Germanicus (1–7)

Germānicus, Gaī Caesaris pater, Drūsī et minōris Antōniae fīlius, ā Tiberiō patruō adoptātus quaestūram quīnquenniō antequam per lēgēs licēret et post eam cōnsulātum statim gessit; missusque ad exercitum in Germāniam, excessū Augustī nūntiātō, legiōnēs ūniversās imperātōrem Tiberium pertinācissimē recūsantīs et sibi summam reī pūblicae dēferentīs incertum pietāte an cōnstantiā maiōre compescuit atque hoste mox dēvictō triumphāvit. 2 cōnsul deinde iterum creātus ac priusquam honōrem inīret ad compōnendum Orientis statum expulsus, cum Armeniae rēgem dēvīcisset et Cappadociam in prōvinciae fōrmam redēgisset, annum agēns aetātis quārtum et trīcēnsimum diuturnō morbō Antiochīae obiit, nōn sine venēnī suspīciōne. nam praeter līvōrēs quī tōtō corpore erant et spūmās quae per ōs fluēbant, cremātī quoque cor inter ossa incorruptum repertum est, cuius ea nātūra exīstimātur ut tīnctum venēnō igne cōnficī nequeat. [2] obiit autem, ut opīniō fuit, fraude Tiberī, ministeriō et operā Gnaeī Pīsōnis, quī sub idem tempus Syriae praepositus nec dissimulāns offendendum sibi aut patrem aut fīlium, quasi plānē ita necesse esset, etiam aegrum Germānicum gravissimīs verbōrum ac rērum acerbitātibus nūllō adhibitō modō affēcit. propter quae ut Rōmam rediit paene discerptus ā populō ā senātū capitis damnātus est.

[3] omnēs Germānicō corporis animīque virtūtēs et quantās nēminī cuiquam contigisse satis cōnstat: fōrmam et fortitūdinem ēgregiam, ingenium in utrōque ēloquentiae doctrīnaeque genere praecellēns, benevolentiam singulārem, conciliandaeque hominum grātiae ac prōmerendī amōris mīrum et efficāx studium. fōrmae minus congruēbat gracilitās crūrum, sed ea quoque paulātim replēta assiduā equī vectātiōne post cibum. 2 hostem comminus saepe percussit. ōrāvit causās etiam triumphālis atque inter cētera studiōrum monumenta relīquit et cōmoediās Graecās. domī forīsque cīvīlis lībera ac foederāta oppida sine līctōribus adībat. sīcubi clārōrum virōrum sepulcra cognōsceret, īnferiās Mānibus dabat. caesōrum clāde Vāriānā veterēs ac dispersās reliquiās ūnō tumulō humātūrus colligere suā manū et comportāre prīmus aggressus est. 3 obtrectātōribus etiam, quālēscumque et quantācumque causā nānctus esset, lēnis adeō et innoxius ut Pīsōnī dēcrēta sua rescindentī, clientēlās diū vexantī nōn prius suscēnsēre in animum indūxerit quam venēficiīs quoque et dēvōtiōnibus impugnārī comperisset, ac tunc quidem ultrā prōgressus quam ut amīcitiam mōre maiōrum renūntiāret mandāretque domesticīs ultiōnem quid sibi accideret.

[4] quārum virtūtum frūctum ūberrimum tulit: sīc probātus et dīlēctus ā suīs ut Augustus (omittō enim necessitūdinēs reliquās) diū cūnctātus an sibi successōrem dēstināret adoptandum Tiberiō dederit; sīc vulgō favōrābilis ut plūrimī trādant quotiēns aliquō advenīret vel sīcunde discēderet prae turbā occurrentium prōsequentiumve nōnnumquam eum discrīmen vītae adīsse, ē Germāniā vērō post compressam sēditiōnem revertentī praetōriānās cohortēs ūniversās prōdīsse obviam quamvīs prōnūntiātum esset ut duae tantummodo exīrent, populī autem Rōmānī sexum aetātem ōrdinem omnem ūsque ad vīcēsimum lapidem effūdisse .

[5] tamen longē maiōra et firmiōra iūdicia in morte ac post mortem exstitērunt: quō dēfūnctus est diē lapidāta sunt templa, subversae deum ārae, Larēs ā quibusdam familiārēs in pūblicum abiectī, partūs coniugum expositī. quīn et barbarōs ferunt, quibus intestīnum quibusque adversus nōs bellum esset, velut in domesticō commūnīque maerōre cōnsēnsisse ad indūtiās, rēgulōs quōsdam barbam posuisse et uxōrum capita rāsisse ad indicium maximī lūctūs, rēgum etiam rēgem et exercitātiōne vēnandī et convīctū megistānum abstinuisse, quod apud Parthōs iūstitiī īnstar est.

[6] Rōmae quidem, cum ad prīmam fāmam valētūdinis attonita et maesta cīvitās sequentīs nūntiōs opperīrētur et repente iam vesperī incertīs auctōribus convaluisse tandem percrēbruisset, passim cum lūminibus et victimīs in Capitōlium concursum est ac paene revulsae templī forēs quid gestientīs vōta reddere morārētur, expergēfactus ē somnō Tiberius grātulantium vōcibus atque undique concinentium

salva Rōma, salva patria, salvus est Germānicus.

2 et ut dēmum fātō fūnctum palam factum est, nōn sōlāciīs ūllīs, nōn ēdictīs inhibērī lūctus pūblicus potuit dūrāvitque etiam per fēstōs Decembris mēnsis diēs. auxit glōriam dēsīderiumque dēfūnctī et atrōcitās īnsequentium temporum, cūnctīsnec temereopīnantibus reverentiā eius ac metū repressam Tiberī saevitiam quae mox ērūperit.

[7] habuit in mātrimōniō Agrippīnam, Marcō Agrippae et Iūliae fīliam, et ex novem līberōs tulit. quōrum duo īnfantēs adhūc raptī, ūnus iam puerāscēns īnsignī fēstīvitāte, cuius effigiem habitū Cupīdinis in aede Capitōlīnae Veneris Līvia dēdicāvit, Augustus in cubiculō suō positam quotiēnsque introīret exōsculābātur. cēterī superstitēs patrī fuērunt, trēs sexūs fēminīnī, Agrippīna Drūsilla Līvilla, continuō trienniō nātae, totidem marēs, Nerō et Drūsus et Gāius Caesar. Nerōnem et Drūsum senātus Tiberiō crīminante hostēs iūdicāvit.

Birth and Youth of Caligula (8–12)

[8] Gāius Caesar nātus est prīdiē Kalendās Septembrēs patre suō et Gāiō Fonteiō Capitōne cōnsulibus. ubi nātus sit incertum dīversitās trādentium facit. Gnaeus Lentulus Gaetūlicus Tīburī genitum scrībit; Plīnius Secundus in Trēverīs vīcō Ambitarviō suprā Cōnfluentēs, addit etiam prō argūmentō ārās ibi ostendī īnscrīptās ob Agrippīnae puerperium. versiculī imperante mox dīvulgātī apud hībernās legiōnēs prōcreātum indicant:

in castrīs nātus, patriīs nūtrītus in armīs:

iam dēsignātī prīncipis ōmen erat.

2 ego in āctīs Antī ēditum inveniō. Gaetūlicum refellit Plīnius quasi mentītum per adūlātiōnem, ut ad laudēs iuvenis glōriōsīque prīncipis aliquid etiam ex urbe Herculī sacrā sūmeret abūsumque audentius mendāciō, quod ante annum ferē nātus Germānicō fīlius Tīburī fuerat appellātus et ipse Gāius Caesar, cuius amābilī pueritiā immātūrōque obitū suprā dīximus. 3 Plīnium arguit ratiō temporum, nam quī rēs Augustī memoriae mandārunt Germānicum exāctō cōnsulātū in Galliam missum cōnsentiunt iam nātō Gāiō. nec Plīnī opīniōnem īnscrīptiō ārae quicquam adiūverit, cum Agrippīna bis in regiōne fīliās ēnīxa sit et quāliscumque partus sine ūllō sexūs discrīmine puerperium vocētur, quod antīquī etiam puellāspuerās,” sīcut et puerōspuellōsdictitārent. 4 exstat et Augustī epistula ante paucōs quam obīret mēnsēs ad Agrippīnam neptem ita scrīpta Gāiō hōc, neque enim quisquam iam alius īnfāns nōmine pārī tunc supererat:

puerum Gāium quīntō decimō Kalendās Iūniās, volent, ut dūcerent Tālārius et Asillius herī cum iīs cōnstituī. mittō praetereā cum ex servīs meīs medicum quem scrīpsī Germānicō vellet ut retinēret. valēbis, mea Agrippīna, et dabis operam ut valēns perveniās ad Germānicum tuum.

5 abundē pārēre arbitror nōn potuisse ibi nāscī Gāium quō prope bīmulus dēmum perductus ab urbe sit. versiculōrum quoque fidem eadem haec ēlevant et facilius quod sine auctōre sunt. sequenda est igitur quae sōla restat, pūblicī īnstrūmentī auctōritās, praesertim cum Gāius Antium omnibus semper locīs atque sēcessibus praelātum nōn aliter quam nātāle solum dīlēxerit trādāturque etiam sēdem ac domicilium imperiī taediō urbis trānsferre dēstināsse.

[9] Caligulae cognōmen castrēnsī iocō trāxit, quia manipulāriō habitū inter mīlitēs ēducābātur; apud quōs quantum praetereā per hanc nūtrīmentōrum cōnsuētūdinem amōre et grātiā valuerit maximē cognitum est cum post excessum Augustī tumultuantīs et in furōrem ūsque praecipitēs sōlus haud dubiē ex cōnspectū suō flexit. nōn enim prius dēstitērunt quam ablēgārī eum ob sēditiōnis perīculum et in proximam cīvitātem dēmandārī animadvertissent. tunc dēmum ad paenitentiam versī reprēnsō ac retentō vehiculō invidiam quae sibi fieret dēprecātī sunt.

[10] comitātus est patrem et Syriacā expedītiōne, unde reversus prīmum in mātris, deinde relēgātā in Līviae Augustae proaviae suae contuberniō mānsit. quam dēfūnctam praetextātus etiamtunc prō rōstrīs laudāvit trānsiitque ad Antōniam aviam et ūndēvīcēsimō aetātis annō accītus Capreās ā Tiberiō ūnō atque eōdem diē togam sūmpsit barbamque posuit sine ūllō honōre quālis contigerat tīrōciniō frātrum eius.

2 hīc omnibus īnsidiīs temptātus ēlicientium cōgentiumque ad querēlās nūllam umquam occāsiōnem dedit, perinde oblitterātō suōrum cāsū ac nihil cuiquam accidisset, quae vērō ipse paterētur incrēdibilī dissimulātiōne trānsmittēns tantīque in avum et quī iuxtā erant obsequiī ut nōn immeritō sit dictum nec servum meliōrem ūllum nec dēteriōrem dominum fuisse. [11] nātūram tamen saevam atque probrōsam tunc quidem inhibēre poterat quīn et animadversiōnibus ad supplicium datōrum cupidissimē interesset, et gāneās atque adulteria capillāmentō cēlātus et veste longā noctibus obīret ac scaenicās saltandī canendīque artēs studiōsissimē appeteretfacile id sānē Tiberiō patiente, per hās mānsuēfiērī posset ferum eius ingenium, quod sagācissimus senex ita prōrsus perspexerat ut aliquotiēns praedicāret exitiō suō omniumque Gāium vīvere et natricem populō Rōmānō, Phaethontem orbī terrārum ēducāre.

[12] nōn ita multō post Iūniam Claudillam, Marcī Sīlānī nōbilissimī virī fīliam, dūxit uxōrem. deinde augur in locum frātris suī Drūsī dēstinātus, priusquam inaugurārētur ad pontificātum trāductus est īnsignī testimōniō pietātis atque indolis, cum dēsertā dēsōlātāque reliquīs subsidiīs aulā, Seiānō vērō suspectō mox et oppressō ad spem successiōnis paulātim admovērētur. 2 quam quō magis cōnfirmāret, āmissā Iūniā ex partū Enniam, Naevī Macrōnis uxōrem quī tum praetōriānīs cohortibus praeerat, sollicitāvit ad stuprum pollicitus et mātrimōnium suum potītus imperiō fuisset que et iūre iūrandō et chīrographō cāvit. per hanc īnsinuātus Macrōnī venēnō Tiberium aggressus est, ut quīdam opīnantur, spīrantīque adhūc dētrahī ānulum et, quoniam suspīciōnem retinentis dabat, pulvīnum iussit inicī atque etiam faucēs manū suā oppressit, lībertō quī ob atrōcitātem facinoris exclāmāverat cōnfestim in crucem āctō. 3 nec abhorret ā vēritāte, cum sint quīdam auctōrēs ipsum posteā etsī nōn perfectō, at certē cōgitātō quondam parricīdiō professum, glōriātum enim assiduē in commemorandā suā pietāte ad ulcīscendam necem mātris et frātrum introīsse cum pūgiōne cubiculum Tiberī dormientis sed misericordiā correptum abiectō ferrō recessisse, nec illum, quamquam sēnsisset, aut inquīrere quicquam aut exsequī ausum.

Caligula’s Early Promise (13–21)

[13] sīc imperium adeptus populum Rōmānumvel dīcam hominum genusvōtī compotem fēcit, exoptātissimus prīnceps maximae partī prōvinciālium ac mīlitum quod īnfantem plērīque cognōverant sed et ūniversae plēbī urbānae ob memoriam Germānicī patris miserātiōnemque prope afflīctae domūs. itaque ut ā Mīsēnō mōvit, quamvīs lūgentis habitū et fūnus Tiberī prōsequēns, tamen inter altāria et victimās ārdentīsque taedās dēnsissimō et laetissimō obviōrum agmine incessit super fausta nōminasīdusetpullumetpūpumetalumnumappellantium. [14] ingressōque urbem statim cōnsēnsū senātūs et irrumpentis in cūriam turbae irritā Tiberī voluntāte, quī testāmentō alterum nepōtem suum praetextātum adhūc cohērēdem dederat, iūs arbitriumque omnium rērum illī permissum est tantā pūblicā laetitiā ut tribus proximīs mēnsibus ac tōtīs quidem suprā centum sexāgintā mīlia victimārum caesa trādantur. 2 cum deinde paucōs post diēs in proximās Campāniae īnsulās trāiēcisset, vōta prō reditū suscepta sunt, minimam quidem occāsiōnem quōquam omittente in testificandā sollicitūdine et cūrā incolumitāte eius. ut vērō in adversam valētūdinem incidit, pernoctantibus cūnctīs circā Palātium, nōn dēfuērunt quī dēpugnātūrōs armīs prō salūte aegrī quīque capita sua titulō prōpositō vovērent. 3 accessit ad immēnsum cīvium amōrem notābilis etiam externōrum favor, namque Artabānus Parthōrum rēx, odium semper contemptumque Tiberī prae ferēns, amīcitiam huius ultrō petiit vēnitque ad colloquium lēgātī cōnsulāris et trānsgressus Euphrātēn aquilās et signa Rōmāna Caesarumque imāginēs adōrāvit.

[15] incendēbat et ipse studia hominum omnī genere populāritātis. Tiberiō cum plūrimīs lacrimīs prō contiōne laudātō funerātōque amplissimē cōnfestim Pandātēriam et Pontiās ad trānsferendōs mātris frātrisque cinerēs festīnāvit tempestāte turbidā, quō magis pietās ēminēret, adiitque venerābundus ac per met in urnās condidit. nec minōre scaenā Ōstiam praefīxō in birēmis puppe vēxillō et inde Rōmam Tiberī subvectōs per splendidissimum quemque equestris ōrdinis mediō ac frequentī diē duōbus ferculīs Mausōlēō intulit īnferiāsque is annuā religiōne pūblicē īnstituit et amplius mātrī circēnsēs carpentumque quō in pompā trādūcerētur. 2 at in memoriam patris Septembrem mēnsemGermānicumappellāvit. post haec Antōniae aviae quicquid umquam Līvia Augusta honōrum cēpisset ūnō senātūs cōnsultō congessit, patruum Claudium, equitem Rōmānum ad id tempus, collēgam sibi in cōnsulātū assūmpsit, frātrem Tiberium diē virīlis togae adoptāvit appellāvitqueprīncipem iuventūtis.” 3 sorōribus auctor fuit ut omnibus sacrāmentīs adicerēturneque līberōsque meōs cāriōrēs habēbō quam Gāium habeō et sorōrēs eius”; item relātiōnibus cōnsulumquod bonum fēlīxque sit Gāiō Caesarī sorōribusque eius.” parī populāritāte damnātōs relēgātōsque restituit, crīminum sīquae residua ex priōre tempore manēbant omnium grātiam fēcit, commentāriōs ad mātris frātrumque suōrum causās pertinentīs, cui postmodum dēlātōrī aut testī manēret ūllus metus, convectōs in forum et ante clārē obtestātus deōs neque lēgisse neque attigisse quicquam concremāvit. libellum salūte suā oblātum nōn recēpit, contendēns nihil sibi admissum cūr cuiquam invīsus esset negāvitque dēlātōribus aurēs habēre.

[16] spintriās mōnstrōsārum libīdinum, aegrē profundō mergeret exōrātus, urbe summōvit. Titī Labiēnī, Cordī Cremūtī, Cassī Sevērī scrīpta senātūs cōnsultīs abolita requīrī et esse in manibus lēctitārīque permīsit, quandō maximē suā interesset ut facta quaeque posterīs trādantur. ratiōnēs imperiī ab Augustō prōpōnī solitās sed ā Tiberiō intermissās pūblicāvit. 2 magistrātibus līberam iūris dictiōnem et sine suī appellātiōne concessit. equitēs Rōmānōs sevērē cūriōsēque nec sine moderātiōne recognōvit, palam adēmptō equō quibus aut probrī aliquid aut ignōminiae inesset, eōrum quī minōre culpā tenērentur nōminibus modo in recitātiōne praeteritīs. ut levior labor iūdicantibus foret ad quattuor priōrīs quīntam decuriam addidit. temptāvit et comitiōrum mōre revocātō suffrāgia populō reddere. 3 lēgāta ex testāmentō Tiberī, quamquam abolitō, sed et Iūliae Augustae, quod Tiberius suppresserat, cum fidē ac sine calumniā repraesentāta persolvit. ducentēsimam auctiōnum Italiae remīsit, multīs incendiōrum damna supplēvit, ac sīquibus rēgna restituit adiēcit et frūctum omnem vectīgāliōrum et reditum mediī temporis, ut Antiochō Commāgēnō sēstertium mīliēs cōnfiscātum. 4 quōque magis nūllīus nōn bonī exemplī fautor vidērētur, mulierī lībertīnae octingenta dōnāvit quod excruciāta gravissimīs tormentīs scelere patrōnī reticuisset. quās ob rēs inter reliquōs honōrēs dēcrētus est clipeus aureus, quem quotannīs certō diē collēgia sacerdōtum in Capitōlium ferrent senātū prōsequente nōbilibusque puerīs ac puellīs carmine modulātō laudēs virtūtum eius canentibus. dēcrētum autem ut diēs quō cēpisset imperium Parīlia vocārētur, velut argūmentum rūrsus conditae urbis.

[17] cōnsulātūs quattuor gessit, prīmum ex Kalendīs Iūliīs per duōs mēnsēs, secundum ex Kalendīs Iānuāriīs per trīgintā diēs, tertium ūsque in īdūs Iānuāriās, quārtum ūsque septimum īdūs eāsdem. ex omnibus duōs novissimōs coniūnxit, tertium autem Lugdunī iniit sōlus, nōn ut quīdam opīnantur superbiā neglegentiāve, sed quod dēfūnctum sub Kalendārum diem collēgam rescīsse absēns nōn potuerat. 2 congiārium populō bis dedit trecēnōs sēstertiōs, totiēns abundantissimum epulum senātuī equestrīque ōrdinī, etiam coniugibus ac līberīs utrōrumque. posteriōre epulō forēnsia īnsuper virīs, fēminīs ac puerīs fasciās purpurae ac conchȳliī distribuit. et ut laetitiam pūblicam in perpetuum quoque augēret, adiēcit diem Sāturnālibus appellāvitque Iuvenālem.

[18] mūnera gladiātōria partim in amphitheātrō Taurī partim in Saeptīs aliquot ēdidit, quibus īnseruit catervās Afrōrum Campānōrumque pugilum ex utrāque regiōne ēlēctissimōrum, neque spectāculīs semper ipse praesēdit sed interdum aut magistrātibus aut amīcīs praesidendī mūnus iniūnxit. 2 scaenicōs lūdōs et assiduē et variī generis ac multifāriam fēcit, quondam et nocturnōs accēnsīs tōtā urbe lūminibus. sparsit et missilia variārum rērum et pānāria cum obsōniō virītim dīvīsit, quā epulātiōne equitī Rōmānō contrā hilarius avidiusque vēscentī partēs suās mīsit, sed et senātōrī ob eandem causam cōdicillōs quibus praetōrem eum extrā ōrdinem dēsignābat. 3 ēdidit et circēnsēs plūrimōs ā māne ad vesperam interiectā modo Āfricānārum vēnātiōne modo Trōiae dēcursiōne, et quōsdam praecipuōs miniō et chrȳsocollā cōnstrātō circō nec ūllīs nisi ex senātōriō ōrdine aurīgantibus. commīsit et subitōs, cum ē Gelotiānā apparātum circī prōspicientem paucī ex proximīs Maeniānīs postulāssent.

[19] novum praetereā atque inaudītum genus spectāculī excōgitāvit, nam Baiārum medium intervallum ad Puteolānās mōlēs, trium mīlium et sēscentōrum ferē passuum spatium, ponte coniūnxit contractīs undique onerāriīs nāvibus et ōrdine duplicī ad ancorās collocātīs superiectōque terrēnō ac dērēctō in Appiae viae fōrmam. 2 per hunc pontem ultrō citrō commeāvit bīduō continentī, prīmō diē phalerātō equō īnsignisque querceā corōnā et caetrā et gladiō aureāque chlamyde, postrīdiē quadrīgāriō habitū curriculōque biiugī fāmōsōrum equōrum prae ferēns Dārēum puerum ex Parthōrum obsidibus, comitante praetōriānōrum agmine et in essedīs cohorte amīcōrum. 3 sciō plērōsque exīstimāsse tālem ā Gāiō pontem excōgitātum aemulātiōne Xerxis, quī nōn sine admīrātiōne aliquantō angustiōrem Hellēspontum contabulāverit, aliōs ut Germāniam et Britanniam, quibus imminēbat, alicuius immēnsī operis fāmā territāret. sed avum meum narrantem puer audiēbam causam operis ab interiōribus aulicīs prōditam, quod Thrasyllus mathēmaticus ānxiō successōre Tiberiō et in vērum nepōtem prōniōrī affirmāsset nōn magis Gāium imperātūrum quam per Baiānum sinum equīs discursūrum.

[20] ēdidit et peregrē spectācula: in Siciliā Syrācūsīs asticōs lūdōs et in Galliā Lugdūnī miscellōs, sed et hīc certāmen quoque Graecae Latīnaeque fācundiae, quō certāmine ferunt victōribus praemia victōs contulisse, eōrundem et laudēs compōnere coāctōs, eōs autem quī maximē displicuissent scrīpta sua spongiā linguāve dēlēre iussōs nisi ferulīs obiūrgārī aut flūmine proximō mergī māluissent.

[21] opera sub Tiberiō sēmiperfecta, templum Augustī theātrumque Pompeī, absolvit, incohāvit autem aquae ductum regiōne Tīburtī et amphitheātrum iuxtā Saepta, quōrum operum ā successōre eius Claudiō alterum perāctum, omissum alterum est. Syrācūsīs collāpsa vetustāte moenia deōrumque aedēs refectae. dēstināverat et Samī Polycratis rēgiam restituere, Mīlētī Didymeum peragere, in iugō Alpium urbem condere, sed ante omnia Isthmum in Achāiā perfodere, mīseratque iam ad dīmētiendum opus prīmipīlārem.

Caligula the Monster (22–49)

[22] hāctenus quasi prīncipe, reliqua ut mōnstrō narranda sunt.

complūribus cognōminibus assūmptīs, nam etpiusetcastrōrum fīliusetpater exercituumetoptimus maximus Caesarvocābātur, cum audīret forte rēgēs quī officiī causā in urbem advēnerant concertantīs apud super cēnam nōbilitāte generis, exclāmāvit

εἷς κοίρανος ἔστω, εἷς βασιλεύς,

nec multum āfuit quīn statim diadēma sūmeret speciemque prīncipātūs in rēgnī fōrmam converteret. 2 vērum admonitus et prīncipum et rēgum excessisse fastīgium, dīvīnam ex maiestātem asserere sibi coepit datōque negōtiō ut simulācra nūminum religiōne et arte praeclāra, inter quae Olympiī Iovis, apportārentur ē Graeciā quibus capite dēmptō suum impōneret, partem Palātiī ad forum ūsque prōmōvit atque aede Castoris et Pollūcis in vestibulum trānsfigūrātā cōnsistēns saepe inter frātrēs deōs medium adōrandum adeuntibus exhibēbat, et quīdam eum Latiārem Iovem cōnsalūtārunt. 3 templum etiam nūminī suō proprium et sacerdōtēs et excōgitātissimās hostiās īnstituit. in templō simulācrum stābat aureum īconicum amiciēbāturque cottīdiē veste quālī ipse ūterētur. magisteria sacerdōtiī dītissimus quisque et ambitiōne et licitātiōne maximā vicibus comparābant. hostiae erant phoenīcopterī, pāvōnēs, tetraōnēs, Numidicae, meleagridēs, phāsiānae, quae generātim per singulōs diēs immolārentur. 4 et noctibus quidem plēnam fulgentemque lūnam invītābat assiduē in amplexūs atque concubitum, interdiū vērō cum Capitōlīnō Iove sēcrētō fābulābātur, modo īnsusurrāns ac praebēns invicem aurem, modo clārius nec sine iūrgiīs. nam vōx comminantis audīta est

μ’ ἀνάειρ’ ἐγὼ σέ,

dōnec exōrātus, ut referēbat, et in contubernium ultrō invītātus super templum dīvī Augustī ponte trānsmissō Palātium Capitōliumque coniūnxit. mox, quō propior esset, in āreā Capitōlīnā novae domūs fundāmenta iēcit.

[23] Agrippae nepōtem neque crēdī neque dīcī ob ignōbilitātem eius volēbat suscēnsēbatque quī vel ōrātiōne vel carmine imāginibus eum Caesarum īnsererent. praedicābat autem mātrem suam ex incestō quod Augustus cum Iūliā fīliā admīsisset prōcreātam ac nōn contentus hāc Augustī īnsectātiōne Actiacās Siculāsque victōriās ut fūnestās populō Rōmānō et calamitōsās vetuit sollemnibus fēriīs celebrārī. 2 Līviam Augustam proaviamUlixem stolātumidentidem appellāns etiam ignōbilitātis quādam ad senātum epistulā arguere ausus est, quasi māternō avō decuriōne Fundānō ortam, cum pūblicīs monumentīs certum sit Aufidium Lurcōnem Rōmae honōribus fūnctum. aviae Antōniae sēcrētum petentī dēnegāvit nisi ut intervenīret Macrō praefectus, ac per istīus modī indignitātēs et taedia causa exstitit mortis, datō tamen, ut quīdam putant, et venēnō, nec dēfūnctae ūllum honōrem habuit prōspexitque ē trīclīniō ārdentem rogum. 3 frātrem Tiberium inopīnantem repente immissō tribūnō mīlitum interēmit, Sīlānum item socerum ad necem secandāsque novāculā faucēs compulit, causātus in utrōque quod hic ingressum turbātius mare nōn esset secūtus ac spē occupandī urbem quid sibi per tempestātēs accideret remānsisset, ille antidotum oboluisset quasi ad praecavenda venēna sua sūmptum, cum et Sīlānus impatientiā nauseae vītāsset molestiam nāvigandī et Tiberius propter assiduam et ingravēscentem tussim medicāmentō ūsus esset. nam Claudium patruum nōn nisi in lūdibrium reservāvit.

[24] cum omnibus sorōribus suīs cōnsuētūdinem stuprī fēcit plēnōque convīviō singulās īnfrā vicissim collocābat uxōre suprā cubante. ex iīs Drūsillam vitiāsse virginem praetextātus adhūc crēditur atque etiam in concubitū eius quondam dēprehēnsus ab Antōniā āviā, apud quam simul ēducābantur; mox Lūciō Cassiō Longīnō cōnsulārī collocātam abdūxit et in modum iūstae uxōris prōpalam habuit, hērēdem quoque bonōrum atque imperiī aeger īnstituit. 2 eādem dēfūnctā iūstitium indīxit in quō rīsisse lāvisse cēnāsse cum parentibus aut coniuge līberīsve capital fuit; ac maerōris impatiēns, cum repente noctū profūgisset ab urbe transcucurrissetque Campāniam, Syrācūsās petit rūrsusque inde properē rediit barbā capillōque prōmissō, nec umquam posteā quantīscumque rēbus, prō contiōne quidem populī aut apud mīlitēs, nisi per nūmen Drūsillae dēierāvit. 3 reliquās sorōrēs nec cupiditāte tantā nec dignātiōne dīlēxit, ut quās saepe exolētīs suīs prōstrāverit. quō facilius eās in causā Aemilī Lepidī condemnāvit quasi adulterās et īnsidiārum adversus cōnsciās . nec sōlum chīrographa omnium requīsīta fraude ac stuprō dīvulgāvit sed et trēs gladiōs in necem suam praeparātōs Mārtī Ultōrī additō ēlogiō cōnsecrāvit.

[25] mātrimōnia contrāxerit turpius an dīmīserit an tenuerit nōn est facile discernere. Līviam Orestillam Gāiō Pīsōnī nūbentem, cum ad officium et ipse vēnisset, ad dēducī imperāvit intrāque paucōs diēs repudiātam bienniō post relēgāvit quod repetīsse ūsum priōris marītī tempore mediō vidēbātur. aliī trādunt adhibitum cēnae nuptiālī mandāsse ad Pīsōnem contrā accumbentem, “nōlī uxōrem meam premere,” statimque ē convīviō abdūxisse cum ac proximō diē ēdīxisse mātrimōnium sibi repertum exemplō Rōmulī et Augustī. 2 Lolliam Paulīnam Gāiō Memmiō cōnsulārī exercītūs regentī nuptam, factā mentiōne aviae eius ut quondam pulcherrimae, subitō ex prōvinciā ēvocāvit ac perductam ā marītō coniūnxit sibi brevīque missam fēcit interdictō cuiusquam in perpetuum coitū.

3 Caesōniam neque faciē īnsignī neque aetāte integrā, mātremque iam ex aliō vīrō trium fīliārum, sed luxuriae ac lascīviae perditae, et ārdentius et cōnstantius amāvit ut saepe chlamyde peltāque et galeā ōrnātam ac iuxtā adequitantem mīlitibus ostenderit, amīcīs vērō etiam nūdam. quam ēnīxam uxōriō nōmine dignātus est, ūnō atque eōdem diē professus et marītum eius et patrem īnfantis ex nātae. 4 īnfantem autem, Iūliam Drūsillam appellātam, per omnium deārum templa circumferēns Minervae gremiō imposuit alendamque et īnstituendam commendāvit, nec ūllō firmiōre indiciō suī sēminis esse crēdēbat quam feritātis, quae illī quoque tanta iam tunc erat ut īnfēstīs digitīs ōra et oculōs simul lūdentium īnfantium incesseret.

[26] leve ac frīgidum sit hīs addere quō propinquōs amīcōsque pactō tractāverit, Ptolomaeum rēgis Iubae fīlium, cōnsobrīnum suum (erat enim et is Marcī Antōnī ex Selēnē fīliā nepōs) et imprīmīs ipsum Macrōnem, ipsam Enniam, adiūtōrēs imperiī, quibus omnibus prō necessitūdinis iūre prōque meritōrum grātiā cruenta mors persolūta est.

2 nihilō reverentior lēniorve ergā senātum. quōsdam summīs honōribus fūnctōs ad essedum sibi currere togātōs per aliquot passuum mīlia et cēnantī modo ad pluteum modo ad pedēs stāre succīnctōs linteō passus est; aliōs cum clam interēmisset citāre nihilōminus ut vīvōs persevērāvit, paucōs post diēs voluntāriā morte perisse mentītus. 3 cōnsulibus oblītīs nātālī suō ēdīcere abrogāvit magistrātum fuitque per trīduum sine summā potestāte rēs pūblica. quaestōrem suum in coniūrātiōne nōminātum flagellāvit veste dētractā subiectāque mīlitum pedibus quō firmē verberātūrī īnsisterent.

4 similī superbiā violentiāque cēterōs tractāvit ōrdinēs. inquiētātus fremitū grātuīta in circō loca mediā nocte occupantium, omnīs fūstibus abēgit: ēlīsī per eum tumultum vīgintī amplius equitēs Rōmānī, totidem mātrōnae super innumeram turbam cēteram. scaenicīs lūdīs inter plēbem et equitem causam discordiārum serēns quattuordecim mātūrius dabat, ut equestria ab īnfimō quōque occupārentur. 5 gladiātōriō mūnere reductīs interdum flagrantissimō sōle vēlīs ēmittī quemquam vetābat remōtōque ōrdināriō apparātū tābidās ferās, vīlissimōs seniōque cōnfectōs gladiātōrēs, prōque paegniāriīs patrēsfamiliārum nōtōs in bonam partem sed īnsignīs dēbilitātē aliquā corporis subiciēbat. ac nōnnumquam horreīs praeclūsīs populō famem indīxit.

[27] saevitiam ingeniī per haec maximē ostendit: cum ad sagīnam ferārum mūnerī praeparātārum cārius pecudēs comparārentur, ex noxiīs laniandōs annotāvit et custōdiārum seriem recognōscēns, nūllīus īnspectō ēlogiō, stāns tantummodo intrā porticum mediōsā calvō ad calvumdūcī imperāvit. 2 vōtum exēgit ab quī prō salūte suā gladiātōriam operam prōmīserat spectāvitque ferrō dīmicantem nec dīmīsit nisi victōrem et post multās precēs. alterum quī peritūrum causā vōverat cūnctantem puerīs trādidit ut verbēnātum infulātumque vōtum reposcentēs per vīcōs agerent quoad praecipitārētur ex aggere. 3 multōs honestī ōrdinis dēfōrmātōs prius stigmatum nōtīs ad metalla et mūnītiōnēs viārum aut ad bēstiās condemnāvit aut bēstiārum mōre quadripēdēs caveā coercuit aut mediōs serrā dissecuit, nec omnēs gravibus ex causīs, vērum male mūnere suō opīnātōs vel quod numquam per genium suum dēierāssent. 4 parentēs suppliciō fīliōrum interesse cōgēbat, quōrum ūnī valētūdinem excūsantī lectīcam mīsit, alium ā spectāculō poenae epulīs statim adhibuit atque omnī cōmitāte ad hilaritātem et iocōs prōvocāvit. cūrātōrem mūnerum ac vēnātiōnum per continuōs diēs in cōnspectū suō catēnīs verberātum nōn prius occīdit quam offēnsus putrefactī cerebrī odōre. Ātellāniae poētam ob ambiguī iocī versiculum mediā amphitheātrī harēnā ignī cremāvit. equitem Rōmānum obiectum ferīs, cum innocentem prōclāmāsset, redūxit abscīsāque linguā rūrsus indūxit. [28] revocātum quendam ā vetere exiliō scīscitātus quidnam ibi facere cōnsuēsset, respondente per adūlātiōnem, “deōs semper ōrāvī utquod ēvēnitperīret Tiberius et imperārēs,” opīnāns sibi quoque exulēs suōs mortem imprecārī, mīsit circum īnsulās quī ūniversōs contrucīdārent. cum discerpī senātōrem concupīsset, subōrnāvit quī ingredientem cūriam repente hostem pūblicum appellantēs invāderent graphīsque cōnfossum lacerandum cēterīs trāderent, nec ante satiātus est quam membra et artūs et vīscera hominis tracta per vīcōs atque ante congesta vīdisset.

[29] immānissima facta augēbat atrōcitāte verbōrum. nihil magis in nātūrā suā laudāre ac probāre dīcēbat quam, ut ipsīus verbō ūtar, ἀδιατρεψίαν, hoc est inverēcundiam. monentī Antōniae āviae, tamquam parum esset nōn oboedīre, “mementō,” ait, “omnia mihi et in omnīs licēre.” trucīdātūrus frātrem, quem metū venēnōrum praemūnīrī medicāmentīs suspicābātur, “antidotum,” inquit, “adversus Caesarem?” relēgātīs sorōribus nōn sōlum īnsulās habēre sed etiam gladiōs minābātur. 2 praetōrium virum ex sēcessū Anticyrae, quam valētūdinis causā petierat, propāgārī sibi commeātum saepius dēsīderantem cum mandāsset interimī, adiēcit necessāriam esse sanguinis missiōnem cui tam diū nōn prōdesset elleborum. decimō quōque diē numerum pūniendōrum ex custōdiā subscrībēns ratiōnem pūrgāre dīcēbat. Gallīs Graecīsque aliquot ūnō tempore condemnātīs glōriābātur Gallograeciam subēgisse. [30] nōn temere in quemquam nisi crēbrīs et minūtīs ictibus animadvertī passus est, perpetuō nōtōque iam praeceptō, “ita ferī ut morī sentiat.” pūnītō per errōrem nōminis aliō quam quem dēstināverat, ipsum quoque paria meruisse dīxit. tragicum illud subinde iactābat,

ōderint, dum metuant.

2 saepe in cūnctōs pariter senātōrēs ut Seiānī clientīs, ut mātris ac frātrum suōrum dēlātōrēs invectus est prōlātīs libellīs quōs cremātōs simulāverat dēfēnsāque Tiberī saevitiā quasi necessāriā, cum tot crīminantibus crēdendum esset. equestrem ōrdinem ut scaenae harēnaeque dēvōtum assiduē prōscidit. īnfēnsus turbae faventī adversus studium suum exclāmāvit, “utinam populus Rōmānus ūnam cervīcem habēret!”, cumque Tetrinius latrō postulārētur, et quī postulārent Tetriniōs esse ait. 3 rētiārī tunicātī quīnque numerō gregātim dīmicantēs sine certāmine ūllō totidem secūtōribus succubuerant; cum occīdī iubērentur, ūnus resūmptā fuscinā omnēs victōrēs interēmit. hanc ut crūdēlissimam caedem et dēflēvit ēdictō et eōs quī spectāre sustinuissent exsecrātus est.

[31] querī etiam palam condiciōne temporum suōrum solēbat, quod nūllīs calamitātibus pūblicīs īnsignīrentur, Augustī prīncipātum clāde Vāriānā, Tiberī ruīnā spectāculōrum apud Fīdēnās memorābilem factum, suō oblīviōnem imminēre prosperitāte rērum, atque identidem exercituum caedēs, famem, pestilentiam, incendia, hiātum aliquem terrae optābat.

[32] animum quoque remittentī lūdōque et epulīs dēditō eadem factōrum dictōrumque saevitia aderat. saepe in cōnspectū prandentis vel cōmissantis sēriae quaestiōnēs per tormenta habēbantur; mīles dēcollandī artifex quibuscumque ē custōdiā capita amputābat. Puteolīs dēdicātiōne pontis quem excōgitātum ab significāvimus, cum multōs ē lītore invītāsset ad , repente omnīs praecipitāvit, quōsdam gubernācula apprehendentēs contīs rēmīsque dētrūsit in mare. 2 Rōmae pūblicō epulō servum ob dētractam lectīs argenteam lāminam carnificī cōnfestim trādidit ut manibus abscīsīs atque ante pectus ē collō pendentibus praecēdente titulō quī causam poenae indicāret per coetūs epulantium circumdūcerētur. murmillōnem ē lūdō rudibus cum battuentem et sponte prōstrātum cōnfōdit ferreā sīcā ac mōre victōrum cum palmā discucurrit. 3 admōtā altāribus victimā succīnctus popārum habitū ēlātō altē malleō cultrārium mactāvit. lautiōre convīviō effūsus subitō in cachinnōs cōnsulibus, quī iuxtā cubābant, quidnam rīdēret blandē quaerentibus, “quid,” inquit, “nisi ūnō meō nūtū iugulārī utrumque vestrum statim posse?” [33] inter variōs iocōs, cum assistēns simulācrō Iovis Apellēn tragoedum cōnsuluisset uter illī maior vidērētur, cūnctantem flagellīs discīdit, collaudāns subinde vōcem dēprecantis quasi etiam in gemitū praedulcem. quotiēns uxōris vel amīculae collum exōsculārētur addēbat, “tam bona cervīx simul ac iusserō dēmētur.” quīn et subinde iactābat exquīsītūrum vel fidiculīs Caesōniā suā cūr eam tantopere dīligeret.

[34] nec minōre līvōre ac malignitāte quam superbiā saevitiāque paene adversus omne omnis aevī hominum genus grassātus est. statuās virōrum illūstrium ab Augustō ex Capitōlīnā āreā propter angustiās in Campum Mārtium collātās ita subvertit atque disiēcit ut restituī salvīs titulīs nōn potuerint vetuitque posthāc vīventium cuiquam usquam statuam aut imāginem nisi cōnsultō et auctōre pōnī. 2 cōgitāvit etiam Homērī carminibus abolendīs, cūr enim sibi nōn licēre dīcēns quod Platōnī licuisset, quī eum ē cīvitāte quam cōnstituēbat ēiēcerit? sed et Vergilī ac Titī Līvī scrīpta et imāginēs paulum āfuit quīn ex omnibus bibliothēcīs āmovēret, quōrum alterum ut nūllīus ingeniī minimaeque doctrīnae, alterum ut verbōsum in historiā neglegentemque carpēbat. iūris quoque cōnsultīs, quasi scientiae eōrum omnem ūsum abolitūrus, saepe iactāvit mehercule effectūrum quid respondēre possint. [35] praetereā vetera familiārum īnsignia nōbilissimō cuique adēmit: Torquātō torquem, Cincinnātō crīnem, Gnaeō Pompeiō stirpis antīquae Magnī cognōmen. Ptolomaeum, quō rettulī, et arcessītum ē rēgnō et exceptum honōrificē nōn aliā causā repente percussit quam quod ēdente mūnus ingressum spectācula convertisse hominum oculōs fulgōre purpureae abollae animadvertit. 2 pulchrōs et comātōs, quotiēns sibi occurrerent, occipitiō rāsō dēturpābat. erat Caesius Proculus patre prīmipīlārī, ob ēgregiam corporis amplitūdinem et speciem Colosserōs dictus. hunc spectāculīs dētractum repente et in harēnam dēductum Thraecī et mox hoplomachō comparāvit bisque victōrem cōnstringī sine morā iussit et pannīs obsitum vīcātim circumdūcī ac mulieribus ostendī, deinde iugulārī. 3 nūllus dēnique tam abiectae condiciōnis tamque extrēmae sortis fuit cuius nōn commodīs obtrectāret. Nemorēnsī rēgī, quod multōs iam annōs poterētur sacerdōtiō, validiōrem adversārium subōrnāvit. cum quōdam diē mūneris essedāriō Pōriō post prosperam pugnam servum suum manūmittentī studiōsius plausum esset, ita prōripuit spectāculīs ut calcātā laciniā togae praeceps per gradūs īret, indignābundus et clāmitāns dominum gentium populum ex levissimā plūs honōris gladiātōrī tribuentem quam cōnsecrātīs prīncipibus aut praesentī sibi.

[36] pudīcitiae neque suae neque aliēnae pepercit. Marcum Lepidum, Mnēstērem pantomīmum, quōsdam obsidēs dīlēxisse fertur commerciō mūtuī stuprī. Valerius Catullus, cōnsulārī familiā iuvenis, stuprātum ā ac latera sibi contuberniō eius dēfessa etiam vōciferātus est. super sorōrum incesta et nōtissimum prōstitūtae Pyrallidis amōrem nōn temere ūllā illūstriōre fēminā abstinuit. 2 quās plērumque cum marītīs ad cēnam vocātās praeterque pedēs suōs trānseuntīs dīligenter ac lentē mercantium mōre cōnsīderābat, etiam faciem manū allevāns sīquae pudōre submitterent. quotiēns deinde libuisset ēgressus trīclīniō, cum maximē placitam sēvocāsset, paulō post recentibus adhūc lascīviae notīs reversus vel laudābat palam vel vituperābat, singula ēnumerāns bona malave corporis atque concubitūs. quibusdam absentium marītōrum nōmine repudium ipse mīsit iussitque in ācta ita referrī.

[37] nepōtātus sūmptibus omnium prōdigōrum ingenia superāvit, commentus novum balneārum ūsum, portentōsissima genera cibōrum atque cēnārum, ut calidīs frīgidīsque unguentīs lavārētur, pretiōsissima margarīta acētō liquefacta sorbēret, convīvīs ex aurō pānēs et obsōnia appōneret, aut frūgī hominem esse oportēre dictitāns aut Caesarem. quīn et nummōs nōn mediocrīs summae ē fastīgiō basilicae Iūliae per aliquot diēs sparsit in plēbem. 2 fabricāvit et decērīs Liburnicās gemmātīs puppibus, versicolōribus vēlīs, magnā thermārum et porticuum et trīclīniōrum laxitāte magnāque etiam vītium et pōmiferārum arborum varietāte, quibus discumbēns diē inter chorōs ac symphōniās lītora Campāniae peragrāret. in exstrūctiōnibus praetōriōrum atque vīllārum omnī ratiōne posthabitā nihil tam efficere concupīscēbat quam quod posse efficī negārētur. 3 et iactae itaque mōlēs īnfēstō ac profundō marī et excīsae rūpēs dūrissimī silicis et campī montibus aggere aequātī et complānāta fossūrīs montium iuga, incrēdibilī quidem celeritāte cum morae culpa capite luerētur. ac singula ēnumerem, immēnsās opēs tōtumque illud Tiberī Caesaris vīciēs ac septiēs mīliēs sēstertium nōn tōtō vertente annō absūmpsit.

[38] exhaustus igitur atque egēns ad rapīnās convertit animum variō et exquīsītissimō calumniārum et auctiōnum et vectīgālium genere. negābat iūre cīvitātem Rōmānam ūsūrpāre eōs quōrum maiōrēs sibi posterīsque eam impetrāssent, nisi fīliī essent, neque enim intellegī dēbēreposterōsultrā hunc gradum prōlātaque Dīvōrum Iūlī et Augustī diplōmata ut vetera et obsolēta dēflābat. 2 arguēbat ut perperam ēditōs cēnsūs quibus posteā quācumque causā quicquam incrēmentī accessisset. testāmenta prīmipīlārium quī ab initiō Tiberī prīncipātūs neque illum neque hērēdem relīquissent ut ingrāta rescidit; item cēterōrum ut irrita et vāna, quōscumque quis dīceret hērēde Caesare morī dēstināsse. quō metū iniectō cum iam et ab ignōtīs inter familiārēs et ā parentibus inter līberōs palam hērēs nuncupārētur, dērīsōrēs vocābat quod post nuncupātiōnem vīvere persevērārent et multīs venēnātās matteās mīsit. 3 cognōscēbat autem tālibus causīs taxātō prius modō summae ad quem cōnficiendum cōnsīderet et cōnfectō dēmum excitābātur. ac paululum quidem morae patiēns super quadrāgintā reōs quondam ex dīversīs crīminibus ūnā sententiā condemnāvit glōriātusque est expergēfactā ē somnō Caesōniā quantum ēgisset dum ea merīdiāret. 4 auctiōne prōpositā reliquiās omnium spectāculōrum subiēcit ac vēnditāvit, exquīrēns per pretia et ūsque extendēns ut quīdam immēnsō coāctī quaedam emere ac bonīs exūtī vēnās sibi incīderent. nota rēs est, Apōniō Sāturnīnō inter subsellia dormītante, monitum ā Gāiō praecōnem praetōrium vīrum crēbrō capitis mōtū nūtantem sibi praeterīret, nec licendī fīnem factum quoad tredecim gladiātōrēs sēstertium nōnāgiēs ignōrantī addīcerentur.

[39] in Galliā quoque, cum damnātārum sorōrum ōrnāmenta et supellectilem et servōs atque etiam lībertōs immēnsīs pretiīs vēndidisset, invītātus lucrō quicquid īnstrūmentī veteris aulae erat ab urbe repetiit, comprēnsīs ad dēportandum meritōriīs quoque vehiculīs et pistrīnēnsibus iūmentīs, adeō ut et pānis Rōmae saepe dēficeret et lītigātōrum plērīque, quod occurrēre absentēs ad vadimōnium nōn possent, causā caderent. 2 cui īnstrūmentō distrahendō nihil nōn fraudis ac lēnōciniī adhibuit, modo avāritiae singulōs increpāns et quod nōn pudēret eōs locuplētiōrēs esse quam , modo paenitentiam simulāns quod prīncipālium rērum prīvātīs cōpiam faceret. compererat prōvinciālem locuplētem ducenta sēstertia numerāsse vocātōribus ut per fallāciam convīviō interpōnerētur, nec tulerat molestē tam magnō aestimārī honōrem cēnae suae. huic posterō diē sedentī in auctiōne mīsit quī nescioquid frīvolī ducentīs mīlibus trāderet dīceretque cēnātūrum apud Caesarem vocātū ipsīus. [40] vectīgālia nova atque inaudīta prīmum per pūblicānōs, deinde quia lucrum exūberābat per centuriōnēs tribūnōsque praetōriānōs exercuit, nūllō rērum aut hominum genere omissō cui nōn tribūtī aliquid impōneret: prō edūlibus quae tōtā urbe venīrent certum statumque exigēbātur; prō lītibus ac iūdiciīs ubicumque conceptīs quadrāgēsimā summae quā lītigārētur, nec sine poenā quis composuisse vel dōnāsse negōtium convincerētur; ex gerulōrum diurnīs quaestibus pars octāva; ex captūrīs prōstitūtārum quantum quaeque ūnō concubitū merēret, additumque et caput lēgis ut tenērentur pūblicō et quae meretrīcium quīve lēnōcinium fēcissent necnōn et mātrimōnia obnoxia essent. [41] eius modī vectīgālibus indictīs neque prōpositīs, cum per ignōrantiam scrīptūrae multa commissa fierent, tandem flāgitante populō prōposuit quidem lēgem sed et minūtissimīs litterīs et angustissimō locō, utī cui dēscrībere licēret.

ac quod nōn manubiārum genus experīrētur, lupānar in Palātiō cōnstituit; distīnctīsque et īnstrūctīs prō locī dignitāte complūribus cellīs in quibus mātrōnae ingenuīque stārent, mīsit circum fora et basilicās nōmenculātōrēs ad invītandōs ad libīdinem iuvenēs senēsque, praebita advenientibus pecūnia faenebris, appositīque quī nōmina palam subnotārent quasi adiuvantium Caesaris reditūs. 2 ac ex lūsū quidem āleae compendium spernēns, plūs mendāciō atque etiam periūriō lucrābātur; et quondam proximō collūsōrī dēmandātā vice suā prōgressus in ātrium domūs, cum praetereuntīs duōs equitēs Rōmānōs locuplētīs sine morā corripī confiscārīque iussisset, exultāns rediit glōriānsque numquam prosperiōre āleā ūsum.

[42] fīliā vērō nātā paupertātem nec iam imperātōria modo sed et patria conquerēns onera, collātiōnēs in alimōnium ac dōtem puellae recēpit. ēdīxit et strēnās ineunte annō receptūrum stetitque in vestibulō aedium Kalendīs Iānuāriīs ad captandās stipēs quās plēnīs ante eum manibus ac sinū omnis generis turba fundēbat. novissimē contrectandae pecūniae cupīdine incēnsus saepe super immēnsōs aureōrum acervōs patentissimō diffūsōs locō et nūdīs pedibus spatiātus et tōtō corpore aliquamdiū volūtātus est.

[43] mīlitiam rēsque bellicās semel attigit, neque ex dēstinātō; sed cum ad vīsendum nemus flūmenque Clītumnī Mēvāniam prōcessisset admonitus supplendō numerō Batāvōrum quōs circā habēbat expedītiōnis Germānicae impetum cēpit neque distulit sed legiōnibus et auxiliīs undique excitīs, dīlēctibus ubīque acerbissimē āctīs, contractō et omnis generis commeātū quantō numquam anteā, iter ingressus est cōnfēcitque modo tam festīnanter et rapidē ut praetōriānae cohortēs contrā mōrem signa iūmentīs impōnere et ita subsequī cōgerentur, interdum adeō sēgniter dēlicātēque ut octaphorō veherētur atque ā propinquārum urbium plēbe verrī sibi viās et cōnspergī propter pulverem exigeret. [44] postquam castra attigit, ut ācrem ac sevērum ducem ostenderet, lēgātōs quī auxilia sērius ex dīversīs locīs addūxerant cum ignōminiā dīmīsit. at in exercitū recēnsendō plērīsque centuriōnum mātūrīs iam et nōnnūllīs ante paucissimōs quam cōnsummātūrī essent diēs prīmōs pīlōs adēmit causātus senium cuiusque et imbēcillitātem; cēterōrum increpitā cupiditāte commoda ēmeritae mīlitiae ad sēscentōrum mīlium summam recīdit.

2 nihil autem amplius quam Adminiō Cynobellinī Britannōrum rēgis fīliō, quī pulsus ā patre cum exiguā manū trānsfūgerat, in dēditiōnem receptō, quasi ūniversā trāditā īnsulā magnificās Rōmam litterās mīsit, monitīs speculātōribus ut vehiculō ad forum ūsque et cūriam pertenderent nec nisi in aede Mārtis ac frequente senātū cōnsulibus trāderent. [45] mox dēficiente bellī māteriā paucōs custōdiā Germānōs trāicī occulīque trāns Rhēnum iussit ac sibi post prandium quam tumultuōsissimē adesse hostem nūntiārī. quō factō prōripuit cum amīcīs et parte equitum praetōriānōrum in proximam silvam truncātīsque arboribus et in modum tropaeōrum adōrnātīs ad lūmina reversus eōrum quidem quī secūtī nōn essent timiditātem et ignāviam corripuit, comitēs autem et participēs victōriae novō genere ac nōmine corōnārum dōnāvit, quās distīnctās sōlis ac lūnae sīderumque speciē explōrātōriās appellāvit. 2 rūrsus obsidēs quōsdam abductōs ē litterāriō lūdō clamque praemissōs, dēsertō repente convīviō, cum equitātū īnsecūtus velutī profugōs ac reprehēnsōs in catēnīs redūxit, in hōc quoque mīmō praeter modum intemperāns. repetītā cēnā renūntiantīs coāctum agmen sīc ut erant lōrīcātōs ad discumbendum adhortātus est. monuit etiam nōtissimō Vergilī versū dūrārent secundīsque rēbus servārent. 3 atque inter haec absentem senātum populumque gravissimō obiūrgāvit ēdictō, quod Caesare proeliante et tantīs discrīminibus obiectō tempestīva convīvia, circum, et theātra, et amoenōs sēcessūs celebrārent.

[46] postrēmō quasi perpetrātūrus bellum, dērēctā aciē in lītore Ōceanī ac ballistīs māchinīsque dispositīs, nēmine gnārō aut opīnante quidnam coeptūrus esset, repente ut conchās legerent galeāsque et sinūs replērent imperāvit, “spolia Ōceanīvocāns, “Capitōliō Palātiōque dēbita.” et in indicium victōriae altissimam turrem excitāvit ex quā ut Pharō noctibus ad regendōs nāvium cursūs ignēs ēmicārent, prōnūntiātōque mīlitī dōnātīvō centēnīs virītim dēnāriīs, quasi omne exemplum līberālitātis supergressus, “abīteinquitlaetī, abīte locuplētēs.” [47] conversus hinc ad cūram triumphī praeter captīvōs ac trānsfugās barbarōs Galliārum quoque prōcērissimum quemque et, ut ipse dīcēbat, ἀξιοθριάμβευτον ac nōnnūllōs ex prīncipibus lēgit ac sēposuit ad pompam coēgitque nōn tantum rutilāre et summittere comam sed et sermōnem Germānicum addiscere et nōmina barbarica ferre. praecēpit etiam trirēmīs quibus introierat Ōceanum magnā ex parte itinere terrestrī Rōmam dēvehī. scrīpsit et prōcūrātōribus triumphum apparārent quam minimā summā sed quantus numquam alius fuisset, quandō in omnium hominum bona iūs habērent.

[48] priusquam prōvinciā dēcēderet cōnsilium iniit nefandae atrōcitātis, legiōnēs quae post excessum Augustī sēditiōnem ōlim mōverant contrucīdandī, quod et patrem suum Germānicum ducem et īnfantem tunc obsēdissent, vixque ā tam praecipitī cōgitātiōne revocātus inhibērī nūllō modō potuit quīn decimāre velle persevērāret. vocātās itaque ad contiōnem inermēs atque etiam gladiīs dēpositīs equitātū armātō circumdedit; 2 sed cum vidēret suspectā plērōsque dīlābī ad resūmenda qua vīs fieret arma, profūgit contiōnem cōnfestimque urbem āmēns petiit, dēflexā omnī acerbitāte in senātum, cui ad āvertendōs tantōrum dēdecorum rūmōrēs palam minābātur, querēns inter cētera fraudātum iūstō triumphō, cum ipse paulō ante quid honōribus suīs agerētur etiam sub mortis poenā dēnūntiāsset. [49] aditus ergō in itinere ā lēgātīs amplissimī ōrdinis ut mātūrāret ōrantibus quam maximā vōce, “veniam,” inquit, “veniam, et hic cum,” capulum gladiī crēbrō verberāns quō cīnctus erat. ēdīxit et revertī sed iīs tantum quī optārent, equestrī ōrdinī et populō, nam neque cīvem neque prīncipem senātuī amplius fore. 2 vetuit etiam quemquam senātōrum sibi occurrere.

atque omissō vel dīlātō triumphō ovāns urbem nātālī suō ingressus est intrāque quārtum mēnsem periit, ingentia facinora ausus et aliquantō maiōra mōliēns, siquidem prōposuerat Antium, deinde Alexandrīam commigrāre interēmptō prius utrīusque ōrdinis ēlēctissimō quōque. 3 quod cui dubium videātur, in sēcrētīs eius repertī sunt duo libellī dīversō titulō: alterīgladius,” alterīpūgiōindex erat, ambō nōmina et nōtās continēbant mortī dēstinātōrum. inventa et arca ingēns variōrum venēnōrum plēna, quibus mox ā Claudiō dēmersīs īnfecta maria trāduntur nōn sine piscium exitiō, quōs ēnectōs aestus in proxima lītora ēiēcit.

Caligula the Man (50–55)

[50] statūrā fuit ēminentī, colōre expallidō, corpore ēnormī, gracilitāte maximā cervīcis et crūrum, oculīs et temporibus concavīs, fronte lātā et torvā, capillō rārō at circā verticem nūllō, hirsūtus cētera. quārē trānseunte prōspicere ex superiōre parte aut omnīnō quācumque causā capram nōmināre crīminōsum et exitiāle habēbātur. vultum vērō nātūrā horridum ac taetrum etiam ex industriā efferābat compōnēns ad speculum in omnem terrōrem ac formīdinem.

valētūdō neque corporis neque animī cōnstitit. puer comitiālī morbō vexātus, in adulēscentiā ita patiēns labōrum erat ut tamen nōnnumquam subitā dēfectiōne ingredī, stāre, colligere sēmet ac sufferre vix posset. mentis valētūdinem et ipse sēnserat ac subinde sēcessū que pūrgandō cerebrō cōgitāvit. crēditur pōtiōnātus ā Caesōniā uxōre amātōriō quidem medicāmentō, sed quod in furōrem verterit. 3 incitābātur īnsomniā maximē, neque enim plūs quam tribus nocturnīs hōrīs quiēscēbat ac iīs quidem placidā quiēte sed pavidā mīrīs rērum imāginibus, ut quī inter cēterās pelagī quondam speciem colloquentem cum vidēre vīsus sit, ideōque magnā parte noctis vigiliae cubandīque taediō nunc torō residēns, nunc per longissimās porticūs vagus invocāre identidem atque exspectāre lūcem cōnsuērat.

[51] nōn immeritō mentis valētūdinī attribuerim dīversissima in eōdem vitia: summam cōnfīdentiam et contrā nimium metum. nam quī deōs tantopere contemneret ad minima tonitrua et fulgura cōnīvēre, caput obvolvere, vērō ad maiōra prōripere ē strātō sub lectumque condere solēbat. peregrīnātiōne quidem Siciliēnsī irrīsīs multum locōrum mīrāculīs repente ā Messānā noctū profūgit Aetnaeī verticis fūmō ac murmure pavefactus. 2 adversus barbarōs quoque minācissimus, cum trāns Rhēnum inter angustiās dēnsumque agmen iter essedō faceret, dīcente quōdam nōn mediocrem fore cōnsternātiōnem sīcunde hostis appāreat, equum īlicō cōnscendit ac properē reversus ad pontēs, ut eōs cālōnibus et impedīmentīs stīpātōs repperit, impatiēns morae per manūs ac super capita hominum trānslātus est. 3 mox etiam audītā rebelliōne Germāniae fugam et subsidia fugae classēs apparābat, ūnō sōlāciō acquiēscēns trānsmarīnās certē sibi superfutūrās prōvinciās, victōrēs Alpium iuga, ut Cimbrī, vel etiam urbem, ut Sēnōnēs quondam, occupārent. unde crēdō percussōribus eius posteā cōnsilium nātum apud tumultuantēs mīlitēs ēmentiendī ipsum sibi manūs intulisse nūntiō malae pugnae perterritum.

[52] vestītū calciātūque et cēterō habitū neque patriō neque cīvīlī ac virīlī quidem ac dēnique hūmānō semper ūsus est. saepe dēpictās gemmātāsque indūtus paenulās, manuleātus, et armillātus in pūblicum prōcessit, aliquandō sēricātus et cycladātus, ac modo in crepidīs vel cothurnīs, modo in speculātōriā caligā, nōnnumquam soccō muliebrī. plērumque vērō aureā barbā, fulmen tenēns aut fuscinam aut cādūceum deōrum īnsignia, atque etiam Veneris cultū cōnspectus est. triumphālem quidem ōrnātum etiam ante expedītiōnem assiduē gestāvit, interdum et Magnī Alexandrī thōrācem repetītum ē conditōriō eius.

[53] ex disciplīnīs līberālibus minimum ērudītiōnī, ēloquentiae plūrimum attendit, quantumvīs fācundus et prōmptus, utique perōrandum in aliquem esset. īrātō et verba et sententiae suppetēbant, prōnūntiātiō quoque et vōx, ut neque eōdem locī prae ārdōre cōnsisteret et exaudīrētur ā procul stantibus. 2 perōrātūrus strictūrum lūcubrātiōnis suae tēlum minābātur, lēnius cōmptiusque scrībendī genus adeō contemnēns ut Senecam tum maximē placentem commissiōnēs merās compōnere et harēnam esse sine calce dīceret. solēbat etiam prosperīs ōrātōrum āctiōnibus rescrībere et magnōrum in senātū reōrum accūsātiōnēs dēfēnsiōnēsque meditārī ac prout stilus cesserat vel onerāre sententiā suā quemque vel sublevāre, equestrī quoque ōrdine ad audiendum invītātō per ēdicta.

[54] sed et aliōrum generum artēs studiōsissimē et dīversissimās exercuit. Thraex et aurīga, īdem cantor atque saltātor, battuēbat pugnātōriīs armīs, aurīgābat exstructō plūrifāriam circō. canendī ac saltandī voluptāte ita efferēbātur ut pūblicīs quidem spectāculīs temperāret quōminus et tragoedō prōnūntiantī concineret et gestum histriōnis quasi laudāns vel corrigēns palam effingeret. 2 nec aliā causā vidētur diē quō periit pervigilium indīxisse quam ut initium in scaenam prōdeundī licentiā temporis auspicārētur. saltābat autem nōnnumquam etiam noctū, et quondam trēs cōnsulārēs secundā vigiliā in Palātium accītōs multaque et extrēma metuentīs super pulpitum collocāvit, deinde repente magnō tībiārum et scabellōrum crepitū cum pallā tunicāque tālārī prōsiluit ac dēsaltātō canticō abiit. atque hic tam docilis ad cētera natāre nesciit.

[55] quōrum vērō studiō tenērētur omnibus ad īnsāniam fāvit. Mnēstērem pantomīmum etiam inter spectācula ōsculābātur ac sīquī saltante vel leviter obstreperet dētrahī iussum manū suā flagellābat. equitī Rōmānō tumultuantī per centuriōnem dēnūntiāvit abīret sine morā Ōstiam perferretque ad Ptolomaeum rēgem in Maurētāniam cōdicillōs suōs, quōrum exemplum erat quem istōc mīsī neque bonī quicquam neque malī fēcerīs.”

Thraecēs quōsdam Germānīs corporis custōdibus praeposuit. murmillonum armātūrās recīdit. Columbō victōrī, leviter tamen sauciō, venēnum in plāgam indidit, quod ex Columbīnum appellāvit: sīc certē inter alia venēna scrīptum ab repertum est. prasinae factiōnī ita addictus et dēditus ut cēnāret in stabulō assiduē et manēret, agitātōrī Eutychō cōmissātiōne quādam in apophorētīs vīciēs sēstertium contulit. 3 Incitātō equō, cuius causā prīdiē circēnsēs inquiētārētur vīcīniae silentium per mīlitēs indīcere solēbat, praeter equīle marmoreum