PROLOGUS 1

Hecyra’st huic nōmen fābulae. | haec quom data’st

novā, novom intervēnit vitium et calamitās

ut neque spectārī neque cognōscī potuerit:

ita populŭs studiō stupidus in fūnambulō

animum occupārat. nunc haec plānē’st prō novā,

et is quī scrīpsit hanc ob eam rem nōluit

iterum referre ut iterum possit vēndere.

aliās cognōstis eiŭs: quaesō hanc nōscite.

PROLOGUS 2

ōrātor ad vōs veniō ōrnātū prologī:

sinite exōrātor sim e͜ōdem ut iūre ūtī senem

liceat quō iūre sum ūsus adulescentior,

novās quī exāctās fēcī ut inveterāscerent,

cum poētā scrīptūra ēvānēsceret.

in eīs quās prīmum Caecilī didicī novās

partim sum eārum exactŭs, partim vix stetī.

quia scībam dubiam fortūnam esse scaenicam,

spē incertā certum mihi labōrem sustulī,

e͜āsdem agere coepī ut ab eōdem aliās discerem

novās, studiōsē | ĭllum ab studiō abdūcerem.

perfēcī ut spectārentur: ubi sunt cognitae,

placitae sunt. ita poētam restituī in locum

prope iam remōtum iniūriā advorsārium

ab studiō atque ab labōre atque arte mūsicā.

quod scrīptūram sprēvissem in praesentiā

et ĭn dēterrendō voluissem operam sūmere,

ut in ōtiō esset potiŭs quam in negōtiō,

dēterruissem facile aliās scrīberet.

nunc quid petam meă causā aequō animō attendite.

Hecyram ad vōs referō, quam mihi per silentium

numquam agere licitum’st, ita eam oppressit calamitās.

e͜am calamitātem vostra intellegentia

sēdābit, erit adiūtrīx nostrae industriae.

quom prīmum eam agere coepī, pugilum glōria

fūnambulī e͜ōdem accessit exspectātiō

comitum conventŭs, strepitŭs, clāmor mulierum

fēcēre ut ante tempus exīrem forās.

vetere in novā coepī ūtī cōnsuētūdine

in experiundō ut essem; referō dēnuō.

prīmō āctū placeō; quom intereā rūmor venit

datum īrī gladiātōrēs, populŭs convolat,

tumultuantur, clāmant, pugnant locō:

ego ĭntereā meŭm nōn potuī tūtārī locum.

nunc turba nūlla’st, ōtium et silentium’st,

agendī tempŭs mihi datum’st; vōbīs datur

potestās condecorandī lūdōs scaenicōs.

nōlīte sinere per vōs artem mūsicam

recidere ad paucōs: facite ut vostra auctōritās

meae aŭctōritātī fautrīx adiūtrīxque sit.

numquam avārē pretium statuī artī meae

et eum ĕsse quaestum in animum indūxī maxumum

quam maxumē servīre vostrīs commodīs,

sinite impetrāre , quī in tūtēlam meam

studium suom et in vostram commīsit fidem,

e͜um circumventum inīquē inīquī irrīdeant.

meă causā causam accipite et date silentium,

ut lubeat scrībere aliīs mihique ut discere

novās expediat posthāc pretiō ēmptās meō.

1   PHILOTIS · SYRA

PH per pol quam paucōs reperiās meretrīcibus

fidēlīs ēvenīre amātōrēs, Syra.

vel hĭc Pamphilus iūrābat quotiēns Bacchidī,

quam sānctē, utĭ quīvīs facile posset crēdere,

numquam illā vīvā ductūrum uxōrem domum!

em dūxit. SY ergō proptereā sēdulō

et moneō et hortor quoiusquam misereat,

quīn spoliēs, mutilēs, lacerēs quemque nacta sīs.

PH utīne eximium nēminem habeam? SY nēminem:

nam nēmō illōrum quisquam, scītō, ad venit

quīn ita paret sēsē abs ut blanditiīs suīs

quam minumō pretiō su͜am voluptātem expleat.

hīscin amābō nōn contrā īnsidiābere?

PH tamen pol eandem iniūrium’st esse omnibus.

SY iniūrium autem’st ulcīscī advorsāriōs,

aut quā viā captent e͜ādem ipsōs capī?

ēheu miseram, quōr nōn aut istaec mihi

aetās et fōrma’st aut tibi haec sententia?

2   PARMENO · PHILOTIS · SYRA

PA senex quaeret , modo īsse dīcitō

ad portum percontātum adventum Pamphilī.

audīn quid dīcam, Scirte? quaeret , utī

tum dicās; nōn quaeret, nullŭs dīxerīs,

aliās ut ūtī possim causā hāc integrā.

sed videōn ego Philōtium? unde haec advenit?

Philōtĭs, salvē multum. PH ō salvē, Parmenō.

SY salvē mēcastor, Parmenō. PA et edepol, Syra.

dīc , ubi, Philōtĭs, oblectāstī tam diū?

PH minumē equidem | ŏblectāvī, quae cum mīlite

Corinthum hinc sum profecta inhūmānissimō:

biennium ibi perpetuom misera illum tulī.

PH edepol dēsīderium Athēnārum arbitror,

Philōtium, cēpisse saepe et tuom

cōnsilium contempsisse. PH nōn dīcī potest

quam cupida eram hūc redeundī, abeundī ā mīlite

vōsque hīc videndī, antīquā ut cōnsuētūdine

agitārem inter vōs līberē convīvium.

nam illī haud licēbat nisi praefīnītō loquī

quaĕ | ĭllī placērent. PA haud opīnor commodē

fīnem statuisse ōrātiōnī mīlitem.

PH sed quid hŏc negōtī’st? modo quae narrāvit mihi

hīc intŭs Bacchĭs? quod ego numquam crēdidī

fore, ut ille hāc vīvā posset animum indūcere

uxōrem habēre. PH habēre autem? PH eho , an nōn habet?

PA habet, sed firmae haec vereor ut sint nuptiae.

PH ita deaeque faxint, in rem’st Bacchidis.

sed quĭ | ĭstuc crēdam ita esse dīc mihi, Parmenō.

PA nōn est opus prōlātō hōc: percontārier

dēsiste. PH nempe e͜ā causā ut id fīat palam?

ita amābunt, haud proptereā rogō,

utī hoc prōferam, sed ŭt tacita cum gaudeam.

PA numquam tam dīcēs commodē ut tergum meum

tuam in fidem committam. PH āh nōlī, Parmenō:

quasi nōn multō mālīs narrāre hoc mihi

quam ego quae percontor scīre. PA vēra haec praedicat

et illud mihi vitium’st maxumum. mihi fidem

dās tacitūram, dīcam. PH ad ingenium redīs.

fidem : loquere. PA auscultā. PH istīc sum. PA hanc Bacchidem

amābat ut quom maxumē tum Pamphilus

quom pater uxōrem ut dūcat ōrāre occipit

et haec commūnia omnium quae sunt patrum,

sēsē senem esse dīcere, illum autem ūnicum

praesidium velle senectūtī suae.

ill’ prīmō negāre; sed postquam ācrius

pater īnstat, fēcit animī ut incertus foret

pudōrīn anne amōrī obsequerētur magis.

tundendō atque odiō dēnique effēcit senex:

dēspondit e͜ī gnātam hui͜us vīcīnī proxumī.

ūsque illud vīsum’st Pamphilō utiquam grave

dōnec iam in ipsīs nuptiīs, postquam videt

parātās nec moram ūllam quīn dūcat darī,

ibi dēmum ita aegrē tulit ut ipsam Bacchidem,

adesset, crēdō ibi eiŭs commiserēsceret.

ubiquomque datum erat spatium sōlitūdinis

ut colloquī cum ūnā posset: “Parmenō,

periī, quid ego ēgī! in quod coniēcī mālum!

nōn poterō ferre hoc, Parmenō, periī miser.”

PH at deaeque perduint cum istōc odiō, Lachē!

PA ut ăd pauca redeam, uxōrem dēdūcit domum.

nocte illā prīmā virginem nōn attigit;

quae cōnsecūta’st nox eam nihilō magis.

PH quid ais? cum virgine ūnā adulēscēns cubuerit

plūs potŭs, sēsē illā abstinēre ut potuerit?

nōn vērī simile dicĭs neque vērum arbitror.

PA crēdō ita vidērī tibi. nam nēmō ad venit

nisi cupiēns tu͜ī; ille invītus illam dūxerat.

PH quid deinde fit? PA diebŭs sānē pauculīs

post, Pamphilus sōlum sēdūcit forās

narratque ut virgō ab integra etiam tum siet,

que ante quăm | eam uxōrem dūxisset domum,

spērāsse eās tolerāre posse nuptiās.

sed quam dēcrērim nōn posse diūtius

habēre, eam lūdibriō habērī, Parmenō,

quīn integram itidem reddam ut accēpī ab suīs,

neque honestum mihi neque ūtile ipsī virginī’st.”

PH pium ac pudīcum ingenium narrās Pamphilī.

PAhoc ego prōferre incommodum esse arbitror;

reddī patrī autem, quoi nīl dīcās vitī,

superbum’st. sed ĭllam spērō, ubi hoc cognōverit,

nōn posse cum esse, abitūram dēnique.”

PH quid ĭntereā? ībatne ad Bacchidem? PA cotīdiē.

sed ut fit, postquam hunc aliēnum ab sēsē videt,

maligna multō et mage procāx facta īlicō’st.

PH nōn edepol mīrum. PA atque ea rēs multō maxumē

dīiūnxit illum ab illā, postquam et ipse

et illam et hanc quae domī erat cognōvit satis,

ad ĕxemplum ambārum mōrēs e͜ārum exīstimāns.

haec, ita utī līberālī esse ingeniō decet,

pudēns, modesta, incommoda atque iniūriās

virī omnīs ferre et tegere contumēliās.

hīc animŭs partim uxorĭs misericordiā

dēvinctŭs, partim vīctus hui͜us iniūriīs

paulātim ēlāpsu’st Bacchidī atque hūc trānstulit

amōrem, postquam pār ingenium nactus est.

intereā in Imbrō moritur cognātus senex

hōrunc: ea ad hōs redībat lēge hērēditās.

amantem invītum Pamphilum extrūdit pater.

relīquit cum mātre hīc uxōrem; nam senex

rūs abdidit , hūc rārō in urbem commeat.

PH quid adhūc habent īnfirmitātis nuptiae?

PA nunc audiēs: prīmō diēs complūsculōs

bene convenībat sānē inter eās. interim

mīrīs modīs ōdisse coepit Sostratam

neque lītēs ūllae inter eās, postulātiō

numquam. PH quid igitur? PA sīquandō ad eam accesserat

cōnfābulātum, fugere ē cōnspectū īlicō,

vidēre nōlle: dēnique ubi nōn quit patī,

simulat ad mātrem accersī ad rem dīvīnam, abit.

ubi ĭllīc di͜ēs est complūrīs, accersī iubet:

dīxēre causam tum nescioquam. iterum iubet,

nēmō remīsit. postquam accersunt saepius,

aegram esse simulant mulierem. nostra īlicō

it vīsere ad eam: admīsit nēmō. hoc ubi senex

rescīvit, heri causā rūre hūc advenit,

patrem continuō convenit Philūmenae.

quid ēgerint inter nōndum etiam sciō

nisi sānē cūrae’st quōrsum ēventūrum hoc siet.

habēs omnem rem: pergam quō coepī hoc iter.

PH et quidem ego; nam cōnstituī cum quōdam hospite

esse illum conventūram. PA vortant bene

quod agās! PH valē. PA et bene valē, Philōtium.

3   LACHES · SOSTRATA

LA prō deum atque hominum fidem, quod hoc genus est, quae haec est coniūrātiō!

utīn omnēs mulierēs eadem aequē studeant nōlintque omnia

neque dēclīnātam quicquam ab aliārum ingeniō ūllam reperiās!

itaque adeō ūnō animō omnēs socrūs ōdērunt nurūs.

virīs esse advorsās aequē studium’st, similĭs pertinācia’st,

in eōdemque omnēs mihi videntur lūdō doctae ad malitiam; et

lūdō, ūllus est, magistram hanc esse satĭs certō sciō.

SO miseram, quae nunc quam ob rem accūser nesciō. LA hem

nescīs? SO nōn, ita bene ament, Lachē,

itaque ūna inter nōs agere aetātem liceat. LA mala prohibeant.

SO que abs immeritō esse accūsātam post modō rescīscēs. LA sciō,

immeritō? An quicquam prō istīs factīs dignum dīcī potest?

quae et et familiam dēdecorās, fīliō lūctum parās;

tum autem ex amīcīs inimīcī ut sint nōbīs affīnēs facis,

quī illum dēcrērunt dignum suōs quoi līberōs committerent.

sōla exōrēre quae perturbēs haec tua impudentia.

SO egon? LA inquam, mulier, quae omnīnō lapidem, nōn hominem putās.

an, quia rūrī esse crēbrō soleō, nescīre arbitrāminī

quō quisque pactō hic vītam vostrārum exigat?

multō melius hīc quae fīunt quam illī ubi sum assiduē sciō.

ideō quia, ut vōs mihi domī erītī, proinde ego erō fāmā foris.

iamprīdem equidem audīvī cēpisse odium tuī Philūmenam,

minumēque adeō mīrum, et | ĭd fēcisset mage mīrum foret,

sed nōn crēdidī adeō ut etiam tōtam hanc ōdisset domum:

quod scīssem illa hīc manēret potiŭs, hinc īssēs forās.

at vidē quam immeritō aegritūdō haec oritur abs , Sostrata:

rūs habitātum abiī concēdēns vōbīs et reī serviēns,

sūmptūs vostrōs ōtiumque ut nostra rēs posset patī,

meō labōrī haud parcēns praeter aequom atque aetātem meam.

nōn prō hīs cūrāsse rebŭs nēquid aegrē esset mihi!

SO nōn mea opera neque pol culpa ēvenit. LA immō maxumē:

sōla hic fuistī: in omnis haeret culpa sōla, Sostrata.

quae hīc erant cūrārēs, quom ego vōs cūrīs solvī cēterīs.

cum puella ānum suscēpisse inimīcitiās nōn pudet?

illīus dīcēs culpā factum? SO haud equidem dīcō, Lachē.

LA gaudeō, ita ament, gnātī causā; nam quidem

satĭs sciō peccandō dētrīmentī nīl fierī potest.

SO quī scīs an causā, vir, ōdisse assimulāverit

ut cum mātre plūs ūna esset? LA quid ais? Nōn signī hoc sat est,

quod heri nēmō volvit vīsentem ad eam intrō admittere?

SO enim lassam oppidō tum esse aibant: ad eam nōn admissa sum.

LA tuōs esse ego illī mōrēs morbum mage quam ūllam aliam rem arbitror,

et meritō adeō; nam vostrārum nūlla’st quīn gnātum velit

dūcere uxōrem; et quae vōbīs placitā’st condiciō datur:

ubi dūxēre impulsū vostrō, vostrō impulsū eāsdem exigunt.

4   PHIDIPPUS · LACHES · SOSTRATA

PH etsī sciō ego, Philūmena, meum iūs esse ut cōgam

quae ego imperem facere, ego tamen patriō animō victŭs faciam

ut tibi concēdam neque tuae lubīdinī advorsābor.

LA atque eccum Phīdippum optumē videō: hinc iam scībō hoc quid sit.

phīdippe, etsī ego meīs omnibus sciō ĕsse apprīmē obsequentem,

sed nōn adeō ut mea facilitās corrumpat illōrum animōs:

quod īdem facerēs, magis in rem et vostram et nostram id esset.

nunc videō in illārum potestāte esse . PH hēia vērō.

LA adiī heri fīliā: ut venī, itidem incertum amīstī.

haud ita decet, perpetuam hanc vīs esse affīnitātem,

cēlāre īrās. sīquid est peccātum ā nōbīs profer

aut ea refellendō aut pūrgandō vōbīs corrigēmus

iūdice ipsō. sīn east causā retinendī apud vōs

quia aegra’st, mihi iniūriam facere arbitror, Phīdippe,

metuĭs satis ut meae domī cūrētur dīligenter.

at ita ament, haud tibi hoc concēdōillī pater es

ut illam salvam mage velīs quam ego: id adeō gnātī causa,

quem ego intellēxī illam haud minus quam ipsum magnī facere.

neque adeō clam est quam esse eum graviter lātūrum crēdam

hoc rescierit: domum studeō haec priŭs quam ille redeat.

PH Lachēs, et dīligentiam vostram et benignitātem

nōvī et quae dīcis omnia esse ut dīcis animum indūcō,

et hoc mihi cupiō crēdere: illam ad vōs redīre studeō

facere possim ūllō modō. LA quae rēs id facere prohibet?

eho num quid nam accūsat virum? PH minumē. nam postquam attendī

magis et coepī cōgere ut redīret, sānctē adiūrat

nōn posse apud vōs Pamphilō absente perdūrāre.

aliud fortasse aliīs vītī est: ego sum animō lēnī nātus

nōn possum advorsārī meīs. LA em Sostrata SO heu miseram!

LA certumne est istuc? PH nunc quidem ut vidētur: sed num quid vīs?

nam est quod trānsīre ad forum iam oportet. LA cum ūna.

5   SOSTRATA

edepol nōs sumus inīquē aequē omnēs invīsae virīs

propter paucās, quae omnēs faciunt dignae ut videāmur mālō.

nam ita ament, quod accūsat nunc vir, sum extrā noxiam.

sed nōn facile est expūrgātū: ita animum indūxērunt socrūs

omnīs esse inīquās: haud pol mequidem; nam numquam secus

habuī illam ac ex esset gnāta, nec quī hoc ēveniat sciō;

nisi pol fīlium multimodis iam exspectō ut redeat domum.

6   PAMPHILUS · PARMENO · (MYRRINA)

PAM nēminī plūra acerba crēdō esse ex amōre hominī umquam oblāta

quam . heu īnfēlīcem, hancin ego vītam parsī perdere!

hacin causā ego eram tantō opere cupidŭs redeundī domum! Hui

quantō fuerat praestābilius ubivīs gentium agere aetātem

quam hūc redīre atque haec ita esse miserum rescīscere!

nam nōs omnēs quibus est alicunde aliquis obiectus labōs,

omne quod est intereā tempŭs priŭs quam id rescītum’st lucrō’st.

PAR ac sīc citiŭs quī expediās hīs aerumnīs reperiās:

nōn rediissēs, haec īrae factae essent multō ampliōrēs.

sed nunc adventum tuom ambās, Pamphile, sciō reveritūrās:

rem cognōscēs, īram expediēs, rūrsum in grātiam restituēs.

levia sunt quae pergravia esse in animum induxtī tuom.

PAM quid cōnsōlāre ? An quisquam usquam gentium’st aequē miser?

priŭs quam hanc uxōrem dūxī habēbam alibī animum amōrī dēditum

tamen numquam ausŭs sum recūsāre eam quam obtrūdit pater:

iam in hāc , ut taceam, quoivīs facile scītu’st quam fuerim miser.

vix illim abstrāxī atque impedītum in expedīvī animum meum,

vixque hūc contuleram: em nova rēs orta’st porrō ab hāc quae abstrahat.

tum mātrem ex aut uxōrem in culpā inventūrum arbitror;

quod quom ita ĕsse invēnerō, quid restat nisi porrō ut fīam miser?

nam matrĭs ferre iniūriās , Parmenō, pietās iubet;

tum uxōrī obnoxius sum: ita ōlim suō ingeniō pertulit,

tot meās iniūriās quae numquam in ūllō patefēcit locō.

sed magnum nescioquid necesse’st ēvēnisse, Parmenō,

unde īra inter eās intercessit quae tam permānsit diū.

PAR haud quidem hercle: parvom; vīs vērō vēram ratiōnem exsequī,

nōn maxumās quae maxumae sunt interdum īrae iniūriās

faciunt; nam saepe est quibus in rēbus aliŭs īrātus quidem est,

quom eādem causā’st iracundŭs factus inimīcissimus.

puerī inter sēsē quam prō levibŭs noxiīs īrās gerunt

quāpropter? Quia enim quī eōs gubernat animus eum īnfirmum gerunt.

itidem illae mulierēs sunt fermē ut puerī levī sententiā:

fortasse ūnum aliquod verbum inter eās īram hanc concīvisse.

PAM abī, Parmenō, intrō ac vēnisse nūntia. PAR hem quid hoc est? PAM tacē.

trepidārī sentiō et cursārī rūrsum prōrsum. PAR agedum, ad forēs

accēdō propius. em sēnsistīn? PAM nōlī fābulārier.

prō Iuppiter, clāmōrem audīvī. PAR tūte loqueris, vetās.

MY tacē obsecrō, mea gnāta. PAM matrĭs vōx vīsa’st Philūmenae.

nūllus sum. PAR quīdum? PAM periī. PAR quam ob rem? PAM nescioquod magnum malum

profectō, Parmenō, cēlant. PAR uxōrem Philūmenam

pavitāre nescioquid dīxērunt: id forte est nesciō.

PAM interiī; quōr mihi id nōn dīxtī? PAR quia nōn poteram ūna omnia.

PAM quid morbī est? PAR nesciō. PAM quid? Nēmōn medicum addūxit? PAR nesciō.

PAM cessō hinc īre intrō ut hoc quam prīmum quicquid est certō sciam?

quōnam modo, Philūmena mea, nunc offendam affectam?

nam perīclum ūllum in inest, perisse ūna haud dubium’st.

PAR nōn usŭs factō’st mihi nunc hunc intrō sequī;

nam invīsōs omnīs nōs esse illīs sentiō:

heri nēmō volvit Sostratam intrō admittere.

forte morbus amplior factus siet

(quod sānē nōlim, maxumē erī causā meī),

servom īlicō introīsse dīcent Sostratae,

aliquid tulisse comminīscentur malī

capitī atque aetātī illōrum morbŭs quī auctŭs sit

era in crīmen veniet, ego vērō in magnum mālum.

7   SOSTRATA · PARMENO · PAMPHILUS

SO nescioquid iamdūdum audiō hīc tumultuārī misera:

male metuō Philūmenae mage morbus aggravēscat:

quod , Aesculāpī, et , Salūs, nēquid sit huius ōrō.

nunc ad eam vīsam. PAR heus Sostrata. SO hem. PAR iterum istinc exclūdere.

SO ehem Parmenō, n hic erās? periī, quid faciam miserā?

nōn vīsam uxōrem Pamphilī, quom in proxumō hic sit aegra?

PAR nōn vīsās? mittās quidem vīsendī causā quemquam.

nam quī amat quoi odiō ipsus est, bis facere stultē dūcō:

labōrem inānem ipsus capit et illī molestiam affert.

tum fīlius tuōs intrō iit vidēre, ut venit, quid agat.

SO quid ais? An venit Pamphilus? PAR venit. SO dīs grātiam habeō.

hem istōc verbō animŭs mihi redit et cūra ex corde excessit.

PAR iam ea causā maxumē nunc hoc intrō īre nōlō;

nam remittent quippiam Philūmenae dolōrēs,

omnem rem narrābit, sciō, continuō sōla sōlī

quae inter vōs intervēnerit, unde ortum’st initium īrae.

atque eccum videō ipsum ēgredī: quam trīstī’st! SO ō gnāte!

PAM mea māter, salvē. SO gaudeō vēnisse salvom. salvan

Philūmena’st? PAM meliuscula’st. SO utinam istuc ita faxint!

quid igitur lacrumās? Aut quid es tam tristĭs? PAM rēctē, māter.

SO quid fuit tumultī? Dīc mihi: an dolor repente invāsit?

PAM ita factum’st. SO quid morbī est? PAM febris. SO cotīdiāna? PAM ita aiunt.

ī sōdēs intrō, cōnsequar iam , mea māter. SO fīat.

PAM puerīs curre, Parmenō, obviam atque is onera adiūtā.

PAR quid? Nōn sciunt ipsī viam domum quā veniant? PAM cessās?

8   PAMPHILUS

nequeō meārum rērum initium ūllum invenīre idōneum

unde exōrdiar narrāre quae necopīnantī accidunt;

partim quae perspexī hīsce oculīs, partim quae accēpī auribus:

quā propter exanimātum citius ēdūxī forās.

nam modo intrō ut corripuī timidus, aliō suspicāns

morbō vīsūrum affectam ac sēnsī esse uxōrem: mihi!

postquam aspexēre ancillae advēnisse, īlicō omnēs simul

laetae exclāmantvenit,” id quod repente aspexerant.

sed continuō voltum eārum sēnsī immūtārī omnium,

quia tam incommodē illīc fors obtulerat adventum meum.

ūna illārum intereā properē praecucurrit nūntiāns

vēnisse: ego eius videndī cupidŭs rēcta cōnsequōr.

postquam intrō advēnī, extemplō eiŭs morbum cognōvī miser;

nam neque ut cēlārī posset tempŭs spatium ūllum dabat

neque vōce alia ac rēs monēbat ipsa poterat conquerī.

postquam aspexī, “ō facinus indignuminquam et corripuī īlicō

inde lacrumāns, incrēdibilī atque atrōcī percitus.

māter cōnsequitur: iam ut līmen exīrem, ad genua accidit

lacrumāns misera: miseritum’st. profectō hoc sīc est, ut putō:

omnibŭs nōbīs ut rēs dant sēsē ita magnī atque humilēs sumus.

hanc habēre ōrātiōnem cum prīncipiō īnstitit

ō Pamphile, abs quăm ŏb rem haec abierit causam vidēs;

nam vitium’st oblātum virginī ōlim ā nescioquō improbō.

nunc hūc cōnfugit atque aliōs partum ut cēlāret suom.”

sed quom ōrāta huiŭs reminīscor nequeō quīn lacrumem miser.

quaeque fors fortūnā’stinquitnōbīs quae hodiē obtulit,

per eam obsecrāmus ambae, iūs fās est, utī

advorsa eiŭs per tēcta tacitaque apud omnīs sient.

umquam ergā animō esse amīcō sēnsistī eam, Pamphile,

sine labōre hanc grātiam utī sibi dēs prŏ illa nunc rogat.

cēterum reddūcenda id faciās quod in rem sit tuam.

parturīre eam nec gravidam esse ex sōlus consciu’s:

nam aiunt cum post duobŭs concubuisse mēnsibus.

tum, postquam ad venit, mēnsis agitur hīc iam septimus:

quod scīre ipsa indicat rēs. nunc potis est, Pamphile,

maxumē volō que operam ut clam partus ēveniat patrem

atque adeō omnis. sed id fierī nōn potest quīn sentiant,

dīcam abortum esse: sciō nēminī aliter suspectum fore

quīn, quod vērī simile’st, ex rēctē eum nātum pūtent.

continuō expōnētur: hic tibi nīl est quicquam incommodī,

et illī miserae indignē factam iniūriam contexeris.”

pollicitus sum et servāre in certum’st quod dīxī fidem.

nam reddūcenda, id vērō utiquam honestum esse arbitror

nec faciam, etsī amor graviter cōnsuētūdōque eius tenet.

lacrumō quae posthāc futūra’st vīta quom in mentem venit

sōlitūdōque. ō fortūna, ut numquam perpetuō’s data!

sed iam prior amor ad hanc rem exercitātum reddidit,

quem ego tum cōnsiliō missum fēcī: idem hūc operam dabō.

adest Parmenō cum puerīs: hunc minumē’st opus

in hāc adesse; nam ōlim sōlī crēdidī

ea abstinuisse in prīncipiō quom data’st.

vereor, clāmōrem eius hīc crēbrō exaudiat,

parturīre intellegat. aliquō mihi’st

hinc ablegandŭs dum parit Philūmena.

9   PARMENO · SOSIA · PAMPHILUS

PAR ain tibi hoc incommodum ēvēnisse iter?

SO nōn hercle verbīs, Parmenō, dīcī potest

tantum quam ipsa nāvigāre incommodum’st.

PAR itan est? SO ō fortūnātē, nescīs quid malī

praeterierīs quī numquam es ingressūs mare.

nam aliās ut mittam miseriās, ūnam hanc vidē:

diēs trīgintā aut plūs in nāvī fuī

quom intereā semper mortem exspectābam miser;

ita ūsque advorsā tempestāte ūsī sumus.

PAR odiōsum. SO haud clam est. dēnique hercle aufūgerim

potius quam redeam, e͜ō mihi redeundam sciam.

PAR ōlim quidem causae impellēbant levēs,

quod nunc minitāre facere, ut facerēs, Sōsia.

sed Pamphilum ipsum videō stāre ante ōstium:

īte intrō; ego hunc adībō, sīquid velit.

ere, etiam hīc stās? PAM et quidem exspectō. PAR quid est?

PAM in arcem trānscursō opus est. PAR quoĭ | hominī? PAM tibi.

PAR in arcem? quid ? PAM Callidēmidem hospitem

myconium, quī cum ūnā vectu’st, convēnī.

PAR periī. vōvisse hunc dīcam, salvōs domum

redīsset umquam, ut ambulandō rumperet?

PAM quid cessās? PAR quid vīs dīcam? An conveniam, modo?

PAM immō quod cōnstituī hodiē conventūrum eum,

nōn posse, frūstrā illī exspectet. volā.

PAR at nōn nōvī hominĭs faciem. PAM at faciam ut novēris:

magnŭs rubicundŭs crispŭs crassŭs caesius

cadāverōsā faciē. PAR illum perduint!

quid nōn veniet? Maneamne ūsque ad vesperum?

PAM manētō: curre. PAR nōn queō: ita defessŭs sum.

PAM ille abiit. quid agam īnfēlīx? Prōrsus nesciō

quō pactō hoc cēlem quod ōrāvit Myrrina,

suae gnātae partum; nam miseret mulieris.

quod poterō faciam, tamen ut pietātem colam

nam parentī potiŭs quam amōrī obsequī

oportet. attat eccum Phīdippum et patrem

videō: horsum pergunt. quid dīcam hīsce incertŭs sum.

10   LACHES · PHIDIPPUS · PAMPHILUS

LA dīxtīn dūdum illam dīxisse exspectāre fīlium?

PH factum. LA vēnisse aiunt: redeat. PA causam quam dīcam patrī

quam ob rem nōn reddūcam nesciō. LA quem ego hic audīvī loquī?

PA certum offirmāre est viam quam dēcrēvī persequī.

LA ipsus est quō hoc agēbam cum. PA salvē, pater.

LA gnāte , salvē. PH bene factum advēnisse, Pamphile;

atque adeō, id quod maxumum’st, salvom atque validum. PA crēditur.

LA aduenīs modo? PA admodum. LA cedo, quid relīquit Phaniā

consobrinŭs noster? PA sānē hercle homō voluptātī obsequēns

fuit dum vīxit; et quī sīc sunt haud multum hērēdem iuvant,

sibi vērō hanc laudem relinquontvīxit, dum vīxit, bene.”

LA tum igitur nīl attulistī plūs ūna hāc sententia?

PA quicquid est id quod relīquit, prōfuit. LA immō obfuit;

nam illum vīvom et salvom vellem. PH impūne optāre istuc licet:

ill’ revīvēscet iam numquam; et tamen utrum malīs sciō.

LA heri Philūmenam ad accersī hic iussit dīc iussisse .

PH nōlī fodere. iussī. LA sed eam iam remittet. PH scīlicet.

PA omnem rem sciō ut sit gesta: adveniēns audīvī modo.

LA at istōs invidōs perdant quī haec lubenter nūntiant.

PA ego sciō cāvisse ūlla meritō contumēlia

fierī ā vōbīs posset; idque nunc memorāre hic velim

quam fidēlī animō et benignō in illam et clēmentī fuī,

vērē possum, ex ipsā haec mage velim rescīscere;

namque pactō maxumē apud meō erit ingeniō fidēs,

quom illa, quae nunc in inīqua’st, aequā dīxerit

neque mea culpa hoc discidium ēvēnisse, id testor deōs.

sed quandō sēsē esse indignam dēputat mātrī meae

quae concēdat cuiusque mōrēs toleret sua modestia,

neque aliō pactō compōnī potĕst inter eās grātia,

sēgreganda aut māter ā est, Phīdippe, aut Philūmena.

nunc pietās matrĭs potiŭs commodum suādet sequī

LA Pamphile, haud invītō ad aurīs sermō accessit tuōs,

quom postputāsse omnīs rēs prae parente intellegō;

vērum vidē impulsus īrā prāvē īnsistās, Pamphile.

PA quibus īrīs pulsŭs nunc in illam iniquŏs sim

quae numquam quicquam ergā commerita’st, pater,

quod nōllem, et saepe quod vellem meritam sciō?

amōque et laudō et vehementer dēsīderō;

nam fuisse ergā mīrō ingeniō expertŭs sum;

illiquē exoptō ut relicuam vītam exigat

cum virō quī sit fortūnātior,

quandōquidem illam ā distrahit necessitās.

PH tibi id in manū’st fīat. LA sānus siēs:

iubē illam redīre. PA nōn est cōnsilium, pater:

mātris servībō commodīs. LA quō abīs? manē

manē, inquam: quō abīs? — PH quae haec est pertinācia?

LA dīxīn, Phīdippe, hanc rem aegrē lātūrum esse eum?

quam ob rem ōrābam fīliam ut remitterēs.

PH nōn crēdidī edepol adeō inhūmānum fore.

ita nunc is sibi supplicātūrum putat?

est ut velit reddūcere uxōrem, licet;

sīn aliō’st animō, renumeret dōtem hūc, eat.

LA ecce autem quoque prōtervē īrācundus es!

PH percontumāx redistī hūc nōbīs, Pamphile!

LA dēcēdet iam īra haec, etsī meritō īrātus est.

PH quia paullum vōbīs accessit pecūniae,

sublātī animī sunt. LA etiam cum lītigās?

PH dēlīberet renūntietque hodiē mihi

velitne an nōn, ut aliī, huic nōn est, siet.

LA Phīdippe, adĕs, audī paucīs. — abiit. quid mea?

postrēmō inter trānsigant ipsī ut lubet,

quandō nec gnatŭs neque hīc quicquam obtemperant,

quae dīcō parvī pendunt. portō hoc iūrgium

ad uxōrem quoius haec fīunt cōnsiliō omnia,

atque in eam hoc omne quod mihi aegrē’st ēvomam.

11   MYRRINA · PHIDIPPUS

MY periī, quid agam? Quō vortam? Quid virō meō respondēbō

misera ? Nam audīvisse vōcem puerī vīsu’st vāgientīs;

ita corripuit dērepente tacitŭs sēsē ad fīliam.

quod rescierit peperisse eam,

id quā causā clam habuisse dīcam nōn edepol sciō.

sed ōstium concrepuit. crēdō ipsum exīre ad : nūlla sum.

PH uxor ubi ad fīliam īre sēnsit, dūxit forās:

atque eccam: videō. quid ais, Myrrina? heus tibi dīcō. MY mihine, vir?

PH vir ego tuŏs sim? virum aut hominem dēputās adeō esse?

nam utrumuīs hōrum, mulier, umquam tibi vīsus forem,

nōn sīc lūdibriō tuīs factīs habitus essem. MY quibus? PH at rogitās?

peperit fīlia: hem tacēs? Ex quī? MY istuc patrem rogāre est aequom.

periī! Ex quō cēnsēs nisi ex illō quoi data’st nuptum obsecrō?

PH crēdō: neque adeō arbitrārī patris est aliter. sed dēmīror

quid sit quam ob rem hunc tantō opere omnīs nōs cēlāre volveris

partum, praesertim quom et rēctē et tempore suō pepererit.

adeōn pervicācī esse animō ut puerum praeoptārēs perīre,

ex quō firmiōrem inter nōs fore amīcitiam posthāc scīrēs,

potiŭs quam advorsum animī tuī lubīdinem esset cum illō nuptā!

ego etiam illōrum esse hanc culpam crēdidī, quae tēst pēnēs.

MY misera sum. PH utinam sciam ita esse istuc! Sed nunc in mentem venit

hāc quod locūta es ōlim, quom illum generum cēpimus:

nam negābās nuptam posse fīliam tuam patī

cum quī meretrīcem amāret, quī pernoctāret foris.

MY (Quamuīs causam hunc suspicārī quam ipsam vēram mavolō).

PH multō priū, scīvī quam illum habēre amīcam, Myrrina;

vērum id vitium numquam dēcrēvī esse ego adulēscentiae;

nam id innātum’st. at pol iam aderit Quōque etiam quom ōderit.

sed ut ōlim ostendistī, eadem esse nīl cessāvistī ūsque adhūc

ut fīliam ab abdūcerēs neu quod ego ēgissem esset ratum.

id nunc rēs indicium haec facit quō pactō factum volverīs.

MY adeōn esse pervicācem cēnsēs, quoi māter siem,

ut essem animō, ex ūsū esset nostrō hoc mātrimōnium?

PH n prōspicere aut iūdicāre. nostram in rem quod sit potes?

audīstī ex aliquō fortasse quī vīdisse eum dīceret

exeuntem aut intrō euntem ad amīcam. quid tum posteā?

modestē ac rārō haec fēcit, nōnne ea dissimulāre nōs

magis hūmānum’st quam dare operam id scīre quī nōs ōderit?

nam is posset ab sēsē dērepente āvellere

quīcum tot cōnsuēsset annōs, nōn eum hominem dūcerem

nec virum satĭs firmum gnātae. MY mitte adulēscentem obsecrō

et quae peccāsse ais. abī, sōlus sōlum convenī,

rogā velitne uxōrem an nōn: est ut dīcat velle ,

redde; sīn est autem ut nōlit, rēctē ego consulvī meae.

PH siquidem ille ipse nōn volt et senstī in esse, Myrrina,

peccātum, aderam quoius cōnsiliō fuerat pār prōspicī.

quam ob rem incendor īrā esse ausam facere haec iniussū meō.

interdīcō extulisse extrā aedīs puerum usquam velīs.

sed ego stultior meīs dictīs pārēre hanc quī postulem.

ībō intrō atque ēdīcam servīs quōquam efferrī sinant.

MY nūllam pol crēdō mulierem miseriōrem vīvere:

nam ut hic lātūrus hoc sit, ipsam rem ut siet rescīverit,

nōn edepol clam est, quom hoc quod leviu’st tam animō īrātō tulit;

nec quā viā sententia eiŭs possit mūtārī sciō.

hoc ūnum ex plūrumīs miseriīs relicuom fuerat malum,

puerum ut tollam cōgit, quoius nōs quī sit nescīmus pater.

nam quom compressa’st gnāta, fōrma in tenebrīs nōscī nōn quita’st,

neque dētractum tum quicquam’st quī posset post nōscī quī siet;

ipse ēripuit , | ĭn digitō quem habuit, virginī abiēns ānulum.

simul vereor Pamphilum ōrāta nostra nequeat diūtius

cēlāre, quom sciet aliēnum puerum tollī prō suō.

12   SOSTRATA · PAMPHILUS · (LACHES)

SO nōn clam est, gnāte , tibi esse suspectam, uxōrem tuam

propter meōs mōrēs hinc abīsse, etsī ea dissimulās sēdulō.

vērum ita ament itaque optingant ex quae exoptem mihi ut

numquam sciēns commeruī meritō ut caperet odium illam meī.

que ante quod amāre rēbar, reī firmāstī fidem;

nam intŭs tuŏs pater narrāvit modo quō pactō habuerīs

praepositam amōrī tuō: nunc tibi certum’st contrā grātiam

referre ut apud praemium esse positum pietātī sciās.

Pamphile, hoc et vōbīs et meae commodum fāmae arbitror:

ego rūs abitūram hinc cum tuō esse certō dēcrēvī patre,

mea praesentia obstet neu causa ūlla restet relicua

quīn tua Philūmena ad redeat. PA quaesō quid istuc cōnsilī’st?

illīus stultitia victa ex urbe rūs habitātum migrēs?

haud faciēs, neque sinam ut quī nōbīs, māter, male dictum velit,

mea pertinācia esse dīcat factum, haud tua modestia.

tum tuās amīcās et cognātās dēserere et fēstōs diēs

mea causa nōlō. SO nīl pol iam istaec mihi rēs voluptātis ferunt

dum aetatĭs tempŭs tulit, perfūncta satĭs sum: satiās iam tenet

studiōrum istōrum. haec mihi nunc cūra’st maxuma ut nequoi mea

longinquitās aetātis obstet mortemve exspectet meam.

hic videō esse invīsam immeritō: tempu’st concēdere.

sīc optumē, ut ego opīnor, omnīs causās praecīdam omnibus:

et hāc suspīciōne exsolvam et illīs mōrem gesserō.

sine obsecrō hoc effugere volgŭs quod male audit mulierum.

PA quam fortunatŭs cēterīs sum rēbus, absque ūnā hāc foret,

hanc mātrem habēns tālem, illam autem uxōrem! SO obsecrō, Pamphile,

nōn tūte incommodam rem, ut quaeque est, in animum indūcēs patī?

cētera ita sunt ut vīs itaque ūtī esse ego illa exīstumō,

gnāte, veniam hanc mihi, reddūc illam. PA vae miserō mihi!

SO et mihi quidem; nam haec rēs nōn minŭs male habet quam , gnāte .

13   LACHES · SOSTRATA · PAMPHILUS

LA quem cum istōc sermōnem habuerīs procul hinc stāns accēpī, uxor.

istuc est sapere, quī ubiquomque opŭs sit animum possīs flectere;

quod sit faciundum fortasse post, idem hoc nunc fēcerīs.

SO fors fuat pol. LA abī rūs ergō hinc: ibi ego et ferēs.

SO spērō ēcastor. LA ī ergō intrō et compōne quae cum simul

ferantur: dīxī. SO ita ut iubēs faciam. — PA pater.

LA quid vīs, Pamphile? PA hinc abīre mātrem? minumē. LA quid ita istuc vīs?

PA quia uxōre incertŭs sum etiam quid sim factūrus. LA quid est ?

quid vīs facere nisi reddūcere? PA equidem cupiō et vix contineor;

sed nōn minuam meum cōnsilium: ex ūsū quod est id persequar:

crēdō grātiā concordēs nōn reddūcam, fore.

LA nesciās: vērum id tua refert nīl utrum illaec fēcerint

quandō haec aberit. odiōsa haec est aetās adulēscentulīs.

ē mediō aequom excēdere est: postrēmō nōs iam fābulae

sumŭs, Pamphile, “senex atque ānus.”

sed videō Phīdippum ēgredī per tempus: accēdāmus.

14   PHIDIPPUS · LACHES · PAMPHILUS

PH tibi quoque edepol sum īrātus, Philūmena,

graviter quidem; nam hercle factum’st abs turpiter.

etsī tibi causa’st hāc : māter impulit.

huic vērō nūlla’st. LA opportūnē mihi,

phīdippe, in ipsō tempore ostendis. PH quid est?

PA quid respondēbō hīs? Aut quō pactō hoc aperiam?

LA dīc fīliae rūs concessūrum hinc Sostratam,

revereātur minŭs iam quō redeat domum. PH āh

nūllam hīs rebŭs culpam commeruit tua:

ā Myrrina haec sunt meā uxōre exortā omnia.

PA mūtātiō fit. PH ea nōs perturbat, Lachē.

PA dum reddūcam, turbent porrō quam velint.

PH ego, Pamphile, esse inter nōs, fierī potest,

affīnitātem hanc sānē perpetuam volō;

sīn est ut aliter tua siet sententia,

accipiās puerum. PA sēnsit peperisse: occīdī.

LA puerum? Quem puerum? PH nātus est nōbīs nepōs.

nam abducta ā vōbīs praegnās fuerat fīlia,

neque fuisse praegnātem umquam ante hunc scīvī diem.

LA bene, ita ament, nūntiās, et gaudeō

nātum, tibi illam salvam. sed quid mulieris

uxōrem habēs aut quibŭs mōrātam mōribus?

nōsne hoc cēlātōs tam diū! Nequeō satis

quam hoc mihi vidētur factum prāvē prōloquī.

PH nōn tibi illud factum minŭs placet quam mihi, Lachē.

PA etiamsī dūdum fuerat ambiguom hoc mihi,

nunc nōn est quom eam sequitur aliēnus puer.

LP nūlla tibi, Pamphile, hic iam cōnsultātiō’st.

PA periī. LA hunc vīdēre saepe optābāmus diem

quom ex esset aliquĭs quī appellāret patrem.

ēvenit: habeō grātiam dīs. PA nullŭs sum.

LA reddūc uxōrem ac nōlī advorsārī mihi.

PA pater, ex | ĭlla līberōs vellet sibi

aut sēsē cum nuptam, satĭs certō sciō,

nōn clam habēret quae cēlāsse intellegō.

nunc quom eius aliēnum esse animum ā sentiam

(nec conventūrum inter nōs posthāc arbitror),

quam ob rem reddūcam? LA māter quod suāsit suā

adulēscēns mulier fēcit. mīrandum id siet?

cēnsēn posse reperīre ūllam mulierem

quae careat culpa? An quia nōn delincunt virī?

PH vōsmet vidēte iam, Lachē et Pamphile,

remissan opŭs sit vōbīs redductān domum.

uxor quid faciat in manū nōn est mea

neutra in vōbīs difficultās ā erit.

sed quid faciemŭs puerō? LA rīdiculē rogās:

quicquid futūrum’st, huic suom reddās scīlicet

ut alamŭs nostrum. PA quem ipse neglēxit pater,

ego ālam? LA quid dīxtī? eho ăn nōn alemŭs, Pamphile?

prodemŭs quaesō potiŭs? Quae haec āmentia’st?

enimuērō prorsŭs iam tacēre nōn queō;

nam cōgis quae nōlō ut praesente hoc loquar.

ignārum cēnsēs tuārum lacrumārum esse

aut quid sit id quod sollicitāre ad hunc modum?

prīmum hanc ubi dīxtī causam, propter tuam

mātrem nōn posse habēre hanc uxōrem domī,

pollicita’st ea concessūram ex aedibus.

nunc postquam adēmptam hanc quoque tibi causam vidēs,

puer quia clam tēst natŭs, nactus alteram es.

errās tuī animī esse ignārum putās.

aliquandō tandem hūc animum ut adiungās tuom.

quam longum spatium amandī amīcam tibi dedī!

sūmptūs quōs fēcistī in eam quam animō aequō tulī!

ēgī atque ōrāvī cum uxōrem ut dūcerēs,

tempus dīxī esse: impulsū dūxistī meō;

quae tum obsecutŭs mihi fēcistī ut decuerat.

nunc animum rūrsum ad meretrīcem induxtī tuom;

quoi obsecutŭs facis huic adeō iniūriam.

nam in eandem vītam revolūtum dēnuō

videō esse. PA ne? LA ipsum: et facis iniūriam;

confingĭs falsās causās ad discordiam,

ut cum illā vīvās, testem hanc quom abs āmōverīs.

sēnsitque adeō uxor; nam causa alia quae fuit

quam ob rem abs abīret? PH plānē hic dīvīnat: nam id est.

PA dabō iūsiūrandum nīl esse istōrum mihi. LA āh

reddūc uxōrem aut quam ob rem nōn opŭs sit cēdō.

PA nōn est nunc tempŭs. LA puerum accipiās; nam is quidem

in culpā nōn est: post mātre vīderō.

PA omnibŭs modīs miser sum nec quid agam sciō;

tot nunc rebŭs miserum conclūdit pater.

abībō hinc, praesēns quandō prōmoveō parum.

nam puerum iniussū crēdō nōn tollent meō,

praesertim in quom sit adiūtrīx socrūs.

LP fugis? Hem, nec quicquam certī respondēs mihi?

num tibi vidētur esse apud sēsē? Sine:

puerum, Phīdippe, mihi cēdō: ego alam. PH maxumē.

nōn mīrum fēcit uxor hoc aegrē tulit:

amārae mulierēs sunt, nōn facile haec ferunt.

proptereā haec īrast; nam ipsa narrāvit mihi

id ego hoc praesente tibi nōlueram dīcere,

neque illī crēdēbam prīmō: nunc vērum palam’st.

nam omnīnō abhorrēre animum huic videō ā nuptiīs.

LA quid ergō agam, Phīdippe? Quid dās cōnsilī?

PH quid agās? Meretrīcem hanc prīmum adeundam cēnseō:

ōrēmus accusemŭs graviŭs dēnique

minitēmur cum illō habuerit rem posteā.

LA faciam ut monēs. eho puere, curre ad Bacchidem hanc

vīcīnam nostram: hūc ēvocā verbīs meīs.

et ōrō porrō in hāc adiūtor sīs mihi. PH āh

iamdūdum dīxī īdemque nunc dīcō, Lachē:

manēre affīnitātem hanc inter nōs volō,

ūllō modō est ut possit: quod spērō fore.

sed n adesse ūna dum istam convenīs?

LA immō vērō abī, aliquam puerō nūtrīcem parā.

15   BACCHIS · LACHES

BA nōn hoc nihilō’st quod Lachēs nunc conventam esse expetit;

nec pol multum fallit quīn quod suspicor sit quod velit.

LA videndum’st minŭs propter īram hanc impetrem quam possiem,

aut nēquid faciam plūs quod post minŭs fēcisse satiŭs sit.

aggrediar. Bacchĭs, salvē.

BA salvē, Lachē. LA crēdō edepol nōn nīl mīrārī, Bacchis,

quid sit quāpropter hūc forās puerum ēvocāre iussī.

BA ego pol quoque etiam timidā sum quom venit in mentem quae sim,

nōmen mihi quaestī obsiet; nam mōrēs facile tūtor.

LA vēra dicĭs nīl tibi’st ā perīclī, mulier;

nam iam aetāte ea sum ut nōn siet peccātō ignōscī aequom:

quō magis omnis rēs cautius temere faciam accūrō.

nam id facis factūrave es bonās quod pār est facere,

īnscītum offerre iniūriam tibi immerentī inīquom est.

BA est magna ēcastor grātia istāc quam tibi habeam;

nam quī post factam iniūriam expūrget parum prōsit.

sed quid istuc est? LA meum receptās fīlium ad Pamphilum. BA āh.

LA sine dīcam: uxōrem hanc priŭs quam dūxit, vostrum amōrem pertulī.

manē: nōndum etiam dīxī id quod volvī. hic nunc uxōrem habet

quaere alium tibi firmiōrem dum tibi tempŭs cōnsulendī est;

nam neque ille hōc animō erit aetātem neque pol eādem istāc aetāte.

BA quis id ait? LA socrus. BA n? LA ipsam: et fīliam abdūxit suam,

puerumque ob eam rem clam volvit, natŭs quī est, exstinguere.

BA aliud scīrem quī firmāre meam apud vōs possem fidem

sānctius quam iūsiūrandum, id pollicērer tibi, Lachē,

sēgregātum habuisse, uxōrem ut dūxit, ā Pamphilum.

LA lepida es. sed scīn quid volō potius sōdēs faciās? BA quid vīs? Cēdō.

LA eās ad mulierēs hūc intrō atque istuc iūsiūrandum īdem

polliceāre illīs. explē animum is que hōc crīmine expedī.

BA faciam quod pol, esset alia ex hōc quaestū, haud faceret, sciō,

ut tālī causā nuptae mulierī ostenderet.

sed nōlō esse falsa fāma gnātum suspectum tuom,

nec leviōrem vōbīs, quibus est minumē aequom, eum vidērier

immeritō; nam meritŭs est quod queam illī ut commodem.

LA facilem benivolumque linguā tuā iam tibi reddidit:

nam nōn sunt sōlae arbitrātae haec; ego quoque etiam crēdidī.

nunc quam ego esse praeter nostram opīniōnem comperī,

fac eadem ut sīs porrō: nostrā ūtere amīcitiā ut volēs.

aliter faciēsreprimam aegrē quicquam ex audiās.

vērum hoc moneō ūnum, quālis sim amīcus aut quid possiem

potiŭs quam inimīcus, perīclum faciās.

16   PHIDIPPUS · LACHES · BACCHIS

PH nīl apud tibi dēfierī patiar, quīn quod opŭs sit benignē praebeātur.

sed quom satura atque ēbria erĭs, puer ut satur sit facitō.

LA noster socer, videō, venit: puerō nūtrīcem addūcit.

phīdippe, Bacchis dēierat persānctē . . . PH haecin ea’st? LA haec est.

PH nec pol istae metuont deōs neque eās respicere deōs opīnor.

BA ancillās dēdō: quolubet cruciātū per exquīre.

haec rēs hīc agitur: Pamphilō facere ut redeat uxor

oportet: quod perficiō nōn paenitet fāmae,

sōlam fēcisse id quod aliae meretrīcēs facere fugitant.

LA phīdippe, nostrās mulierēs suspectās fuisse falsō

nōbīs in ipsā invenīmus: porrō hanc nunc experiāmur.

nam compererit crīminī tua uxor crēdidisse,

missam īram faciet; sīn autem est ob eam rem iratŭs gnātus

quod peperit uxor clam, id leve’st: cito ab haec īra abscēdet.

profectō in hāc nīl malī’st quod sit discidiō dignum.

PH velim quidem hercle. LA exquīre: adest: quod satĭs sit faciet ipsa.

PH quid mihi istaec narrās? An quia nōn tūte ipse dūdum audīstī

hāc animŭs meus ut sit, Lachēs? illīs modo explēte animum.

LA quaesō edepol, Bacchĭs, quod mihi es pollicita tūte ut servēs.

BA ob eam rem n ego introeam? LA ī, atque explē animum is, cōge ut crēdant.

BA , etsī sciō pol is fore meum cōnspectum invīsum hodiē.

nam nupta meretrīcī hostis est, ā virō ubi sēgregāta’st.

LA at haec amīcae erunt, ubi quam ob rem advēnerīs rescīscent.

PH at eāsdem amīcās fore tibi prōmittō rem ubi cognōrint;

nam illās errōre et simul suspīciōne exsolvēs.

BA periī, pudet Philūmenae. sequiminī hūc intrō ambae.

LA quid est quod mihi mālim quam quod huic intellegō ēvenīre,

ut grātiam ineat sine suō dispendiō et mihi prōsit?

nam est ut haec nunc Pamphilum vērē ab sēgregārit,

scit sibi nōbilitātem ex et rem nātam et glōriam esse:

referet grātiam ūnaque nōs sibi opera amīcōs iunget.

17   PARMENO · BACCHIS

PA edepol meam erus esse operam dēputat parvī pretī,

quī ob rem nūllam mīsit frūstrā ubi tōtum dēsēdī diem,

myconium hospitem dum exspectō in arce Callidēmidem.

itaque ineptus hodiē dum illī sedeō, ut quisque vēnerat,

accēdēbam: “adulēscēns, dīcdum quaesō , es Myconius?

nōn sum.” “At Callidēmidēs?” “Nōn.” “Hospitem ecquem Pamphilum

hīc habēs?” Omnēs negābant: neque eum quemquam esse arbitror.

dēnique hercle iam pudēbat: abiī. sed quid Bacchidem

ab nostrō affīne exeuntem videō? Quid huic hīc est reī?

BA Parmenō, opportūnē offers: properē curre ad Pamphilum.

PA quid ? BA dīc ōrāre ut veniat. PA ad ? BA immō ad Philūmenam.

PA quid reī est? BA tua quod nīl refert percontārī dēsinās.

PA nīl aliud dīcam? BA etiam: cognōsse ānulum illum Myrrīnam

gnātae suae fuisse quem ipsus ōlim dederat. PA sciō.

tantumne est? BA tantum: aderit continuō hoc ubi ex audīverit.

sed cessās? PA minumē equidem; nam hodiē mihi potestās haud data’st;

ita cursandō atque ambulandō tōtum hunc contrīvī diem.

18   BACCHIS

quantam obtulī adventū meō laetitiam Pamphilō hodiē!

quot commodās rēs attulī! Quot autem adēmī cūrās!

gnātum restituō, quī paene harunc ipsīusque opera periit;

uxōrem, quam numquam est ratus posthāc habitūrum, reddō;

quā suspectŭs suō patrī et Phīdippō fuit, exsolvī:

hīc adeō hīs rēbus ānulus fuit initium inveniundīs.

nam meminī abhinc mēnsīs decem ferē ad nocte prīmā

cōnfugere anhēlantem domum sine comite, vīnī plēnum,

cum hōc ānulō: extimuī īlicō: “ Pamphile,” inquamamābō,

quid exanimātu’s obsecrō? Aut unde ānulum istum nactu’s?

dīc .” ille aliās rēs agere simulāre. postquam id videō,

nescioquid suspicārier mage coepī, īnstāre ut dīcat.

homō fatētur in viā nescioquam compressisse,

dīcitque sēsē illī ānulum, dum luctat, dētrāxisse.

eum haec cognōvit Myrrina in digitō modo habentem.

rogat unde sit: narrō omnia haec: inde est cognitiō facta

philūmenam compressam esse ab et fīlium inde hunc nātum.

haec tot propter gaudia illī contigisse laetor:

etsī hoc meretrīcēs aliae nōlunt; neque enim est in rem nostram

ut quisquam amātor nuptiīs laetētur. vērum ēcastor

numquam animum quaestī grātiā ad malās addūcam partīs.

ego dum illō licitum’st ūsa sum benignō et lepidō et cōmī.

incommodē mihi nuptiīs ēvenit, factum fateor:

at pol fēcisse arbitror id meritō ēvenīret.

multa ex quō fuerint commoda, eius incommoda aequom’st ferre.

19   PAMPHILUS · PARMENO · BACCHIS

PAM vidē, Parmenō, etiam sōdēs ut haec certā et clārā attuleris,

in breve coniciās tempŭs gaudiō hoc falsō fruī.

PAR vīsum’st. PAM certen? PAR certē. PAM deŭs sum hoc ită’st. PAR vērum reperiēs.

PAM manēdum sōdēs: timeō aliud crēdam atque aliud nūntiēs.

PAR maneō. PAM sīc dīxe opīnor, invēnisse Myrrīnam

Bacchidem ānulum suom habēre. PAR factum. PAM eum quem ōlim dedī:

eaque hoc mihi nūntiāre iussit. itane’st factum? PAR ita, inquam.

PAM quis est fortūnātior venustatĭsque adeō plēnior?

egon prō hōc nūntiō quī dōnem? quī? quī? nesciō.

PAR at ego sciō. PAM quid? PAR nihilō enim;

nam neque in nūntiō neque. in ipsō tibi bonī quid sit sciō.

PAR egon quī ab Orcō mortuom reducem in lūcem fēcerīs

sinam sine mūnere ā abīre? āh nimium ignāvom putās.

sed Bacchidem eccam videō stāre ante ōstium:

exspectat crēdō: adībō. BA salvē, Pamphile.

PAM ō Bacchis, ō mea Bacchĭs, servātrīx mea!

BA bene factum et volup est. PAM factīs ut crēdam facis;

antīquamque adeō tuam venustātem obtinēs

ut voluptātī obitŭs sermō adventŭs tuō, quoquomque advēnerīs,

semper siet. BA at ēcastor mōrem antīquom atque ingenium obtinēs

ut ūnus hominum homō vīvat numquam quisquam blandior.

PAM hahahae, n mihi istuc? BA rēctē amāstī, Pamphile, uxōrem tuam;

nam numquam ante hunc diem meīs oculīs eam, quod nōssem, vīderam:

perliberalĭs vīsa’st. PAM dīc vērum. BA ita ament, Pamphile.

PAM dīc , harunc rērum numquid dīxtī iam patrī? BA nīl. PAM neque opus est

adeō muttītō. placet nōn fierī hoc itidem ut in cōmoediīs

omnia omnēs ubi rescīscunt. hic quōs pār fuerat rescīscere

sciunt; quōs nōn autem aequom’st scīre neque rescīscent neque scient.

BA immō etiam quī hoc occultārī facilius crēdās dabō.

Myrrina ita Phīdippō dīxit iūreiūrandō meō

fidem habuisse et proptereā sibi pūrgātum. PAM optumē’st:

spērōque hanc rem esse ēventūram nōbīs ex sententiā.

PAR ere, licetne scīre ex hodiē, quid sit quod fēcī bonī?

aut quid istuc est quod vōs agitĭs? PAM nōn licet. PAR tamen suspicor:

ego hunc ab Orcō mortuom quō pactō...! PAM nescīs, Parmenō,

quantum hodiē prōfuerīs mihi et ex quantā aerumnā extrāxerīs.

PAR immō vērō sciō, neque imprūdēns fēcī. PAM ego istuc satĭs sciō. PAR an

temere quicquam Parmenō praetereat quod factō usŭs sit?

PAM sequere intrō, Parmenō. PAR sequōr. equidem plūs hodiē bonī

fēcī imprūdēns quam sciēns ante hunc diem umquam. plaudite!