[1] nōs quidem neque expavēscimus neque pertimēscimus ea quae ab ignōrantibus patimur, cum ad hanc sectam utique susceptā condiciōne eius pactī vēnerīmus, ut etiam animās nostrās exauctōrātī in hās pugnās accēdāmus, ea quae deus reprōmittit cōnsequī optantēs et ea quae dīversae vītae comminātur patī timentēs. 2 dēnique cum omnī saevitiā vestrā concertāmus, etiam ultrō ērumpentēs, magisque damnātī quam absolūtī gaudēmus. itaque hunc libellum nōn nōbīs timentēs mīsimus, sed vōbīs et omnibus inimīcīs nostrīs, nēdum amīcīs. 3 ita enim disciplīnā iubēmur dīligere inimīcōs quoque et ōrāre prō iīs quī nōs persequuntur, ut haec sit perfecta et propria bonitās nostra, nōn commūnis. amīcōs enim dīligere omnium est, inimīcōs autem solōrum Chrīstiānōrum. 4 quī ergō dolēmus dē ignōrantiā vestrā, et miserēmur errōris hūmānī, et futūra prōspicimus, et signa eōrum cottīdiē intentārī vidēmus, necesse est vel hōc modō ērumpere ad prōpōnenda vōbīs ea quae palam nōn vultis audīre.
[2] nōs ūnum deum colimus, quem omnēs nātūrāliter nōstis, ad cuius fulgura et tonitrua contremīscitis, ad cuius beneficia gaudētis. cēterōs et ipsī putātis deōs esse, quōs nōs daemōnas scīmus. 2 tamen hūmānī iūris et nātūrālis potestātis est ūnīcuique quod putāverit colere; nec aliī obest aut prōdest alterīus religiō. sed nec religiōnis est cōgere religiōnem, quae sponte suscipī dēbeat, nōn vī, cum et hostiae ab animō libentī expostulentur. ita etsī nōs compuleritis ad sacrificandum, nihil praestābitis diīs vestrīs: ab invītīs enim sacrificia nōn dēsīderābunt, nisi sī contentiōsī sunt; contentiōsus autem deus nōn est. 3 dēnique quī est vērus omnia sua ex aequō et profānīs et suīs praestat. ideōque et iūdicium cōnstituit aeternum dē grātīs et ingrātīs. tamen nōs, quōs sacrilegōs exīstimātis, nec in fūrtō umquam dēprehendistis, nēdum in sacrilegiō; 4 omnēs autem quī templa dēspoliant, et per deōs iūrant, et eōsdem colunt, et Chrīstiānī nōn sunt, et sacrilegī tamen dēprehenduntur. longum est sī retexāmus quibus aliīs modīs et dērīdeantur et contemnantur omnēs diī ab ipsīs cultōribus suīs. 5 sīc et circā maiestātem imperātōris īnfāmāmur; tamen numquam Albīniānī, nec Nigriānī, vel Cassiānī invenīrī potuērunt Chrīstiānī, sed īdem ipsī quī per geniōs eōrum in prīdiē ūsque iūrāverant, quī prō salūte eōrum hostiās et fēcerant et vōverant, quī Chrīstiānōs saepe damnāverant, hostēs eōrum sunt repertī. 6 Chrīstiānus nūllīus est hostis, nēdum imperātōris, quem sciēns ā deō suō cōnstituī, necesse est ut et ipsum dīligat et revereātur et honōret et salvum velit cum tōtō Rōmānō imperiō quoūsque saeculum stābit; tamdiū enim stābit. 7 colimus ergō et imperātōrem sīc quōmodo et nōbīs licet et ipsī expedit, ut hominem ā deō secundum, et quicquid est ā deō cōnsecūtum, sōlō tamen deō minōrem. hoc et ipse volet. sīc enim omnibus maior est, dum sōlō deō minor est. sīc et ipsīs diīs maior est, dum et ipsī in potestāte eius sunt. 8 itaque et sacrificāmus prō salūte imperātōris, sed deō nostrō et ipsīus, sed quōmodo praecēpit deus, pūrā prece. nōn enim eget deus, conditor ūniversitātis, odōris aut sanguinis alicuius: haec enim daemoniōrum pābula sunt. 9 daemonas autem nōn tantum respuimus, vērum et revincīmus et cottīdiē trādūcimus et dē hominibus expellimus, sīcut plūrimīs nōtum est. ita nōs magis ōrāmus prō salūte imperātōris, ab eō eam postulantēs quī praestāre potest. 10 et utique ex disciplīnā patientiae dīvīnae agere nōs satis manifēstum esse vōbīs potest, cum tanta hominum multitūdō, pars paene maior cīvitātis cuiusque, in silentiō et modestiā agimus, singulī forte nōtī magis quam omnēs, nec aliunde nōscibilēs quam dē ēmendātiōne vitiōrum prīstinōrum.
11 absit enim ut indignē ferāmus ea nōs patī quae optāmus, aut ultiōnem ā nōbīs aliquam māchinēmur quam ā deō exspectāmus. [3] tamen, sīcut suprā dīximus, doleāmus necesse est quod nūlla cīvitās impūne lātūra sit sanguinis nostrī effūsiōnem; sīcut et sub Hilariānō praeside, cum dē āreīs sepultūrārum nostrārum acclāmāssent “āreae nōn sint!”, āreae eōrum nōn fuērunt; messēs enim suās nōn ēgērunt. 2 cēterum et imbrēs annī praeteritī quid commemorāverint genus hūmānum appāruit, cataclysmum scīlicet et retrō fuisse propter incrēdulitātēs et inīquitātēs hominum; et ignēs quī super moenia Carthāginis proximē pependērunt per noctem quid minātī sint, sciunt quī vīdērunt; et prīstina tonitrua quid sonuerint, sciunt quī obdūruērunt. 3 omnia haec signa sunt imminentis īrae deī, quam necesse est, quōquō modō possumus, ut et nūntiēmus et praedicēmus, et dēprecēmur interim locālem esse. ūniversālem enim et suprēmam suō tempore sentient quī exempla eius aliter interpretantur. nam et sōl ille in conventū Uticēnsī, exstīnctō paene lūmine, adeō portentum fuit ut nōn potuerit ex ōrdināriō dēliquiō hoc patī, positus in suō hypsōmate et domiciliō. habētis astrologōs. 4 possumus aequē et exitūs quōrundam praesidum tibi prōpōnere, quī in fīne vītae suae recordātī sunt dēlīquisse, quod vexāssent Chrīstiānōs. Vigellius Sāturnīnus, quī prīmus hīc gladium in nōs ēgit, lūmina āmīsit. 5 Claudius Lūcius Hierōnymiānus in Cappodociā, cum, indignē ferēns uxōrem suam ad hanc sectam trānsīsse, Chrīstiānōs crūdēliter tractāsset sōlusque in praetōriō suō vāstātus peste convīvīs vermibus ēbullisset “nēmō sciat,” aiēbat “nē gaudeant Chrīstiānī aut spērent Chrīstiānae.” posteā cognitō errōre suō, quod tormentīs quōsdam ā prōpositō suō excidere fēcisset, paene Chrīstiānus dēcessit. Caecilius Capella in illō exitū Bȳzantīnō “Chrīstiānī gaudēte!” exclāmāvit. 6 sed et quī sibi videntur impūne tulisse venient in diem dīvīnī iūdiciī. tibi quoque optāmus admonitiōnem sōlam fuisse, quod, cum Adrūmēticum Mavilum īdem Caecilius ad bēstiās damnāsset, nec statim haec vexātiō subsecūta est et nunc ex eādem causā interpellātiō sanguinis. sed mementō dē cēterō.
[4] nōn tē terrēmus, quī nec timēmus; sed velim ut omnēs salvōs facere possīmus monendō μὴ θεομαχεῖν. potes et officiō iūrisdictiōnis tuae fungī et hūmānitātis meminisse, vel quia et vōs sub gladiō estis. 2 quid enim amplius tibi mandātur quam nocentēs cōnfessōs damnāre, negantēs autem ad tormenta revocāre? vidētis ergō quōmodo ipsī vōs contrā mandāta faciātis, ut cōnfessōs negāre cōgātis. adeō cōnfitēminī innocentēs esse nōs, quōs damnāre statim ex cōnfessiōne nōn vultis. sī autem contenditis ad ēlīdendōs nōs, iam ergō innocentiam expugnātis. 3 quantī autem praesidēs, et cōnstantiōrēs et crūdēliōrēs, dissimulāvērunt ab huiusmodī causīs! ut Cincius Sevērus, quī Thysdrī ipse dedit remedium quōmodo respondērent Chrīstiānī ut dīmittī possent; ut Vesprōnius Candidus, quī Chrīstiānum quasi tumultuōsum cīvibus suīs satisfacere dīmīsit; ut Asper, quī modicē vexātum hominem et statim dēiectum nec sacrificium compulit facere, ante professus inter advocātōs et assessōrēs dolēre sē incidisse prīmum in hanc causam. 4 Pudēns etiam missum ad sē Chrīstiānum, in ēlogiō concussiōne eius intellēctā, dīmīsit, scissō eōdem ēlogiō, sine accūsātōre negāns sē audītūrum hominem secundum mandātum. haec omnia tibi et dē officiō suggerī possunt, et ab eīsdem advocātīs quī et ipsī beneficia habent Chrīstiānōrum, licet acclāment quae volunt. 5 nam et cuiusdam notārius, cum ā daemone praecipitārētur, līberātus est, et quōrundam propinquus et puerulus; et quantī honestī virī (dē vulgāribus enim nōn dīcimus) aut ā daemoniīs aut valētūdinibus remediātī! 6 ipse etiam Sevērus, pater Antōnīnī, Chrīstiānōrum memor fuit. nam et Proculum Chrīstiānum quī Torpacion cognōminābātur, Euhodiae prōcūrātōrem, quī eum per oleum aliquandō cūrāverat, requīsīvit et in palātiō suō habuit ūsque ad mortem eius; quem et Antōnīnus optimē nōverat, lacte Chrīstiānō ēducātum. 7 sed et clārissimās fēminās et clārissimōs virōs Sevērus sciēns huius sectae esse nōn modo nōn laesit, vērum et testimōniō exōrnāvit, et populō furentī in nōs palam resistit. Mārcus quoque Aurēlius in Germānicā expedītiōne, Chrīstiānōrum mīlitum ōrātiōnibus ad deum factīs, imbrēs in sitī illā impetrāvit. 8 quandō nōn geniculātiōnibus et ieiūnātiōnibus nostrīs etiam siccitātēs sunt dēpulsae? tunc et populus acclāmāns “deō deōrum, quī sōlus potēns,” in Iovis nōmine deō nostrō testimōnium reddidit. 9 praeter haec dēpositum nōn abnegāmus, mātrimōnium nūllīus adulterāmus, pūpillōs piē tractāmus, indigentibus refrīgerāmus, nūllī malum prō malō reddimus. vīderint quī sectam mentiuntur, quōs et ipsī recūsāmus. 10 quis dēnique dē nōbīs aliō nōmine queritur? quod aliud negōtium patitur Chrīstiānus, nisi suae sectae, quam incestam, quam crūdēlem tantō tempore nēmō probāvit? 11 prō tantā innocentiā, prō tantā probitāte, prō iūstitiā, prō pudīcitiā, prō fidē, prō vēritāte, prō deō vīvō cremāmur; quod nec sacrilegī, nec hostēs pūblicī, vērum nec tot maiestātis reī patī solent. 12 nam et nunc ā praeside Legiōnis et ā praeside Maurītāniae vexātur hoc nōmen, sed gladiō tenus, sīcut et ā prīmōrdiō mandātum est animadvertī in huiusmodī.
sed maiōra certāmina maiōra sequuntur praemia. [5] crūdēlitās vestra glōria est nostra. vidē tantum nē hōc ipsō, quod tālia sustinēmus, ad hoc sōlum videāmur ērumpere, ut hoc ipsum probēmus, nōs haec nōn timēre, sed ultrō vocāre. Arrius Antōnīnus in Asiā cum persequerētur īnstanter, omnēs illīus cīvitātis Chrīstiānī ante tribūnālia eius sē manū factā obtulērunt. tum ille, paucīs dūcī iussīs, reliquīs ait “ὦ δειλοί, εἰ θέλετε ἀποθνήσκειν, κρημνοὺς ἢ βρόχους ἔχετε.” 2 hoc sī placuerit et hīc fierī, quid faciēs dē tantīs mīlibus hominum, tot virīs ac fēminīs, omnis sexūs, omnis aetātis, omnis dignitātis, offerentibus sē tibi? quantīs ignibus, quantīs gladiīs opus erit? quid ipsa Carthāgō passūra est, decimāta ā tē, cum propinquōs, cum contubernālēs suōs illīc ūnusquisque cognōverit, cum vīderit illīc fortasse et tuī ōrdinis virōs et mātrōnās et prīncipālēs quāsque persōnās et amīcōrum tuōrum vel propinquōs vel amīcōs?
3 parce ergō tibi, sī nōn nōbīs. parce Carthāginī, sī nōn tibi. parce prōvinciae, quae vīsā intentiōne tuā obnoxia facta est concussiōnibus et mīlitum et inimīcōrum suōrum cuiusque. 4 magistrum nēminem habēmus, nisi sōlum deum. hic ante tē est, nec abscondī potest, sed cui nihil facere possīs. cēterum quōs putās tibi magistrōs hominēs sunt et ipsī moritūrī quandōque. 5 nec tamen dēficiet haec secta, quam tunc magis aedificārī sciās, cum caedī vidētur. quisque enim tantam tolerantiam spectāns in aliquō scrūpulō percussus et inquīrere accenditur quid sit in causā; et ubi cognōverit vēritātem et ipse statim sequitur.