1

dīvitiās alius fulvō sibi congerat aurō

et teneat cultī iūgera multa solī,

quem labor assiduus vīcīnō terreat hoste,

Mārtia cui somnōs classica pulsa fugent:

mea paupertās vītā trādūcat inertī,

dum meus assiduō lūceat igne focus.

ipse seram tenerās mātūrō tempore vītēs

rūsticus et facilī grandia pōma manū,

nec Spēs dēstituat sed frūgum semper acervōs

praebeat et plēnō pinguia musta lacū.

nam veneror, seu stīpes habet dēsertus in agrīs

seu vetus in triviō flōrida serta lapis;

et quodcumque mihī pōmum novus ēducat annus,

lībātum agricolae pōnitur ante deō.

flāva Cerēs, tibi sit nostrō rūre corōna

spīcea, quae templī pendeat ante forēs,

pōmōsīsque ruber custōs pōnātur in hortīs

terreat ut saevā falce Priāpus avēs.

vōs quoque, fēlīcis quondam, nunc pauperis agrī

custōdēs, fertis mūnera vestra, Larēs.

tunc vitula innumerōs lūstrābat caesa iuvencōs,

nunc agna exiguī est hostia parva solī.

agna cadet vōbīs, quam circum rūstica pūbēs

clāmet messēs et bona vīna date.”

iam mihi, iam possim contentus vīvere parvō

nec semper longae dēditus esse viae,

sed Canis aestīvōs ortūs vītāre sub umbrā

arboris ad rīvōs praetereuntis aquae.

nec tamen interdum pudeat tenuisse bidentem

aut stimulō tardōs increpuisse bovēs;

nōn agnamve sinū pigeat fētumve capellae

dēsertum oblītā mātre referre domum.

at vōs exiguō pecorī, fūrēsque lupīque,

parcite: magnō praeda petenda grege.

hinc ego pāstōremque meum lūstrāre quotannīs

et placidam soleō spargere lacte Palem.

adsītis, dīvī, neu vōs ē paupere mēnsā

dōna nec ē pūrīs spernite fictilibus.

fictilia antīquus prīmum sibi fēcit agrestis

pōcula, facilī composuitque lutō.

nōn ego dīvitiās patrum frūctūsque requīrō,

quōs tulit antīquō condita messis avō:

parva seges satis est; satis est requiēscere lectō,

licet, et solitō membra levāre torō.

quam iuvat immītēs ventōs audīre cubantem

et dominam tenerō continuisse sinū

aut, gelidās hībernus aquās cum fūderit Auster,

sēcūrum somnōs imbre iuvante sequī!

hoc mihi contingat: sit dīves iūre, furōrem

quī maris et trīstēs ferre potest pluviās.

ō quantum est aurī pereat potiusque smaragdī

quam fleat ob nostrās ūlla puella viās.

bellāre decet terrā, Messalla, marīque,

ut domus hostīlēs praeferat exuviās:

retinent vīnctum fōrmōsae vincla puellae,

et sedeō dūrās iānitor ante forēs.

nōn ego laudārī cūrō, mea Dēlia: cum

dummodo sim, quaesō sēgnis inersque vocer.

spectem, suprēma mihī cum vēnerit hōra,

teneam moriēns dēficiente manū.

flēbis et ārsūrō positum , Dēlia, lectō,

trīstibus et lacrimīs ōscula mixta dabis.

flēbis: nōn tua sunt dūrō praecordia ferrō

vīncta, nec in tenerō stat tibi corde silex.

illō nōn iuvenis poterit fūnere quisquam

lūmina, nōn virgō, sicca referre domum.

mānēs laede meōs, sed parce solūtīs

crīnibus et tenerīs, Dēlia, parce genīs.

intereā, dum fāta sinunt, iungāmus amōrēs:

iam veniet tenebrīs Mors adoperta caput;

iam subrēpet iners aetās, nec amāre decēbit,

dīcere nec cānō blanditiās capite.

nunc levis est tractanda venus, dum frangere postēs

nōn pudet et rixās īnseruisse iuvat.

hīc ego dux mīlesque bonus; vōs, signa tubaeque,

īte procul, cupidīs vulnera ferte virīs,

ferte et opēs. ego compositō sēcūrus acervō

dītēs dēspiciam dēspiciamque famem.

2

adde merum vīnōque novōs compesce dolōrēs,

occupet ut fessī lūmina victa sopor,

neu quisquam multō percussum tempora bacchō

excitet, īnfēlīx dum requiēscit amor.

nam posita est nostrae custōdia saeva puellae,

clauditur et dūrā iānua firma serā.

iānua difficilis dominī verberet imber,

Iovis imperiō fulmina missa petant.

iānua, iam pateās ūnī mihi, victa querēlīs,

neu fūrtim versō cardine aperta sonēs.

et mala qua tibī dīxit dēmentia nostra,

ignōscās: capitī sint precor illa meō.

meminisse decet quae plūrima vōce perēgī

supplice, cum postī flōrida serta darem.

quoque timidē custōdēs, Dēlia, falle:

audendum est. fortēs adiuvat ipsa Venus.

illa favet, seu quis iuvenis nova līmina temptat,

seu reserat fīxō dente puella forēs;

illa docet mollī fūrtim dērēpere lectō,

illa pedem nūllō pōnere posse sonō,

illa virō cōram nūtūs cōnferre loquācēs

blandaque compositīs abdere verba notīs.

nec docet hoc omnēs, sed quōs nec inertia tardat

nec vetat obscūrā surgere nocte timor.

ēn ego cum tenebrīs tōtā vagor ānxius urbe

*    *    *

nec sinit occurrat quisquam quī corpora ferrō

vulneret aut raptā praemia veste petat.

quisquis amōre tenētur eat tūtusque sacerque

quālibet: īnsidiās nōn timuisse decet.

nōn mihi, pigra nocent hībernae frīgora noctis,

nōn mihi cum multā dēcidit imber aquā.

nōn labor hic laedit, reseret modo Dēlia postēs

et vocet ad digitī taciturna sonum.

parcite lūminibus, seu vir seu fēmina fīat

obvia: cēlārī vult sua fūrta Venus.

neu strepitū terrēte pedum, neu quaerite nōmen,

neu prope fulgentī lūmina ferte face.

quis et imprūdēns aspexerit, occulat ille

perque deōs omnēs meminisse neget;

nam fuerit quīcumque loquāx, is sanguine nātam,

is Venerem ē rapidō sentiet esse marī.

nec tamen huic crēdet coniūnx tuus, ut mihi vērāx

pollicita est magicō sāga ministeriō.

hanc ego caelō dūcentem sīdera vīdī,

flūminis haec rapidī carmine vertit iter,

haec cantū finditque solum mānēsque sepulcrīs

ēlicit et tepidō dēvocat ossa rogō;

iam tenet īnfernās magicō strīdōre catervās,

iam iubet aspersās lacte referre pedem.

cum libet, haec trīstī dēpellit nūbila caelō;

cum libet, aestīvō convocat orbe nivēs.

sōla tenēre malās Mēdēae dīcitur herbās,

sōla ferōs Hecatae perdomuisse canēs.

haec mihi composuit cantūs quīs fallere possēs:

ter cane, ter dictīs dēspue carminibus.

ille nihil poterit nōbīs crēdere cuiquam,

nōn sibi, in mollī vīderit ipse torō.

tamen abstineās aliīs: nam cētera cernet

omnia, ūnō sentiet ille nihil.

quid? crēdam? nempe haec eadem dīxit amōrēs

cantibus aut herbīs solvere posse meōs,

et lūstrāvit taedīs, et nocte serēnā

concidit ad magicōs hostia pulla deōs.

nōn ego tōtus abesset amor, sed mūtuus esset

ōrābam, nec posse carēre velim.

ferreus ille fuit quī, cum posset habēre,

māluerit praedās stultus et arma sequī.

ille licet Cilicum victās agat ante catervās,

pōnat et in captō Mārtia castra solō,

tōtus et argentō contextus, tōtus et aurō,

īnsideat celerī cōnspiciendus equō;

ipse bovēs, mea cum modo Dēlia, possim

iungere et in solitō pāscere monte pecus,

et dum liceat tenerīs retinēre lacertīs,

mollis et incultā sit mihi somnus humō.

quid Tyriō recubāre torō sine amōre secundō

prōdest, cum flētū nox vigilanda venit?

nam neque tunc plūmae nec strāgula picta sopōrem

nec sonitus placidae dūcere posset aquae.

num Veneris magnae violāvī nūmina verbō,

et mea nunc poenās impia lingua luit?

num feror incestus sēdēs adiisse deōrum

sertaque sānctīs dēripuisse focīs?

nōn ego, meruī, dubitem prōcumbere templīs

et dare sacrātīs ōscula līminibus,

nōn ego tellūrem genibus perrēpere supplex

et miserum sānctō tundere poste caput.

at , quī laetus rīdēs mala nostra, cavētō

mox tibi: nōn ūnī saeviet ūsque deus.

vīdī ego quī iuvenum miserōs lūsisset amōrēs

post Veneris vinclīs subdere colla senem

et sibi blanditiās tremulā compōnere vōce

et manibus cānās fingere velle comās;

stāre nec ante forēs puduit cāraeve puellae

ancillam mediō dētinuisse forō.

hunc puer, hunc iuvenis turbā circumterit artā,

dēspuit in mollēs et sibi quisque sinūs.

at mihi parce, Venus: semper tibi dēdita servit

mēns mea; quid messēs ūris acerba tuās?

3

ībitis Aegaeās sine , Messalla, per undās,

ō | utinam memorēs ipse cohorsque meī!

tenet ignōtīs aegrum Phaeācia terrīs.

abstineās avidās, Mors precor ātra, manūs,

abstineās, Mors ātra, precor: nōn hīc mihi māter

quae legat in maestōs ossa perusta sinūs,

nōn soror, Assyriōs cinerī quae dēdat odōrēs

et fleat effūsīs ante sepulcra comīs,

Dēlia nōn usquam quae, cum mitteret urbe,

dīcitur ante omnēs cōnsuluisse deōs.

illa sacrās puerī sortēs ter sustulit; illī

rettulit ē trīnīs ōmina certa puer.

cūncta dabant reditūs; tamen est dēterrita numquam

quīn flēret nostrās respiceretque viās.

ipse ego sōlātor, cum iam mandāta dedissem,

quaerēbam tardās ānxius ūsque morās.

aut ego sum causātus avēs, aut ōmina dīra,

Sāturnī aut sacrum tenuisse diem.

ō quotiēns ingressus iter mihi trīstia dīxī

offēnsum in portā signa dedisse pedem!

audeat invītō quis discēdere Amōre,

aut sciat ēgressum prohibente deō.

quid tua nunc Īsis mihi, Dēlia, quid mihi prōsunt

illa tuā totiēns aera repulsa manū,

quidve, piē dum sacra colis, pūrēque lavārī

, meminī, et pūrō sēcubuisse torō?

nunc, dea, nunc succurre mihīnam posse medērī

picta docet templīs multa tabella tuīs

ut mea vōtīvās persolvēns Dēlia vōcēs

ante sacrās līnō tēcta forēs sedeat

bisque diē resolūta comās tibi dīcere laudēs

īnsignis turbā dēbeat in Phariā.

at mihi contingat patriōs celebrāre Penātēs

reddereque antīquō mēnstrua tūra Larī.

quam bene Sāturnō vīvēbant rēge, priusquam

tellūs in longās est patefacta viās!

nōndum caeruleās pīnus contempserat undās,

effūsum ventīs praebueratque sinum,

nec vagus ignōtīs repetēns compendia terrīs

presserat externā nāvita merce ratem.

illō nōn validus subiit iuga tempore taurus,

nōn domitō frēnōs ōre momordit equus,

nōn domus ūlla forēs habuit, nōn fīxus in agrīs

quī regeret certīs fīnibus arva lapis.

ipsae mella dabant quercūs, ultrōque ferēbant

obvia sēcūrīs ūbera lactis ovēs.

nōn aciēs, nōn īra fuit, nōn bella, nec ēnsem

immītī saevus dūxerat arte faber.

nunc Iove sub dominō caedēs et vulnera semper,

nunc mare, nunc lētī mīlle repente viae.

parce, pater. timidum nōn periūria terrent,

nōn dicta in sānctōs impia verba deōs.

quod fātālēs iam nunc explēvimus annōs,

fac lapis īnscrīptīs stet super ossa notīs:

hic iacet immītī cōnsūmptus morte Tibullus,

Messallam terrā dum sequiturque marī.

sed , quod facilis tenerō sum semper Amōrī,

ipsa Venus campōs dūcet in Ēlysiōs.

hīc choreae cantūsque vigent, passimque vagantēs

dulce sonant tenuī gutture carmen avēs;

fert casiam nōn culta seges, tōtōsque per agrōs

flōret odōrātīs terra benigna rosīs;

ac iuvenum seriēs tenerīs immixta puellīs

lūdit, et assiduē proelia miscet amor.

illīc est cuicumque rapāx Mors vēnit amantī,

et gerit īnsignī myrtea serta comā.

at scelerāta iacet sēdēs in nocte profundā

abdita, quam circum flūmina nigra sonant.

Tīsiphonēque impexa ferōs prō crīnibus anguēs

saevit, et hūc illūc impia turba fugit;

tum niger in portā serpentum Cerberus ōre

strīdet et aerātās excubat ante forēs.

illīc Iūnōnem temptāre Ixīonis ausī

versantur celerī noxia membra rotā;

porrēctusque novem Tityos per iūgera terrae

assiduās ātrō vīscere pāscit avēs.

Tantalus est illīc, et circum stāgna, sed ācrem

iamiam pōtūrī dēserit unda sitim;

et Danaī prōlēs, Veneris quod nūmina laesit,

in cava Lēthaeās dōlia portat aquās.

illīc sit quīcumque meōs violāvit amōrēs,

optāvit lentās et mihi mīlitiās.

at casta precor maneās, sānctīque pudōris

assideat custōs sēdula semper anus.

haec tibi fābellās referat positāque lucernā

dēdūcat plēnā stāmina longa colū;

at circā gravibus pēnsīs affīxa puella

paulātim somnō fessa remittat opus.

tunc veniam subitō, nec quisquam nūntiet ante,

sed videar caelō missus adesse tibi.

tunc mihi, quālis eris, longōs turbāta capillōs,

obvia nūdātō, Dēlia, curre pede.

hoc precor. hunc utinam nōbīs Aurōra nitentem

Lūciferum roseīs candida portet equīs!

4

sīc umbrōsa tibī contingant tēcta, Priāpe,

capitī sōlēs, noceantque nivēs:

quae tua fōrmōsōs cēpit sollertia? certē

nōn tibi barba nitet, nōn tibi culta coma est;

nūdus et hībernae prōdūcis frīgora brūmae,

nūdus et aestīvī tempora sicca Canis.”

sīc ego. tum Bacchī respondit rūstica prōlēs

armātus curvā sīc mihi falce deus:

ō fuge tenerae puerōrum crēdere turbae,

nam causam iūstī semper amōris habent:

hic placet, angustīs quod equum compescit habēnīs,

hic placidam niveō pectore pellit aquam,

hic, quia fortis adest audācia, cēpit, at illī

virgineus tenerās stat pudor ante genās.

sed capiant, prīmō forte negābit,

taedia; paulātim sub iuga colla dabit.

longa diēs hominī docuit pārēre leōnēs,

longa diēs mollī saxa perēdit aquā;

annus in aprīcīs mātūrat collibus ūvās,

annus agit certā lūcida signa vice.

nec iūrāre timē: Veneris periūria ventī

irrita per terrās et freta summa ferunt.

grātia magna Iovī: vetuit Pater ipse valēre,

iūrāsset cupidē quicquid ineptus amor;

perque suās impūne sinit Dictynna sagittās

affirmēs, crīnēs perque Minerva suōs.

at tardus erîs, errābis. trānsiet aetās

quam cito! nōn sēgnis stat remeatque diēs.

quam cito purpureōs dēperdit terra colōrēs,

quam cito fōrmōsās pōpulus alta comās!

quam iacet, īnfirmae vēnēre ubi fāta senectae,

quī prior Ēlēō est carcere missus equus!

vīdī iam iuvenem, premeret cum sērior aetās,

maerentem stultōs praeteriisse diēs.

crūdēlēs dīvī! serpēns novus exuit annōs;

fōrmae nōn ūllam fāta dedēre moram.

sōlīs aeterna est Bacchō Phoebōque iuventās,

nam decet intōnsus crīnis utrumque deum.

, puerō quodcumque tuō temptāre libēbit,

cēdās: obsequiō plūrima vincet amor.

neu comes īre negēs, quamvīs via longa parētur

et Canis ārentī torreat arva sitī,

quamvīs praetexēns pictā ferrūgine caelum

ventūramamiciat imbrifer arcus aquam.

vel caeruleās puppī volet īre per undās,

ipse levem rēmō per freta pelle ratem.

nec paeniteat dūrōs subiisse labōrēs

aut operā īnsuētās atteruisse manūs,

nec, velit īnsidiīs altās claudere vāllēs,

dum placeās, umerī rētia ferre negent.

volet arma, levī temptābis lūdere dextrā;

saepe dabis nūdum, vincat ut ille, latus.

tunc tibi mītis erit, rapiās tum cāra licēbit

ōscula: pugnābit, sed tibi rapta dabit.

rapta dabit prīmō, post afferet ipse rogantī,

post etiam collō implicuisse velit.

heu male nunc artēs miserās haec saecula tractant!

iam tener assuēvit mūnera velle puer.

at tua, quī venerem docuistī vēndere prīmus,

quisquis es, īnfēlīx urgeat ossa lapis.

Pīeridas, puerī, doctōs et amāte poētās,

aurea nec superent mūnera Pīeridas.

carmine purpurea est Nīsī coma; carmina sint,

ex umerō Pelopis nōn nituisset ebur.

quem referent Mūsae vīvet, dum rōbora tellūs,

dum caelum stēllās, dum vehet amnis aquās.

at quī nōn audit Mūsās, quī vēndit amōrem,

Īdaeae currūs ille sequātur Opis

et ter centēnās errōribus expleat urbēs

et secet ad Phrygiōs vīlia membra modōs.

blanditiīs vult esse locum Venus ipsa: querēlīs

supplicibus, miserīs flētibus illa favet.”

haec mihi, quae canerem Titiō, deus ēdidit ōre;

sed Titium coniūnx haec meminisse vetat.

pāreat ille suae: vōs celebrāte magistrum

quōs male habet multā callidus arte puer.

glōria cuique sua est. quī spernentur amantēs

cōnsultent: cūnctīs iānua nostra patet.

tempus erit, cum Veneris praecepta ferentem

dēdūcat iuvenum sēdula turba senem.

ēheu quam Marathus lentō torquet amōre!

dēficiunt artēs, dēficiuntque dolī.

parce, puer, quaesō, turpis fābula fīam,

cum mea rīdēbunt vāna magisteria.

5

asper eram et bene discidium ferre loquēbar;

at mihi nunc longē glōria fortis abest.

namque agor ut per plāna citus sola verbere turben

quem celer assuētā versat ab arte puer.

ūre ferum et torquē, libeat dīcere quicquam

magnificum posthāc: horrida verba domā.

parce tamen, per fūrtīvī foedera lectī,

per venerem quaesō compositumque caput.

ille ego, cum trīstī morbō dēfessa iacērēs,

dīcor vōtīs ēripuisse meīs:

ipseque circumlūstrāvī sulpure pūrō,

carmine cum magicō praecinuisset anus;

ipse procūrāvī possent saeva nocēre

somnia, ter sānctā dēveneranda molā;

ipse ego vēlātus līnō tunicīsque solūtīs

vōta novem Triviae nocte silente dedī.

omnia persolvī: fruitur nunc alter amōre,

et precibus fēlīx ūtitur ille meīs.

at mihi fēlīcem vītam, salva fuissēs,

fingēbam dēmēns et renuente deō:

rūra colam, frūgumque aderit mea Dēlia custōs,

ārea dum messēs sōle calente teret,

aut mihi servābit plēnīs in lintribus ūvās

pressaque vēlōcī candida musta pede.

cōnsuēscet numerāre pecus, cōnsuēscet amantis

garrulus in dominae lūdere verna sinū.

illa deō sciet agricolae prō vītibus ūvam,

prō segete spīcās, prō grege ferre dapem.

illa regat cūnctōs, illī sint omnia cūrae;

at iuvet in tōtā nihil esse domō.

hūc veniet Messalla meus, cui dulcia pōma

Dēlia sēlēctīs dētrahat arboribus;

et, tantum venerāta virum, nunc sēdula cūret,

nunc paret atque epulās ipsa ministra gerat.

haec mihi fingēbam, quae nunc Eurusque Notusque

iactat odōrātōs vōta per Armeniōs.

saepe ego temptāvī cūrās dēpellere vīnō;

at dolor in lacrimās verterat omne merum.

saepe aliam tenuī, sed iam cum gaudia adīrem,

admonuit dominae dēseruitque Venus.

tunc discēdēns dēvōtum fēmina dīxit,

āh pudet, et narrat scīre nefanda meam.

nōn facit hoc herbīs; faciē tenerīsque lacertīs

dēvovet et flāvīs nostra puella comīs.

tālis ad Haemonium Nērēis Pēlea quondam

vecta est frēnātō caerula pisce Thetis.

haec nocuēre mihī. quod adest huic dīves amātor,

vēnit in exitium callida lēna meum.

sanguineās edat illa dapēs atque ōre cruentō

trīstia cum multō pōcula felle bibat;

hanc volitent animae circum sua fāta querentēs

semper, et ē tēctīs strīx violenta canat;

ipsa famē stimulante furēns herbāsque sepulcrīs

quaerat et ā saevīs ossa relicta lupīs;

currat et inguinibus nūdīs ululetque per urbem,

post agat ē triviīs aspera turba canum.

ēveniet: dat signa deus. sunt nūmina amantī,

saevit et iniūstā lēge relicta Venus.

at quam prīmum sāgae praecepta rapācis

dēsere: nam dōnīs vincitur omnis amor.

pauper erit praestō tibi semper, pauper adībit

prīmus et in tenerō fīxus erit latere,

pauper in angustō fīdus comes agmine turbae

subicietque manūs efficietque viam,

pauper ad occultōs fūrtim dēdūcet amīcōs

vinclaque niveō dētrahet ipse pede.

heu canimus frūstrā; nec verbīs victa patēscit

iānua, sed plēnā est percutienda manū.

at , quī potior nunc es, mea fūrta timētō:

versātur celerī Fors levis orbe rotae.

nōn frūstrā quīdam iam nunc in līmine perstat

sēdulus ac crēbrō prōspicit ac refugit

et simulat trānsīre domum, mox deinde recurrit

sōlus et ante ipsās exscreat ūsque forēs.

nescioquid fūrtīvus amor parat. ūtere, quaesō,

dum licet: in liquidā nam tibi linter aquā.

6

semper, ut indūcar, blandōs offers mihi vultūs,

post tamen es miserō trīstis et asper, Amor.

quid tibi, saeve, reī cum est? an glōria magna est

īnsidiās hominī composuisse deum?

nam mihi tenduntur cassēs: iam Dēlia fūrtim

nescioquem tacitā callida nocte fovet.

illa quidem iūrāta negat, sed crēdere dūrum est:

sīc etiam pernegat ūsque virō.

ipse miser docuī quō posset lūdere pactō

custōdēs: heu | heu nunc premor arte meā.

fingere tunc didicit causās ut sōla cubāret,

cardine tunc tacitō vertere posse forēs;

tunc sūcōs herbāsque dedī quīs līvor abīret

quem facit impressō mūtua dente venus.

at , fallācis coniūnx incaute puellae,

quoque servātō, peccet ut illa minus.

neu iuvenēs celebret multō sermōne cavētō,

nēve cubet laxō pectus aperta sinū,

neu dēcipiat nūtū, digitōque liquōrem

trahat et mēnsae dūcat in orbe notās.

exībit cum saepe, timē, seu vīsere dīcet

sacra Bonae maribus nōn adeunda Deae.

at mihi crēdās, illam sequar ūnus ad ārās:

tunc mihi nōn oculīs sit timuisse meīs.

saepe, velut gemmās eius signumque probārem,

per causam meminī tetigisse manum;

saepe merō somnum peperī tibi, at ipse bibēbam

sōbria suppositā pōcula victor aquā.

nōn ego laesī prūdēnsignōsce fatentī

iussit Amor: contrā quis ferat arma deōs?

ille ego sum, nec iam dīcere vēra pudēbit,

īnstābat tōtā cui tua nocte canis.

quid tenerā tibi coniuge opus? tua bona nescīs

servāre, heu, frūstrā clāvis inest foribus.

tenet, absentēs aliōs suspīrat amōrēs

et simulat subitō condoluisse caput.

at mihi servandam crēdās: nōn saeva recūsō

verbera, dētrectō nōn ego vincla pedum.

tum procul absītis, quisquis colit arte capillōs,

et fluit effūsō cui toga laxa sinū;

quisquis et occurret, possit crīmen habēre,

stet procul aut aliā trānseat ille viā.

sīc fierī iubet ipse deus, sīc magna sacerdōs

est mihi dīvīnō vāticināta sonō.

haec ubi Bellōnae mōtū est agitāta, nec ācrem

flammam, nōn āmēns verbera torta timet;

ipsa bipenne suōs caedit violenta lacertōs

sanguineque effūsō spargit inulta deam,

statque latus praefīxa verū, stat saucia pectus,

et canit ēventūs quōs dea magna monet.

parcite quam custōdit Amor violāre puellam,

pigeat magnō post didicisse malō.

attigerit, lābentur opēs, ut vulnere nostrō

sanguis, ut hic ventīs dīripiturque cinis.”

et tibi nescioquās dīxit, mea Dēlia, poenās:

tamen admittās, sit precor illa levis.

nōn ego propter parcō tibi, sed tua māter

movet atque īrās aurea vincit anus.

haec mihi addūcit tenebrīs multōque timōre

coniungit nostrās clam taciturna manūs,

haec foribusque manet noctū affīxa proculque

cognōscit strepitūs veniente pedum.

vīve diū mihi, dulcis anus: propriōs ego cum,

sit modo fās, annōs contribuisse velim.

semper nātamque tuam propter amābō:

quicquid agit, sanguîs est tamen illa tuus.

sit modo casta docē, quamvīs nōn vitta ligātōs

impediat crīnēs nec stola longa pedēs.

et mihi sint dūrae lēgēs, laudāre nec ūllam

possim ego quīn oculōs appetat illa meōs;

et quid peccāsse putet, dūcarque capillīs

in mediās prōnus prōripiarque viās.

nōn ego pulsāre velim, sed, vēnerit iste

furor, optārim nōn habuisse manūs.

nec saevō sīs casta metū, sed mente fidēlī:

mūtuus absentī mihi servet amor.

at quae fīda fuit nūllī, post victa senectā

dūcit inops tremulā stāmina torta manū

firmaque conductīs annectit līcia tēlīs

tractaque niveō vellere ducta putat.

hanc animō gaudente vident iuvenumque catervae

commemorant meritō tot mala ferre senem,

hanc Venus ex altō flentem sublīmis Olympō

spectat et īnfīdīs quam sit acerba monet.

haec aliīs maledicta cadant: nōs, Dēlia, amōris

exemplum cānā sīmus uterque comā.

7

hunc cecinēre diem Parcae, fātālia nentēs

stāmina nōn ūllī dissoluenda deō,

hunc fore, Aquītānās posset quī fundere gentēs,

quem tremeret fortī mīlite victus Atax.

ēvēnēre: novōs pūbēs Rōmāna triumphōs

vīdit et ēvīnctōs bracchia capta ducēs;

at victrīcēs laurōs, Messalla, gerentem

portābat nitidīs currus eburnus equīs.

nōn sine est tibi partus honōs: Tarbella Pyrēnē

testis et Ōceanī lītora Santonicī,

testis Arar Rhodanusque celer magnusque Garumna,

Carnūtī et flāvī caerula lympha Liger.

an , Cydne, canam, tacitīs quī lēniter undīs

caeruleus placidīs per vada serpis aquīs,

quantus et aetheriō contingēns vertice nūbēs

frīgidus intōnsōs Taurus alat Cilicas?

quid referam ut volitet crēbrās intācta per urbēs

alba Palaestīnō sāncta columba Syrō,

utque maris vāstum prōspectet turribus aequor

prīma ratem ventīs crēdere docta Tyros,

quālis et, ārentēs cum findit Sīrius agrōs,

fertilis aestīvā Nīlus abundet aquā?

Nīle pater, quānam possim dīcere causā

aut quibus in terrīs occuluisse caput?

propter nūllōs tellūs tua postulat imbrēs,

ārida nec Pluviō supplicat herba Iovī.

canit atque suum pūbēs mīrātur Osīrim

barbara, Memphītēn plangere docta bovem.

prīmus arātra manū sollertī fēcit Osīris

et teneram ferrō sollicitāvit humum,

prīmus inexpertae commīsit sēmina terrae

pōmaque nōn nōtīs lēgit ab arboribus.

hic docuit teneram pālīs adiungere vītem,

hic viridem dūrā caedere falce comam;

illī iūcundōs prīmum mātūra sapōrēs

expressa incultīs ūva dedit pedibus;

ille liquor docuit vōcēs īnflectere cantū,

mōvit et ad certōs nescia membra modōs.

Bacchus et agricolae magnō cōnfecta labōre

pectora laetitiae dissoluenda dedit;

Bacchus et afflīctīs requiem mortālibus affert,

crūra licet dūrā compede pulsa sonent.

nōn tibi sunt trīstēs cūrae nec lūctus, Osīri,

sed chorus et cantūs et levis aptus amor,

sed variī flōrēs et frōns redimīta corymbīs,

fūsa sed ad tenerōs lūtea palla pedēs

et Tyriae vestēs et dulcis tībia cantū

et levis occultīs cōnscia cista sacrīs.

hūc ades et Genium lūdīs centumque chorēīs

concelebrā et multō tempora funde merō;

illius et nitidō stīllent unguenta capillō,

et capite et collō mollia serta gerat.

sīc veniās, hodierne: tibī dem tūris honōrēs,

lība et Mopsopiō dulcia melle feram.

at tibi succrēscat prōlēs quae facta parentis

augeat et circā stet veneranda senem;

nec taceat monumenta viae quem Tuscula tellūs

candidaque antīquō dētinet Alba Lare.

namque opibus congesta tuīs hīc glārea dūra

sternitur, hīc aptā iungitur arte silex.

canet agricola, ā magnā cum vēnerit urbe

sērus, inoffēnsum rettuleritque pedem.

at , Nātālis multōs celebrande per annōs,

candidior semper candidiorque venī.

8

nōn ego cēlārī possum quid nūtus amantis

quidve ferant mītī lēnia verba sonō.

nec mihi sunt sortēs nec cōnscia fibra deōrum,

praecinit ēventūs nec mihi cantus avis:

ipsa Venus magicō religātum bracchia nōdō

perdocuit multīs nōn sine verberibus.

dēsine dissimulāre: deus crūdēlius ūrit

quōs videt invītōs succubuisse sibi.

quid tibi nunc mollēs prōdest coluisse capillōs

saepeque mūtātās disposuisse comās,

quid fūcō splendente genās ōrnāre, quid unguēs

artificis doctā subsecuisse manū?

frūstrā iam vestēs, frūstrā mūtantur amictūs

ānsaque compressōs colligat arta pedēs.

illa placet, quamvīs incultō vēnerit ōre

nec nitidum tardā cōmpserit arte caput.

num carminibus, num pallentibus herbīs

dēvōvit tacitō tempore noctis anus?

cantus vīcīnīs frūgēs trādūcit ab agrīs,

cantus et īrātae dētinet anguis iter,

cantus et ē currū Lūnam dēdūcere temptat,

et faceret, nōn aera repulsa sonent.

quid queror heu miserō carmen nocuisse, quid herbās?

fōrma nihil magicīs ūtitur auxiliīs:

sed corpus tetigisse nocet, sed longa dedisse

ōscula, sed femorī cōnseruisse femur.

nec difficilis puerō tamen esse mementō:

persequitur poenīs trīstia facta Venus.

mūnera poscās: det mūnera cānus amātor,

ut foveat mollī frīgida membra sinū.

cārior est aurō iuvenis, cui lēvia fulgent

ōra nec amplexūs aspera barba terit.

huic candentēs umerō suppōne lacertōs,

et rēgum magnae dēspiciantur opēs.

at Venus inveniet puerō concumbere fūrtim,

dum timet, et tenerōs cōnserere ūsque sinūs,

et dare anhēlantī pugnantibus ūmida linguīs

ōscula et in collō fīgere dente notās.

nōn lapis hanc gemmaeque iuvant quae frīgore sōla

dormiat et nūllī sit cupienda virō.

heu sērō revocātur amor sērōque iuventās,

cum vetus īnfēcit cāna senecta caput.

tum studium fōrmae est, coma tum mūtātur, ut annōs

dissimulet viridī cortice tīncta nucis,

tollere tum cūra est albōs ā stirpe capillōs

et faciem dēmptā pelle referre novam.

at dum prīmī flōret tibi temporis aetās,

ūtere: nōn tardō lābitur illa pede.

neu Marathum torquē: puerō quae glōria victō est?

in veterēs estō dūra, puella, senēs.

parce, precor, tenerō: nōn illī sontica causa est,

sed nimius lūtō corpora tingit amor.

heu miser, absentī maestās quam saepe querēlās

conicit et lacrimīs omnia plēna madent!

quid spernis?” ait, “poterat custōdia vincī:

ipse dedit cupidīs fallere posse deus.

nōta venus fūrtīva mihi est, ut lēnis agātur

spīritus, ut nec dent ōscula rapta sonum;

et possum mediā quamvīs obrēpere nocte

et strepitū nūllō clam reserāre forēs.

quid prōsunt artēs, miserum spernit amantem

et fugit ex ipsō saeva puella torō?

vel cum prōmittit, subitō sed perfida fallit,

est mihi nox multīs ēvigilanda malīs?

dum mihi ventūram fingō, quodcumque movētur,

illīus crēdō tunc sonuisse pedēs.”

dēsistās lacrimāre, puer: nōn frangitur illa,

et tua iam flētū lūmina fessa tument.

ōdērunt, Pholoē, moneō, fastīdia dīvī,

nec prōdest sānctīs tūra dedisse focīs.

hic Marathus quondam miserōs lūdēbat amantēs,

nescius ultōrem post caput esse deum;

saepe etiam lacrimās fertur rīsisse dolentis

et cupidum fictā dētinuisse morā:

nunc omnēs ōdit fastūs, nunc displicet illī

quaecumque oppositā est iānua dūra serā;

at poena manet, dēsinis esse superba.

quam cupiēs vōtīs hunc revocāre diem!

9

quid mihi, fuerās miserōs laesūrus amōrēs,

foedera per dīvōs clam violanda dabās?

āh miser, etsī quis prīmō periūria cēlat,

sēra tamen tacitīs Poena venit pedibus.

parcite, caelestēs: aequum est impūne licēre

nūmina fōrmōsīs laedere vestra semel.

lucra petēns habilī taurōs adiungit arātrō

et dūrum terrae rūsticus urget opus,

lucra petītūrās freta per pārentia ventīs

dūcunt īnstabilēs sīdera certa ratēs:

mūneribus meus est captus puer. at deus illa

in cinerem et liquidās mūnera vertat aquās.

iam mihi persolvet poenās, pulvisque decōrem

dētrahet et ventīs horrida facta coma;

ūrētur faciēs, ūrentur sōle capillī,

dēteret invalidōs et via longa pedēs.

admonuī quotiēnsaurō pollue fōrmam:

saepe solent aurō multa subesse mala.

dīvitiīs captus quis violāvit amōrem,

asperaque est illī difficilisque Venus.

ūre meum potius flammā caput et pete ferrō

corpus et intortō verbere terga secā.

nec tibi cēlandī spēs sit peccāre parantī:

scit deus, occultōs quī vetat esse dolōs.

ipse deus tacitō permīsit lingua ministrō

ēderet ut multō lībera verba merō,

ipse deus somnō domitōs ēmittere vōcem

iussit et invītōs facta tegenda loquī.”

haec ego dīcēbam: nunc flēvisse loquentem,

nunc pudet ad tenerōs prōcubuisse pedēs.

tunc mihi iūrābās nūllō dīvitis aurī

pondere, nōn gemmīs, vēndere velle fidem,

nōn tibi pretium Campānia terra darētur,

nōn tibi Bacchī cūra Falernus ager.

illīs ēriperēs verbīs mihi sīdera caelī

lūcēre et prōnās flūminis esse viās.

quīn etiam flēbās: at nōn ego fallere doctus

tergēbam ūmentēs crēdulus ūsque genās.

quid facerēs, nisi et ipse forēs in amōre puellae?

sīc precor exemplō sit levis illa tuō.

ō quotiēns, verbīs quisquam cōnscius esset,

ipse comes multā lūmina nocte tulī!

saepe īnspērantī vēnit tibi mūnere nostrō

et latuit clausās post adoperta forēs.

tum miser interiī, stultē cōnfīsus amārī;

nam poteram ad laqueōs cautior esse tuōs.

quīn etiam attonitā laudēs tibi mente canēbam,

at nunc nostrī Pīeridumque pudet.

illa velim rapidā Vulcānus carmina flammā

torreat et liquidā dēleat amnis aquā.

procul hinc absīs, cui fōrmam vēndere cūra est

et pretium plēnā grande referre manū.

at , quī puerum dōnīs corrumpere es ausus,

rīdeat assiduīs uxor inulta dolīs,

et cum fūrtīvō iuvenem lassāverit ūsū,

cum interpositā languida veste cubet.

semper sint externa tuō vestīgia lectō

et pateat cupidīs semper aperta domus;

nec lascīva soror dīcātur plūra bibisse

pōcula vel plūrēs ēmeruisse virōs.

illam saepe ferant convīvia dūcere Bacchō,

dum rota Lūciferī prōvocet orta diem;

illā nūlla queat melius cōnsūmere noctem

aut operum variās disposuisse vicēs.

at tua perdidicit, nec , stultissime, sentīs,

cum tibi nōn solitā corpus ab arte movet.

ne putās illam prō dispōnere crīnēs

aut tenuēs dēnsō pectere dente comās?

istane persuādet faciēs, aurōque lacertōs

vinciat et Tyriō prōdeat apta sinū?

nōn tibi, sed iuvenī cuidam vult bella vidērī,

dēvoveat prō quō remque domumque tuam.

nec facit hoc vitiō, sed corpora foeda podagrā

et senis amplexūs culta puella fugit.

huic tamen accubuit noster puer: hunc ego crēdam

cum trucibus venerem iungere posse ferīs.

blanditiāsne meās aliīs vēndere es ausus,

ne aliīs dēmēns ōscula ferre mea?

tum flēbis, cum vīnctum puer alter habēbit

et geret in rēgnō rēgna superba tuō.

at tua tum poena iuvet, Venerīque merentī

fīxa notet cāsūs aurea palma meōs:

hanc tibi fallācī resolūtus amōre Tibullus

dēdicat et grātā sīs, dea, mente rogat.

10

quis fuit, horrendōs prīmus quī prōtulit ēnsēs?

quam ferus et vērē ferreus ille fuit!

tum caedēs hominum generī, tum proelia nāta,

tum brevior dīrae mortis aperta via est.

an nihil ille miser meruit, nōs ad mala nostra

vertimus, in saevās quod dedit ille ferās?

dīvitis hoc vitium est aurī, nec bella fuērunt,

fāginus astābat cum scyphus ante dapēs.

nōn arcēs, nōn vallus erat, somnumque petēbat

sēcūrus variās dux gregis inter ovēs.

tunc mihi vīta foretvulgī nec trīstia nōssem

arma nec audīssem corde micante tubam.

nunc ad bella trahôr, et iam quis forsitan hostis

haesūra in nostrō tēla gerit latere.

sed patriī servāte Larēs: aluistis et īdem,

cursārem vestrōs cum tener ante pedēs.

neu pudeat prīscō vōs esse ē stīpite factōs:

sīc veteris sēdēs incoluistis avī.

tunc melius tenuēre fidem, cum paupere cultū

stābat in exiguā ligneus aede deus.

hic plācātus erat seu quis lībāverat ūvam,

seu dederat sānctae spīcea serta comae,

atque aliquis vōtī compos lība ipse ferēbat

postque comes pūrum fīlia parva favum.

at nōbīs aerāta, Larēs, dēpellite tēla

*    *    *

hostiaque ē plēnā rūstica porcus harā.

hanc pūrā cum veste sequar myrtōque canistra

vīncta geram, myrtō vīnctus et ipse caput.

sīc placeam vōbīs: alius sit fortis in armīs,

sternat et adversōs Mārte favente ducēs,

ut mihi pōtantī possit sua dīcere facta

mīles et in mēnsā pingere castra merō.

quis furor est ātram bellīs accersere Mortem?

imminet et tacitō clam venit illa pede.

nōn seges est īnfrā, nōn vīnea culta, sed audāx

Cerberus et Stygiae nāvita turpis aquae;

illīc percussīsque genīs ustōque capillō

errat ad obscūrōs pallida turba lacūs.

quīn potius laudandus hic est quem prōle parātā

occupat in parvā pigra senecta casā.

ipse suās sectātur ovēs, at fīlius agnōs,

et calidam fessō comparat uxor aquam.

sīc ego sim, liceatque caput candēscere cānīs,

temporis et prīscī facta referre senem.

intereā Pāx arva colat. Pāx candida prīmum

dūxit arātūrōs sub iuga curva bovēs;

Pāx aluit vītēs et sūcōs condidit ūvae,

funderet ut nātō testa paterna merum;

Pāce bidēns vōmerque nitent, at trīstia dūrī

mīlitis in tenebrīs occupat arma situs.

rūsticus ē lūcōque vehit, male sōbrius ipse,

uxōrem plaustrō prōgeniemque domum.

sed Veneris tunc bella calent, scissōsque capillōs

fēmina, perfrāctās conqueriturque forēs.

flet tenerās subtūsa genās, sed victor et ipse

flet sibi dēmentēs tam valuisse manūs.

at lascīvus Amor rixae mala verba ministrat,

inter et īrātum lentus utrumque sedet.

āh lapis est ferrumque, suam quīcumque puellam

verberat: ē caelō dēripit ille deōs.

sit satis ē membrīs tenuem rescindere vestem,

sit satis ōrnātūs dissoluisse comae,

sit lacrimās mōvisse satis: quater ille beātus

quō tenera īrātō flēre puella potest.

sed manibus quī saevus erit, scūtumque sudemque

is gerat et mītī sit procul ā Venere.

at nōbīs, Pāx alma, venī spīcamque tenētō,

prōfluat et pōmīs candidus ante sinus.