13
tandem vēnit amor, quālem tēxisse pudōre
quam nūdāsse alicui sit mihi fāma magis.
exōrāta meīs illum Cytherēa Camēnīs
attulit in nostrum dēposuitque sinum.
exsolvit prōmissa Venus. mea gaudia narret,
dīcētur sī quis nōn habuisse sua.
nōn ego signātīs quicquam mandāre tabellīs,
nē legat id nēmō quam meus ante, velim,
sed peccāsse iuvat. vultūs compōnere fāmae
taedet: cum dignō digna fuisse ferar.
14
invīsus nātālis adest quī rūre molestō
et sine Cērinthō trīstis agendus erit.
dulcius urbe quid est? an vīlla sit apta puellae
atque Arrētīnō frīgidus amnis agrō?
iam, nimium Messalla meī studiōse, quiēscās.
nōn tempestīvae saepe, propinque, viae.
hīc animum sēnsūsque meōs abducta relinquō,
arbitriō quamvīs nōn sinis esse meō.
15
scīs iter ex animō sublātum trīste puellae?
nātālī Rōmae iam licet esse suō.
omnibus ille diēs nōbīs nātālis agātur,
quī necopīnantī nunc tibi forte venit.
16
grātum est sēcūrus multum quod iam tibi dē mē
permittis, subitō nē male inepta cadam.
sit tibi cūra togae potior pressumque quasillō
scortum quam Servī fīlia Sulpicia.
sollicitī sunt prō nōbīs quibus illa dolōrī est
nē cēdam ignōtō maxima causa torō.
17
estne tibī, Cērinthe, tuae pia cūra puellae,
quod mea nunc vexat corpora fessa calor?
āh ego nōn aliter trīstēs ēvincere morbōs
optārim quam tē sī quoque velle putem.
at mihi quid prōsit morbōs ēvincere, sī tū
nostra potes lentō pectore ferre mala?
18
nē tibi sim, mea lūx, aequē iam fervida cūra
ac videor paucōs ante fuisse diēs,
sī quicquam tōtā commīsī stulta iuventā
cuius mē fatear paenituisse magis
hesternā quam tē sōlum quod nocte relīquī,
ārdōrem cupiēns dissimulāre meum.