēnsā manū cruentat, cum aliquā genibus per viam rēpēns ululat laurumque linteātus senex et mediō lucernam diē praeferēns conclāmat īrātum aliquem deōrum, concurritis et audītis ac dīvīnum esse eum, invicem mūtuum alentēs stupōrem, affirmātis.”

[27] ecce Sōcratēs ex illō carcere quem intrandō pūrgāvit omnīque honestiōrem cūriā reddidit prōclāmat: “quī iste furor, quae ista inimīca dīs hominibusque nātūra est īnfāmāre virtūtēs et malignīs sermōnibus sāncta violāre? potestis, bonōs laudāte, minus, trānsīte; quod vōbīs exercēre taetram istam licentiam placet, alter in alterum incursitātē. nam cum in caelum īnsānītis, nōn dīcō sacrilegium facitis sed operam perditis. 2 praebuī ego aliquandō Aristophanī māteriam iocōrum, tōta illa cōmicōrum poētārum manūs in venēnātōs salēs suōs effūdit: illūstrāta est virtūs mea per ipsa per quae petēbātur; prōducī enim illī et temptārī expedit, nec ūllī magis intellegunt quanta sit quam quī vīrēs eius lacessendō sēnsērunt: dūritia silicis nūllīs magis quam ferientibus nōta est. 3 praebeō nōn aliter quam rūpēs aliqua in vadōsō marī dēstitūta, quam flūctūs nōn dēsinunt, undecumque mōtī sunt, verberāre, nec ideō aut locō eam movent aut per tot aetātēs crēbrō incursū suō cōnsūmunt. assilīte, facite impetum: ferendō vōs vincam. in quae firma et inexsuperābilia sunt quicquid incurrit malō suō vim suam exercet: proinde quaerite aliquam mollem cēdentemque māteriam in quā tēla vestra fīgantur. 4 vōbīs autem vacat aliēna scrūtārī mala et sententiās ferre quōquam? ‘quārē hic philosophus laxius habitat? quārē hic lautius cēnat?’ papulās observātis aliēnās, obsitī plūrimīs ulceribus? hoc tāle est quāle quis pulcherrimōrum corporum naevōs aut verrūcās dērīdeat quem foeda scabiēs dēpāscitur. 5 obicite Platōnī quod petierit pecūniam, Aristotelī quod accēperit, Dēmocritō quod neglēxerit, Epicūrō quod cōnsūmpserit; mihi ipsī Alcibiaden et Phaedrum obiectātē, +ō vōs ūsū+ maximē fēlīcēs, cum prīmum vōbīs imitārī vitia nostra contigerit. 6 quīn potius mala vestra circumspicitis, quae vōs ab omnī parte cōnfodiunt, alia grassantia extrīnsecus, alia in vīsceribus ipsīs ārdentia? nōn locō rēs hūmānae sunt, etiam statum vestrum parum nōstis, ut vōbīs tantum ōtiī supersit ut in probra meliōrum agitāre linguam vacet.

[28] hōc vōs nōn intellegitis et aliēnum fortūnae vestrae vultum geritis, sīcut plūrimī quibus in circō aut theātrō dēsidentibus iam fūnesta domus est nec annūntiātum malum. at ego ex altō prōspiciēns videō quae tempestātēs aut immineant vōbīs paulō tardius ruptūrae nimbum suum aut iam vīcīnae vōs ac vestra raptūrae propius accesserint. quid porrō? nōnne nunc quoque@, etiam parum sentītis, turbō quīdam animōs vestrōs rotat et involvit fugientēs petentēsque eadem et nunc in sublīme allevātōs nunc in īnfimā allīsōs cir *  *  * ?”