[2] neque data senātūs cōpia: intrā cubiculum audītur, Messālīnā cōram et Suilliō corruptiōnem mīlitum, quōs pecūniā et stuprō in omne flāgitium obstrictōs arguēbat, exim adulterium Poppaeae, postrēmum mollitiam corporis obiectante. ad quod vīctō silentiō prōrūpit reus et ‘interrogā’ inquit, ‘Suillī, fīliōs tuōs: virum esse mē fatēbuntur.’ ingressūsque dēfēnsiōnem, commōtō maiōrem in modum Claudiō, Messālīnae quoque lacrimās excīvit. quibus abluendīs cubiculō ēgrediēns monet Vitellium nē ēlābī reum sineret: ipsa ad perniciem Poppaeae festīnat, subditīs quī terrōre carceris ad voluntāriam mortem prōpellerent, adeō ignārō Caesare ut paucōs post diēs epulantem apud sē marītum eius Scīpiōnem percontārētur cūr sine uxōre discubuisset, atque ille fūnctam fātō respondēret.
[3] sed cōnsultantī super absolūtiōne Asiāticī flēns Vitellius, commemorātā vetustāte amīcitiae utque Antōniam prīncipis mātrem pariter observāvissent, dein percursīs Asiāticī in rem pūblicam officiīs recentīque adversus Britanniam mīlitiā, quaeque alia conciliandae misericordiae vidēbantur, līberum mortis arbitrium eī permīsit; et secūta sunt Claudiī verba in eandem clēmentiam. hortantibus dehinc quibusdam inediam et lēnem exitum, remittere beneficium Asiāticus ait: et ūsūrpātis quibus īnsuēverat exercitātiōnibus, lautō as corpore, hilarē epulātus, cum sē honestius calliditāte Tiberiī vel impetū Gāī Caesaris peritūrum dīxisset quam quod fraude muliebrī et impudīcō Vitelliī ōre caderet, vēnās exolvit, vīsō tamen ante rogō iussōque trānsferrī partem in aliam nē opācitās arborum vapōrē ignis minuerētur: tantum illī sēcūritātis novissimae fuit.
[4] vocantur post haec patrēs, pergitque Suillius addere reōs equitēs Rōmānōs illūstrīs, quibus Petra cognōmentum. at causa necis ex eō quod domum suam Mnesteris et Poppaeae congressibus praebuissent. vērum nocturnae quiētis speciēs alterī obiecta, tamquam vīdisset Claudium spīcea corōna ēvīnctum spīcīs retrō conversīs, eāque imāgine gravitātem annōnae praedīxisset. quīdam pampineam corōnam albentibus foliīs vīsam atque ita interpretātum trādidēre, vergente autumnō mortem prīncipis ostendī. illud haud ambigitur, quālīcumque īnsomniō ipsī frātrīque perniciem allātam. sēstertium quīndeciēs et īnsignia praetūrae Crispīnō dēcrēta. adiēcit Vitellius sēstertium deciēs Sosibiō, quod Britannicum praeceptīs, Claudium cōnsiliīs iuvāret. rogātus sententiam et Scīpiō, ‘cum īdem’ inquit ‘dē admissīs Poppaeae sentiam quod omnēs, putātē mē īdem dīcere quod omnēs,’ ēlegantī temperāmentō inter coniugālem amōrem et senātōriam necessitātem.
[5] continuus inde et saevus accūsandīs reīs Suillius multīque audāciae eius aemulī; nam cūncta lēgum et magistrātuum mūnia in sē trahēns prīnceps māteriam praedandī patefēcerat. nec quicquam pūblicae mercis tam vēnāle fuit quam advocātōrum perfidia, adeō ut Samius, īnsignis eques Rōmānus, quadringentīs nummōrum mīlibus Suilliō datīs et cognitā praevāricātiōne ferrō in domō eius incubuerit. igitur incipiente Gāiō Sīliō cōnsule dēsignātō, cuius dē potentiā et exitiō in tempore memorābō, cōnsurgunt patrēs lēgemque Cinciam flāgitant, quā cavētur antīquitus nē quis ob causam ōrandam pecūniam dōnumve accipiat.
[6] deinde obstrepentibus iīs quibus ea contumēlia parābātur, discors Suilliō Sīlius ācriter incubuit, veterum ōrātōrum exempla referēns quī fāmam et posterōs praemia ēloquentiae cōgitāvissent. pulcherrimam aliōquīn et bonārum artium prīncipem sordidīs ministeriīs foedārī; nē fidem quidem integram manēre uhi magnitūdō quaestuum spectētur. quod sī in nūllīus mercēdem negōtia agantur pauciōra fore: nunc inimīcitiās accūsātiōnēs, odia et iniūriās fovērī, ut quō modo vīs morbōrum pretia medentibus, sīc forī tābēs pecūniam advocātīs ferat. meminissent Asiniī, Messālae ac recentiōrum Arruntiī et Aesernīnī: ad summā prōvectōs incorrupta vītā et fācundiā. tālia dīcente cōnsule dēsignātō, cōnsentientibus aliīs, parābātur sententiā quā lēge repetundārum tenērentur, cum Suillius et Cossutiānus et cēterī quī nōn iūdicium, quippe in manifēstōs, sed poenam statuī vidēbant, circumsistunt Caesarem ante ācta dēprecantēs.
[7] et postquam annuit, agere incipiunt: quem illum tantā superbiā esse ut aeternitātem fāmae spē praesūmat? ūsuī et rēbus subsidium praeparārī nē quis inopia advocātōrum potentibus obnoxius sit. neque tamen ēloquentiam grātuītō contingere: omittī cūrās familiārīs ut quis sē aliēnīs negōtiīs intendat. multōs mīlitia, quōsdam exercendō agrōs tolerāre vītam: nihil ā quōquam expetī nisi cuius frūctus ante prōvīderit. facile Asinium et Messālam, inter Antōnium et Augustum bellōrum praemiīs refertōs, aut dītium familiārum hērēdēs Aesernīnōs et Arruntiōs magnum animum induisse. prōmpta sibi exempla, quantīs mercēdibus Pūblius Clōdius aut Gāius Cūriō contiōnārī solitī sint. sē modicōs senātōrēs quī quiēta rē pūblicā nūlla nisi pācis ēmolumenta peterent. cōgitāret plēbem quae togā ēnitēsceret: sublātīs studiōrum pretiīs etiam studia peritūra. ut minus decōra haec, ita haud frūstrā dicta prīnceps ratus, capiendīs pecūniīs posuit modum ūsque ad dēna sēstertia quem ēgressī repetundārum tenērentur.
[8] sub idem tempus Mithridātēs, quem imperitāsse Armeniīs iussūque Gāī Caesaris vīnctum memorāvī, monente Claudiō in rēgnum remeāvit, fīsus Pharasmānīs opibus. is rēx Hibērīs īdemque Mithridātis frāter nūntiābat discordāre Parthōs summaque imperiī ambigua, minōrā sine cūrā habērī. nam Gotarzēs inter plērāque saeva necem frātrī Artabānō coningīque ac fīliō eius parāverat, unde metus [eius] in cēterōs, et accīvēre Vardanēn. ille, ut erat magnīs ausīs prōmptus, bīduō tria mīlia stadiōrum invādit ignārumque et exterritum Gotarzen prōturbat; neque cūnctātur quīn proximās praefectūrās corripiat, sōlīs Seleucensibus dominātiōnem eius abnuentibus. in quōs ut patris suī quoque dēfectōrēs īrā magis quam ex ūsū praesentī accēnsus, implicātur obsidiōne urbis validae et mūnīmentīs obiectī amnis mūrōque et commeātibus firmātae. interim Gotarzēs Dahārum Hyrcānōrumque opibus auctus bellum renovat, coāctusque Vardānēs omittere Seleucīam Bactriānōs apud campōs castra contulit.
[9] tunc distractīs Orientīs vīribus et quōnam inclīnārent incertīs, cāsus Mithridātī datus est occupandī Armeniam, vī mīlitis Rōmānī ad exscindenda castellōrum ardua, simul Hibērō exercitū campōs persultante. nec enim restitēre Armeniī, fūsō quī proelium ausus erat Demonacte praefectō. paululum cūnctātiōnis attulit rēx minōris Armeniae Cotys, versīs illūc quibusdam prōcērum; dein litterīs Caesaris coercitus, et cūncta in Mithridāten flūxēre, atrōciōrem quam novō rēgnō condūceret. at Parthī imperātōrēs cum pugnam parārent, foedus repente iaciunt cognitīs populārium īnsidiīs quās Gotarzēs frātrī patefēcit; congressīque prīmō cūnctanter, dein complexī dextrās apud altāria deum pepigēre s fraudem inimīcōrum ulcīscī atque ipsī inter sē concēdere. potiorque Vardānēs vīsus retinendō rēgnō: at Gotarzēs nē quid aemulātiōnis existeret penitus in Hyrcāniam abiit. regressōque Vardānī dēditur Seleucīa septimō post dēfectiōnem annō, nōn sine dēdecore Parthōrum quōs ūna civibās tam diū ēlūserat.
[10] exim validissimās praefectūrās invīsit; et reciperāre Armeniam avēbat, nī ā Vībiō Mārsō, Syriae lēgātō, bellum minitante cohibitus foret. atque interim Gotarzēs paenitentiā concessī rēgnī et vocante nōbilitāte, cui in pāce dūrius servitium est, contrahit cōpiās. et hinc contrā itum ad amnem Erinden; in cuius trānsgressū multum certātō pervīcit Vardānēs, prosperīsque proeliīs mediās nātiōnēs subēgit ad flūmen Sinden, quod Dahās Arīōsque disterminat. ibi modus rēbus secundīs positus: nam Parthī quamquam victōrēs longinquam mīlitiam aspernābantur. igitur extructīs monimentīs, quibus opēs suās testābātur nec cuiquam ante Arsacidārum tribūta illīs dē gentibus parta, regreditur ingēns glōria atque eō ferōcior et subiectīs intolerantior; quī dolō ante compositō incautum vēnātiōnīque intentum interfēcēre, prīmam intrā iuventam, sed clāritūdine paucōs inter sēnum rēgum, sī perinde amōrem inter populārīs quam metum apud hostīs quaesīvisset. nece Vardānīs turbātae Parthōrum rēs inter ambiguōs quis in rēgnum acciperētur. multī ad Gotarzēn inclīnābant, quīdam ad Meherdātēn prōlem Phraātīs, obsidiō nōbīs datum: dein praevaluit Gotarzēs; potītusque rēgiam per saevitiam ac luxum adēgit Parthōs rē s mittere ad prīncipem Rōmānum occultās precēs, quis permittī Meherdātēn patrium ad fastīgium ōrābant.
[11] īsdem cōnsulibus lūdī saeculārēs octingentēsimō post Rōmam conditam, quārtō et sexāgēsimō quam Augustus ēdiderat, spectātī sunt. utriusque prīncipis ratiōnēs praetermittō, satis narrātās librīs quibus rēs imperātōris Domitiānī composuī. nam is quoque ēdidit lūdōs saeculārīs iīsque intentius adfuī sacerdōtiō quīndecimvirālī praeditus ac tunc praetor; quod nōn iactantiā referō sed quia collēgiō quindecimvīrum antīquitus ea cūra et magistrātūs potissimum exequēbantur officia caerimōniārum. sedente Claudiō circēnsibus lūdīs, cum puerī nōbilēs equīs lūdicrum Trōiae inīrent interque eōs Britannicus imperātōre genitus et Lūcius Domitius adoptiōne mox in imperium et cognōmentum Nerōnis ascītūs, favor plēbis ācrior in Domitium locō praesāgiī acceptus est. vulgābāturque adfuisse īnfantiae eius dracōnēs in modum custōdum, fābulōsa et externīs mīrāculīs assimilāta: nam ipse, haudquāquam suī dētractor, ūnam omnīnō anguem in cubiculō vīsam narrāre solitus est.
[12] vērum inclīnātiō populī supererat ex memoriā Germānicī, cuius illa reliqua subolēs virīlis; et mātrī Agrippīnae miserātiō augēbātur ob saevitiam Messālīnae, quae semper īnfēstā et tunc commōtior quō minus strueret crīmina et accūsātōrēs novō et furōrī proximō amōre distinēbātur. nam in Gāium Silium, iuventūtis Rōmānae pulcherrimum, ita exārserat ut Iuniam Sīlānam, nōbilem fēminam, mātrimōniō eius exturbāret vacuōque adulterō poterētur. neque Sīlius flāgitiī aut perīculī nescius erat: sed certō sī abnueret exitiō et nōn nūllā fallendī spē, simul magnīs praemiīs, operīre futūra et praesentibus fruī prō sōlāciō habēbat. illa nōn fūrtim sed multō comitātū ventitāre domum, ēgressibus adhaerēscere, largīrī opēs honōrēs; postrēmō, velut trānslāta iam fortūna, servī lībertī parātūs prīncipis apud adulterum vīsēbantur.
[13] at Claudius mātrimōniī suī ignārus et mūnia cēnsōria ūsūrpāns, theātrālem populī lascīviam sevērīs ēdictīs increpuit, quod in Pūblium Pompōnium cōnsulārem (is carmina scaenae dabat) inque fēminās illūstrīs probra iēcerat. et lēge lātā saevitiam crēditōrum coercuit, nē in mortem parentum pecūniās fīliīs familiārum faenorī darent. fontīsque aquārum Simbruīnīs collibus dēductōs urbī intulit. ac novās litterārum fōrmās addidit vulgāvitque, compertō Graecam quoque litterātūram nōn simul coeptam absolūtamque.
[14] prīmī per figūrās animālium Aegyptiī sēnsus mentīs effingēbant (ea antīquissima monimenta memoriae hūmānae impressa saxīs cernuntur), et litterārum sēmet inventōrēs perhibent; inde Phoenīcās, quia marī praepollēbant, intulisse Graeciae glōriamque adeptōs, tamquam reppererint quae accēperant. quippe fāma est Cadmum classe Phoenīcum vectum rudibus adhūc Graecōrum populīs artis eius auctōrem fuisse. quīdam Cecropem Athēniēnsem vel Linum Thēbānum et temporibus Trōiānīs Palamēdem Argīvum memorant sēdecim litterārum fōrmās, mox aliōs ac praecipuum Simōniden cēterās repperisse. at in Ītaliā Etrūscī ab Corinthiō Dēmarātō, Aborīginēs Arcade ab Evandrō didicērunt; et fōrma litterīs Latīnīs quae veterrimīs Graecōrum. sed nōbīs quoque paucae prīmum fuēre, deinde additae sunt. quō exemplō Claudius trēs litterās adiēcit, quae ūsuī imperitante eō, post oblitterātae, aspiciuntur etiam nunc in aere +pūblicō+ dīs plēbīscītīs per fora ac templa fīxō.
[15] rettulit deinde ad senātum super collēgiō haruspicum, nē vetustissima Ītaliae disciplīna per dēsidiam exolēsceret: saepe adversīs reī pūblicae temporibus accītōs, quōrum monitū redintegrātās caerimōniās et in posterum rēctius habitās; prīmōrēsque Etrūriae sponte aut patrum Rōmānōrum impulsū retinuisse scientiam et in familiās propāgāsse: quod nunc sēgnius fierī pūblicā circā bonās artēs socordiā, et quia externae superstitiōnēs valēscant. et laeta quidem in praesēns omnia, sed benignitātī deum grātiam referendam, nē rītus sacrōrum inter ambigua cultī per prospera oblitterārentur. factum ex eō senātus cōnsultum, vidērent pontificēs quae retinenda firmandaque haruspicum.
[16] eōdem annō Cheruscōrum gēns rēgem Rōma petīvit, āmissīs per interna bella nōbilibus et ūnō reliquō stirpis rēgiae, quī apud urbem habēbātur nōmine Ītalicus. paternum huic genus ē Flāvō frātre Arminiī, māter ex Actumērō prīncipe Chattōrum erat; ipse fōrma decōrus et armīs equīsque in patrium nostrumque mōrem exercitūs. igitur Caesar auctum pecūniā, additīs stīpātōribus, hortātur gentīle decus magnō animō capessere: illum prīmum Rōmae ortum nec obsidem, sed cīvem īre externum ad imperium. ac prīmō laetus Germānīs adventūs atque eō quod nūllīs discordiīs imbūtus parī in omnīs studiō ageret celebrārī, colī, modo cōmitātem et temperantiam, nūllī invīsa, saepius vīnolentiam ac libīdinēs, grāta barbarīs, ūsūrpāns. iamque apud proximōs, iam longius clārescēre, cum potentiam eius suspectantēs quī factiōnibus flōruerant discēdunt ad conterminōs populōs ac testificantur adimī veterem Germāniae lībertātem et Rōmānās opēs īnsurgere. adeō nēminem īsdem in terrīs ortum quī prīncipem locum impleat, nisi explōrātōris Flāvī prōgeniēs super cūnctōs attollātur? frūstrā Arminium praescrībī: cuius sī fīlius hostīlī in solō adultus in rēgnum vēnisset, posse extimēscī, īnfectum alimōniō servitiō cultū, omnibus externīs: at sī paterna Ītalicō mēns esset, nōn alium īnfēnsius arma contrā patriam ac deōs penātīs quam parentem eius exercuisse.
[17] hīs atque tālibus magnās cōpiās coēgēre, nec pauciōrēs Ītalicum sequēbantur. nōn enim irrūpisse ad invītōs sed accītum memorābat, quandō nōbilitātē cēterōs anteīret: virtūtem experīrentur, an dignum sē patruō Arminiō, avō Actumērō praebēret. nec patrem rubōrī, quod fidem adversus Rōmānōs volentibus Germānīs sūmptam numquam omīsisset. falsō lībertātis vocābulum obtendī ab iīs quī prīvātim dēgenerēs, in pūblicum exitiōsī, ninil speī nisi per discordiās habeant. astrepēbat huic alacre vulgus; et magnō inter barbarōs proeliō victor rēx, dein secunda fortūna ad superbiam prōlāpsūs pulsūsque ac rūrsus Langobardōrum opibus refectus per laetā per adversā rēs Cheruscās afflīctābat.
[18] per idem tempus Chaucī nūllā dissēnsiōne domī et morte Sanquinīī alacrēs, dum Corbulō adventat, īnferiōrem Germāniam incursāvēre duce Gannascō, quī nātiōne Canninefās, auxiliāre stīpendium meritus, post trānsfugā, levibus nāvigiīs praedābundus Gallōrum maximē ōram vāstābat, nōn ignārus dītīs et imbellīs esse. at Corbulō prōvinciam ingressus magna cum cūrā et mox glōria, cui prīncipium illa mīlitia fuit, trirēmis alveō Rhēnī, cēterās nāvium, ut quaeque habilēs, per aestuāria et fossās adēgit; luntribusque hostium dēpressīs et exturbātō Gannascō, ubi praesentia satis composita sunt, legiōnēs operum et labōris ignāvās, populātiōnibus laetantis, veterem ad mōrem redūxit, nē quis agmine dēcēderet nec pugnam nisi iussus inīret. statiōnēs vigiliae, diurna nocturnaque mūnia in armīs agitābantur; feruntque mīlitem quia vallum nōn accīnctus, atque alium quia pūgiōne tantum accīnctus foderet, morte pūnītōs. quae nimia et incertum an falsō iacta orīginem tamen ē sevēritāte ducis trāxēre; intentumque et magnīs dēlictīs inexōrābilem sciās cui tantum asperitātis etiam adversus levia crēdēbātur.
[19] cēterum is terror mīlitēs hostīsque in dīversum affēcit: nōs virtūtem auximus, barbarī ferōciam īnfrēgēre. et nātiō Frīsiōrum, post rebelliōnem clāde Lūciī Aprōniī coeptam īnfēnsa aut male fīda, datīs obsidibus cōnsēdit apud agrōs ā Corbulōne dēscrīptōs: idem senātum, magistrātūs, lēgēs imposuit. ac nē iussa exuerent praesidium immūnīvit, missīs quī maiōrēs Chaucōs ad dēditiōnem pellicērent, simul Gannascum dolō aggrederentur. nec irritae aut dēgenerēs īnsidiae fuēre adversus trānsfugam et violātōrem fideī. sed cacdē eius mōtae Chaucōrum mentēs, et Corbulō sēmina rebelliōnis praebēbat, ut laeta apud plērōsque, ita apud quōsdam sinistra fāma. cūr hostem concīret? adversa in rem pūblicam cāsūrā: sīn prosperē ēgisset, formīdolōsum pācī virum īnsignem et ignāvō prīncipī praegravem. igitur Claudius adeō novam in Germāniās vim prohibuit ut referrī praesidia cis Rhēnum iubēret.
[20] iam castra in hostīlī solō mōlientī Corbulōnī eae litterae redduntur. ille rē subitā, quamquam multa simul offunderentur, metus ex imperātōre, contemptiō ex barbarīs, lūdibrium apud sociōs, nihil aliud prōlocūtus quam ‘beātōs quondam ducēs Rōmānōs,’ signum receptuī dedit. ut tamen mīles ōtium exueret, inter Mosam Rhēnumque trium et vīgintī milium spatiō fossam perdūxit, quā incerta Ōceanī vītārentur. īnsignia tamen triumphī indulsit Caesar, quamvīs bellum negāvisset.
nec multō post Curtius Rūfus eundem honōrem adipīscitur, quī in agrō Mattiacō reclūserat specus quaerendīs vēnīs argentī; unde tenuīs frūctūs nec in longum fuit: at legiōnibus cum damnō labor, effodere rīvōs, quaeque in apertō gravia, humum īnfrā mōlīrī. quis subāctus mīles, et quia plūrīs per prōvinciās similia tolerābantur, compōnit occultās litterās nōmine exercituum, precantium imperātōrem, ut, quibus permissūrus esset exercitus, triumphālia ante tribueret.
[21] dē orīgine Curtiī Rūfī, quem gladiātōre genitum quīdam prōdidēre, neque falsa prōmpserim et vēra exequī pudet. postquam adolēvit, sectātor quaestōris, cui Āfrica obtigerat, dum in oppidō Adrūmētō vacuīs per medium diēī porticibus sēcrētus agitat, oblāta eī speciēs muliebris ultrā modum hūmānum et audīta est vōx ‘tū es, Rūfe, quī in hanc prōvinciam prō cōnsule veniēs.’ tālī ōmine in spem sublātus dēgressusque in urbem largītiōne amīcōrum, simul ācrī ingeniō quaestūram et mox nōbilīs inter candidātōs praetūram prīncipis suffrāgiō assequitur, cum hīsce verbīs Tiberius dēdecus nātālium eius vēlāvisset: ‘Curtius Rūfus vidētur mihi ex sē nātus.’ longa post haec senecta, et adversus superiōrēs trīstī adūlātiōne, arrogāns minōribus, inter parēs difficilis, cōnsulāre imperium, triumphī īnsignia ac postrēmō Āfricam obtinuit; atque ibi dēfūnctūs fātāle praesāgium implēvit.
[22] intereā Rōmae, nūllīs palam neque cognitīs mox causīs, Cn. Nōnius eques Rōmānus ferrō accīnctus reperītur in coetū salutantum prīncipem. nam postquam tormentīs dīlaniābātur, dē sē nōn īnfitiātus cōnsciōs nōn ēdidit, in certum an occultāns.
īsdem cōnsulibus Pūblius Dolābella cēnsuit spectāculum gladiātōrum per omnīs annōs celebrandum pecūniā eōrum quī quaestūram adipīscerentur. apud maiōrēs virtūtis id praemium fuerat, cūnctīsque cīvium, sī bonīs artibus fīderent, licitum petere magistrātūs; ac nē aetās quidem distinguēbātur quīn prīma iuventa cōnsulātum et dictātūrās inīrent. sed quaestōrēs rēgibus etiam tum imperantibus īnstitūtī sunt, quod lēx cūriāta ostendit ab Lūciō Brūtō repetīta. mānsitque cōnsulibus potestās dēligendī, dōnec cum quoque honōrem populus mandāret. creātīque prīmum Valerius Potitus et Aemilius Māmercus sexāgēsimō tertiō annō post Tarquiniōs exāctōs, ut rem mīlitārem comitārentur. dein glīscentibus negōtiīs duo additī quī Rōmae cūrārent: mox duplicātus numerus, stīpendiāriā iam Ītaliā et accēdentibus prōvinciārum vectīgālibus: post lēge Sullae vīgintī creātī supplendō senātuī, cui indicia trādiderat. et quamquam equitēs iūdicia reciperāvissent, quaestūra tamen ex dignitāte candidātōrum aut facilitāte tribuentium grātuītō concēdēbātur, dōnec sententia Dolābellae velut venundārētur.
[23] Aulō Vitelliō Lūciō Vipstānō cōnsulibus cum dē supplendō senātū agitārētur prīmōrēsque Galliae, quae Comāta appellātur, foedera et cīvitātem Rōmānam prīdem assecūtī, iūs adipīscendōrum in urbe honōrum expeterent, multus ea super rē variusque rūmor. et studiīs dīversīs apud prīncipem certābātur assevērantium nōn adeō aegram Ītaliam ut senātum suppeditāre urbī suae nequīret. suffēcisse ōlim indigenās cōnsanguineīs populīs nec paenitēre veteris reī pūblicae. quīn adhūc memorārī exempla quae prīscīs mōribus ad virtūtem et glōriam Rōmāna indolēs prōdiderit. an parum quod Venetī et Īnsubrēs cūriam irrūperint, nisi coetūs aliēnigenārum velut captīvitās īnferātur? quem ultrā honōrem residuīs nōbilium, aut sī quis pauper ē Latiō senātor foret? opplētūrōs omnia dīvitēs illōs, quōrum avī proavīque hostīlium nātiōnum ducēs exercitūs nostrōs ferrō vīque ceciderint, dīvum Iūlium apud Alesiam obsēderint. recentia haec: quid sī memoriā eōrum morerētur quī sub Capitōliō et arce Rōmānā manibus eōrundem perīssent satis: fruerentur sānē vocābulō cīvitātis: īnsignia patrum, decora magistrātuum nē vulgārent.
[24] hīs atque tālibus haud permōtus prīnceps et statim contrā disseruit et vocātō senātū ita exōrsus est: ‘maiōrēs meī, quōrum antīquissimus Clausus orīgine Sabīnā simul in cīvitātem Rōmānam et in familiās patriciōrum ascītus est, hortantur utī paribus cōnsiliīs in rē pūblicā capessenda, trānsferendō hūc quod usquam ēgregium fuerit. neque enim ignōrō Iūliōs Albā, Coruncāniōs Cameriō, Porciōs Tusculō, et nē vetera scrūtēmur, Etrūriā Lūcāniāque et omnī Ītaliā in senātum accītōs, postrēmō ipsam ad Alpīs prōmōtam ut nōn modo singulī virītim, sed terrae, gentēs in nōmen nostrum coalēscerent. tunc solida domī quiēs et adversōs externa flōruimus, cum Trānspadānī in cīvitātem receptī, cum speciē dēductārum per orbem terrae legiōnum additīs prōvinciālium validissimīs fessō imperiō subventum est. num paenitet Balbōs ex Hispāniā nec rnīnus īnsignīs virōs ē Galliā Narbōnēnsī trānsīvisse? manent posterī eōrum nec amōre in hanc patriam nōbīs concēdunt. quid aliud exitiō Lacedaemoniīs et Athēniēnsibus fuit, quamquam armīs pollērent, nisi quod vīctōs prō aliēnigenīs arcēbant? at conditor nostrī Rōmulus tantum sapientia valuit ut plērōsque populōs eōdem diē hostīs, dein cīvīs habuerit. advenae in nōs rēgnāvērunt: lībertīnōrum fīliīs magistrātūs mandāre nōn, ut plērīque falluntur, repēns, sed priōrī populō factitātum est. at cum Sēnōnibus pugnāvimus: scīlicet Vulcsī et Aequī numquam adversam nōbīs aciem īnstrūxēre. captī ā Gallīs sumus: sed et Tuscīs obsidēs dedimus et Samnītium iugum subiimus. ac tamen, sī cūncta bella recēnseās nūllum breviōre spatiō quam adversus Gallōs cōnfectum: continua inde ac fīda pāx. iam mōribus artibus affīnitātibus nostrīs mixtī aurum et opēs suās īnferant potius quam sēparātī habeant. omnia, patrēs cōnscrīptī, quae nunc vetustissima crēduntur, nova fuēre: plēbēiī magistrātūs post patriciōs, Latīnī post plēbēiōs, cēterārum Ītaliae gentium post Latīnōs. inveterāscet hoc quoque, et quod hodiē exemplīs tuēmur, inter exempla erit.’
[25] ōrātiōnem prīncipis secūtō patrum cōnsultō prīmī Aeduī senātōrum in urbe iūs adeptī sunt. datum id foederī antīquō et quia sōlī Gallōrum frāternitātis nōmen cum populō Rōmānō ūsūrpant.
īsdem diēbus in numerum patriciōrum ascīvit Caesar vetustissimum quemque ē senātū aut quibus clārī parentēs fuerant, paucīs iam reliquīs familiārum, quās Rōmulus maiōrum et Lūcius Brūtus minōrum gentium appellāverant, exhaustīs etiam quās dictātor Caesar lēge Cassiā et prīnceps Augustus lēge Saēniā sublegere; laetaque haec in rem pūblicam mūnia multō gaudiō cēnsōris inībantur. fāmōsōs probrīs quōnam modo senātū dēpelleret ānxius, mītem et recēns repertam quam ex sevēritāte prīscā ratiōnem adhibuit, monendō sēcum quisque dē sē cōnsultāret peteretque iūs exuendī ōrdinis: facilem eius reī veniam; et mōtōs senātū excūsātōsque simul prōpositūrum ut iūdicium cēnsōrum ac pudor sponte cēdentium permixta ignōminiam mollīrent. ob eā Vipstānus cōnsul rettulit patrem senātūs appellandum esse Claudium: quippe prōmiscum patris patriae cognōmentum; nova in rem pūblicam merita nōn ūsitātīs vocābulīs honōranda: sed ipse cohibuit cōnsulem ut nimium assentantem. condiditque lustrum quō cēnsa sunt cīvium quīnquāgiēs noviēs centēna octōgintā quattuor mīlia septuāgintā duo. isque illī fīnis īnscītiae ergā domum suam fuit: haud multō post flāgitia uxōris nōscere ac pūnīre adāctus est ut deinde ārdēsceret in nūptiās incestās.
[26] iam Messālīna facilitāte adulteriōrum in fastīdium versā ad incognitās libīdinēs prōfluēbat, cum abrumpī dissimulātiōnem etiam Sīlius, sīve fātālī vaecordia an imminentium perīculōrum remedium ipsa perīcula ratus, urgēbat: quippe nōn eō ventum ut senectam prīncipis opperīrentur. īnsontibus innoxia cōnsilia, flāgitiīs manifestīs subsidium ab audāciā petendum. adesse cōnsciōs pariā metuentīs. sē caelibem, orbum, nūptiīs et adoptandō Britannicō parātum. mānsūram eandem Messālīnae potentiam, addita sēcūritāte, sī praevenīrent Claudium, ut īnsidiīs incautum, ita īrae properum. sēgniter eae vōcēs acceptae, nōn amōre in marītum, sed nē Sīlius summa adeptus sperneret adulteram scelusque inter ancipitia probātum vērīs mox pretiīs aestimāret. nōmen tamen mātrimōniī concupīvit ob magnitūdinem īnfāmiae cuius apud prōdigōs novissima voluptās est. nec ultrā exspectātō quam dum sacrificiī grātia Claudius Ōstiam proficīscerētur, cūncta nūptiārum sollemnia celebrat.
[27] haud sum ignārus fābulōsum vīsum īrī tantum ūllīs mortālium sēcūritātis fuisse in cīvitāte omnium gnāra et nihil reticente, nēdum cōnsulem dēsignātum cum uxōre prīncipis, praedictā diē, adhibitīs quī obsignārent, velut suscipiendōrum līberōrum causā convēnisse, atque illam audīsse auspicum verba, subīsse, sacrificāsse apud deōs; discubitum inter convīvās, ōscula complexūs, noctem dēnique āctam licentiā coniugālī. sed nihil compositum mīrāculī causā, vērum audīta scrīptaque seniōribus trādam.
[28] igitur domus prīncipis inhorruerat, maximēque quōs penes potentiā et, sī rēs verterentur, formīdō, nōn iam sēcrētīs colloquiīs, sed apertē fremere, dum histriō cubiculum prīncipis īnsultāverit, dēdecus quidem illātum, sed excidium procul āfuisse: nunc iuvenem nōbilem dignitāte fōrmae, vī mentis ac propinquō cōnsulātū maiōrem ad spem accingī; nec enim occultum quid post tāle mātrimōnium superesset. subībat sine dubit, metūs reputantīs hebetem Claudium et uxōrī dēvīnctum multāsque mortēs iussū Messālīnae patrātās: rūrsus ipsa facilitās imperātōris fīdūciam dabat, sī atrōcitāte crīminis praevaluissent, posse opprimī damnātam ante quam ream; sed in eō discrīmen vertī, sī dēfēnsiō audīrētur, utque clausae aurēs etiam cōnfitentī forent.
[29] ac prīmō Callistūs, iam mihi circā necem Gāī Caesaris narrātus, et Appiānae cacdis mōlītor Narcissus fagrantissimaque eō in tempore grātia Pallās agitāvēre, num Messālīnam sēcrētīs minīs dēpellerent amōre Sīliī, cūncta alia dissimulantēs. dein metū nē ad perniciem ultrō traherentur, dēsistunt, Pallās per ignāviam, Callistūs priōris quoque rēgiae perītus et potentiam cautis quam ācribus cōnsiliīs tūtius habērī: perstitit Narcissus, sōlum id immūtāns nē quō sermōne praesciam crīminis et accūsātōris faceret. ipse ad occāsiōnēs intentūs, longā apud Ōstiam Caesaris morā, duās paelicēs, quārum is corporī maximē īnsuēverat, largītiōne ac prōmissīs et uxōre dēiectā plūs potentiae ostentandō perpulit dēlātiōnem subīre.
[30] exim Calpurnia (id paelicī nōmen), ubi datum sēcrētum, genibus Caesaris prōvolūtā nūpsisse Messālīnam Sīliō exclāmat; simul Cleopatram, quae id opperiēns astābat, an comperisset interrogat, atque illa annuente ciērī Narcissum postulat. is veniam in praeteritum petēns quod eī Vettiōs, Plautiōs dissimulāvisset, nec nunc adulteria obiectūrum ait, nē domum servitia et cēterōs fortūnae parātus reposceret. fruerētur immō hīs set redderet uxōrem rumperetque tabulās nūptiālīs. ‘an discidium’ inquit ‘ tuum nōstī? nam mātrimōnium Sīliī vīdit populus et senātus et mīles; ac nī properē agis, tenet urbem marītus.’
[31] tum potissimum quemque amīcōrum vocat, prīmumque reī frūmentāriae praefectum Turrānium, post Lusium Getam praetōriānīs impositum percontātur. quis fatentibus certātim cēterī circumstrepunt, īret in castra, firmāret praetōriās cohortīs, sēcūritātī ante quam vindictae cōnsuleret. satis cōnstat cō pavōre offūsum Claudium ut identidem interrogāret an ipse imperiī potēns, an Sīlius prīvātus esset. at Messālīna nōn aliās solūtior luxū, adultō autumnō simulācrum vīndēmiae per domum celebrābat. urgērī prēla, fluere lacūs; et fēminae pellibus accīnctae assultābant ut sacrificantēs vel īnsānientēs Bacchae; ipsā crīne flūxō thyrsum quatiēns, iuxtāque Sīlius hederā vīnctus, gerere cothurnōs, iacere caput, strepente circum procācī chorō. ferunt Vettium Valentem lascīviā in praealtam arborem cōnīsum, interrogantibus quid aspiceret, respondisse tempestātem ab Ōstiā atrōcem, sīve coeperat eā speciēs, seu forte lāpsa vōx in praesāgium vertit.
[32] nōn rūmor intereā, sed undique nūntiī incēdunt, quī gnāra Claudiō cūncta et venīre prōmptum ultiōnī afferrent. igitur Messālīna Lūculliānōs in hortōs, Sīlius dissimulandō metū ad mūnia forī dīgrediuntur. cēterīs passim dīlābentibus adfuēre centuriōnēs, inditaque sunt vincla, ut quis reperiēbātur in pūblicō aut per latebrās. Messālīna tamen, quamquam rēs adversae cōnsilium eximerent, īre obviam et aspicī ā marītō, quod saepe subsidium habuerat,haud sēgniter intendit mīsitque ut Britannicus et Octāvia in complexam patris pergerent. et Vībidiam, virginum Vestālium vetustissimam, ōrāvit pontificis maximī aurīs adīre, clēmentiam expetere. atque interim, tribūs omnīnō comitantibus— id repente solltūdinis erat— spatium urbis pedibus ēmēnsa, vehiculō, quō pūrgāmenta hortōrum ēripiuntur, Ōstiēnsem viam intrat nūlla cuiusquam misericordia quia flāgitiōrum dēfōrmitās praevalēbat.
[33] trepidābātur nihilō minus ā Caesare: quippe Getae praetōriī praefectō haud satis fīdēbant, ad honesta seu prāva iuxtā levī. ergō Narcissus, assūmptīs quibus īdem metus, nōn aliam spem incolumitātis Caesaris affirmat quam sī iūs mīlitum ūnō illō diē in aliquem lībertōrum trānsferret, sēque offert susceptūrum. ac nē, dum in urbem vehitur, ad paenitentiam ā Lūciō Vitelliō et Largō Caecīna mūtārētur, in eōdem gestāmine sēdem poscit assūmiturque.
[34] crēbra post haec fāma fuit, inter dīversās prīncipis vōcēs, cum modo incūsāret flāgitia uxōris, aliquandō ad memoriam coniugiī et īnfantiam līberōrum revolverētur, nōn aliud prōlocūtum Vitellium quam ‘ō facinus! ō scelus!’ īnstābat quidem Narcissus aperīre ambāgēs et vērī cōpiam facere: sed nōn ideō pervīcit quīn suspēnsa et quō dūcerentur inclīnātūrā respondēret exemplōque eius Largus Caecīna ūterētur. et iam erat in aspectū Messālīna clāmitābatque audīret Octāviae et Britannicī mātrem, cum obstrepere accūsātor, Sīlium et nūptiās referēns; simul cōdicillōs libīdinum indicēs trādidit, quis vīsus Caesaris āverteret. nec multō post urbem ingredientī offerēbantur commūnēs līberī, nisi Narcissus āmovērī eōs iussisset. Vībidiam dēpellere nequīvit quīn multa cum invidiā flāgitāret nē indēfēnsa coniūnx exitiō darētur. igitur audītūrum prīncipem et fore dīluendī crīminis facultātem respondit: īret interim virgō et sacra capesseret.
[35] mīrum inter haec silentium Claudī, Vitellius ignārō propior: omnia lībertō oboediēbant. patefierī domum adulterī atque illūc dēducī imperātōrem iubet. ac prīmum in vestibulō effigiem patris Sīliī cōnsultō senātūs abolitam dēmōnstrat, tum quicquid avītum Nerōnibus et Drūsīs in pretium probrī cessisse. incēnsumque et ad minās ērumpentem castrīs īnfert, parāta contiōne mīlitum; apud quōs praemonente Narcissō pauca verba fēcit: nam etsī iūstum dolōrem pudor impediēbat. continuus dehinc cohortium clāmor nōmina reōrum et poenās flāgitantium; admōtusque Sīlius tribūnālī nōn dēfēnsiōnem, nōn morās temptāvit, precātus ut mors accelerārētur. eadem cōnstantia et illūstrēs equitēs Rōmānī [cupīdō mātūrae necis fuit.] et Titium Proculum, custōdem ā Sīliō Messālīnae datum et indicium offerentem, Vettium Valentem cōnfessum et Pompeium Vrbicum ac Saufēium Trogum ex cōnsciīs trādī ad supplicium iubet. Decrius quoque Calpurniānus vigilum praefectus, Sulpicius Rūfus lūdī prōcūrātor, Iuncus Vergiliānus senātor eadem poenā affectī.
[36] sōlus Mnester cūnctātiōnem attulit, dīlaniātā veste clāmitāns aspiceret verberum notās, reminīscerētur vōcis, quā sē obnoxium iussīs Messālīnae dedisset: aliīs largītiōne aut speī magnitūdine, sibi ex necessitāte culpam; nec cuiquam ante pereundum fuisse sī Sīlius rērum poterētur. commōtum hīs et prōnum ad misericordiam Caesarem perpulēre lībertī nē tot illūstribus virīs interfectīs histriōnī cōnsulerētur: sponte an coāctus tam magna peccāvisset, nihil referre. nē Trauli quidem Montānī equitis Rōmānī dēfēnsiō recepta est. is modesta iuventa, sed corpore īnsignī, accītus ultrō noctemque intrā ūnam ā Messālīnā prōturbātus erat, paribus lascīviīs ad cupīdinem et fastīdia. Suilliō Caesonīnō et Plautiō Laterānō mors remittitur, huic ob patruī ēgregium meritum: Caesōnīnus vitiīs prōtēctus est, tamquam in illō foedissimō coetū passūs muliebria.
[37] interim Messālīnā Lūculliānīs in hortīs prōlātāre vītam, compōnere precēs, nōn nūllā spē et aliquandō īra: tantum inter extrēmā superbiae gerēbat. ac nī caedem eius Narcissus properāvisset, verterat perniciēs in accūsātōrem. nam Claudius domum regressus et tempestīvīs epulīs dēlēnītus, ubi vīnō incaluit, īrī iubet nūntiārīque miserae (hōc enim verbō ūsum ferunt) dīcendam ad causam posterā diē adesset. quod ubi audītum et languēscere īrā, redīre amor ac, sī cūnctārentur, propinqua nox et uxōriī cubiculī memoriā timēbantur, prōrumpit Narcissus dēnūntiatque centuriōnibus et tribūnō, quī aderat, exequī caedem: ita imperātōrem iubēre. custōs et exāctor ē lībertīs Euodus datur; isque raptim in hortōs praegressus repperit fūsam humī, assidente mātre Lepidā, quae flōrentī fīliae haud concors suprēmīs eius necessitātibus ad miserātiōnem ēvicta erat suādēbatque nē percussōrem opperīrētur: trānsīsse vītam neque aliud quam mortī decus quaerendum. sed animō per libīdinēs corruptō nihil honestum inerat; lacrimaeque et questūs irritī dūcēbantur, cum impetū venientium pulsae forēs astititque tribūnus per silentium, at lībertus increpāns multīs et servīlibus probrīs.
[38] tunc prīmum fortūnam suam intrōspexit ferrumque accēpit, quod frūstrā ingūlō aut pectorī per trepidātiōnem admovēns ictū tribūnī trānsigitur. corpus mātrī concessum. nūntiātumque Claudiō epulantī perīsse Messālīnam, nōn distīnctō suā an aliēna manū. nec ille quaesīvit, poposcitque pōculum et solita convīviō celebrāvit. nē secūtīs quidem diēbus odiī gaudiī, īrae trīstitiae, ūllius dēnique hūmānī affectūs signa dedit, nōn cum laetantīs accūsātōrēs aspiceret, nōn cum fīliōs maerentīs. iūvitque oblīviōnem eius senātūs cēnsendō nōmen et effigiēs prīvātīs ac pūblicīs locīs dēmovendās. dēcrēta Narcissō quaestōria īnsignia, levissimum fastīdiī eius, cum super Pallantem et Callistum ageret, +honesta quidem, sed ex quis dēterrima orerentur [trīstitiīs multīs.]