conticuēre omnēs intentīque ōra tenēbant;

inde torō pater Aenēās sīc ōrsus ab altō:

īnfandum, rēgīna, iubēs renovāre dolōrem,

Trōiānās ut opēs et lāmentābile rēgnum

ēruerint Danaī, quaeque ipse miserrima vīdī

et quōrum pars magna fuī. quis tālia fandō

Myrmidonum Dolopumve aut dūrī mīles Ulixī

temperet ā lacrimīs? et iam nox ūmida caelō

praecipitat suādentque cadentia sīdera somnōs.

sed tantus amor cāsūs cognōscere nostrōs

et breviter Trōiae suprēmum audīre labōrem,

quamquam animus meminisse horret lūctūque refūgit,

incipiam. frāctī bellō fātīsque repulsī

ductōrēs Danaum tot iam lābentibus annīs

īnstar montis equum dīvīnā Palladis arte

aedificant, sectāque intexunt abiete costās;

vōtum prō reditū simulant; ea fāma vagātur.

hūc dēlēcta virum sortītī corpora fūrtim

inclūdunt caecō laterī penitusque cavernās

ingentīs uterumque armātō mīlite complent.

est in cōnspectū Tenedos, nōtissima fāmā

īnsula, dīves opum Priamī dum rēgna manēbant,

nunc tantum sinus et statiō male fīda carīnīs:

hūc prōvectī dēsertō in lītore condunt;

nōs abiisse ratī et ventō petiisse Mycēnās.

ergō omnis longō solvit Teucria lūctū;

panduntur portae, iuvat īre et Dōrica castra

dēsertōsque vidēre locōs lītusque relictum:

hīc Dolopum manus, hīc saevus tendēbat Achillēs;

classibus hīc locus, hīc aciē certāre solēbant.

pars stupet innuptae dōnum exitiāle Minervae

et mōlem mīrantur equī; prīmusque Thymoetēs

dūcī intrā mūrōs hortātur et arce locārī,

sīve dolō seu iam Trōiae sīc fāta ferēbant.

at Capys, et quōrum melior sententia mentī,

aut pelagō Danaum īnsidiās suspectaque dōna

praecipitāre iubent subiectīsque ūrere flammīs,

aut terebrāre cavās uterī et temptāre latebrās.

scinditur incertum studia in contrāria vulgus.

prīmus ibi ante omnīs magnā comitante catervā

Lāocoōn ārdēns summā dēcurrit ab arce,

et proculō miserī, quae tanta īnsānia, cīvēs?

crēditis āvectōs hostīs? aut ūlla putātis

dōna carēre dolīs Danaum? sīc nōtus Ulixēs?

aut hōc inclūsī lignō occultantur Achīvī,

aut haec in nostrōs fabricāta est māchina mūrōs,

īnspectūra domōs ventūraque dēsuper urbī,

aut aliquis latet error; equō crēdite, Teucrī.

quicquid id est, timeō Danaōs et dōna ferentīs.’

sīc fātus validīs ingentem vīribus hastam

in latus inque ferī curvam compāgibus alvum

contorsit. stetit illa tremēns, uterōque recussō

īnsonuēre cavae gemitumque dedēre cavernae.

et, fāta deum, mēns nōn laeva fuisset,

impulerat ferrō Argolicās foedāre latebrās,

Trōiaque nunc stāret, Priamīque arx alta manērēs.

ecce, manus iuvenem intereā post terga revīnctum

pāstōrēs magnō ad rēgem clāmōre trahēbant

Dardanidae, quī ignōtum venientibus ultrō,

hoc ipsum ut strueret Trōiamque aperīret Achīvīs,

obtulerat, fīdēns animī atque in utrumque parātus,

seu versāre dolōs seu certae occumbere mortī.

undique vīsendī studiō Trōiāna iuventūs

circumfūsa ruit certantque illūdere captō.

accipe nunc Danaum īnsidiās et crīmine ab ūnō

disce omnīs.

namque ut cōnspectū in mediō turbātus, inermis

cōnstitit atque oculīs Phrygia agmina circumspexit,

heu, quae nunc tellūs,’ inquit, ‘quae aequora possunt

accipere? aut quid iam miserō mihi dēnique restat,

cui neque apud Danaōs usquam locus, et super ipsī

Dardanidae īnfēnsī poenās cum sanguine poscunt?’

quō gemitū conversī animī compressus et omnis

impetus. hortāmur fārī quō sanguine crētus,

quidve ferat; memoret quae sit fīdūcia captō.

cūncta equidem tibi, rēx, fuerit quodcumque, fatēbor

vēra,’ inquit; ‘neque Argolicā gente negābō.

hoc prīmum; nec, miserum Fortūna Sinōnem

fīnxit, vānum etiam mendācemque improba finget.

fandō aliquod forte tuās pervēnit ad aurīs

Bēlīdae nōmen Palamēdis et incluta fāmā

glōria, quem falsā sub prōditiōne Pelasgī

īnsontem īnfandō indiciō, quia bella vetābat,

dēmīsēre necī, nunc cassum lūmine lūgent:

illī comitem et cōnsanguinitāte propinquum

pauper in arma pater prīmīs hūc mīsit ab annīs.

dum stābat rēgnō incolumis rēgumque vigēbat

conciliīs, et nōs aliquod nōmenque decusque

gessimus. invidiā postquam pellācis Ulixī

haud ignōta loquorsuperīs concessit ab ōrīs,

afflīctus vītam in tenebrīs lūctūque trahēbam

et cāsum īnsontis cum indignābar amīcī.

nec tacuī dēmēns et , fors qua tulisset,

patriōs umquam remeāssem victor ad Argōs,

prōmīsī ultōrem et verbīs odia aspera mōvī.

hinc mihi prīma malī lābēs, hinc semper Ulixēs

crīminibus terrēre novīs, hinc spargere vōcēs

in vulgum ambiguās et quaerere cōnscius arma.

nec requiēvit enim, dōnec Calchante ministrō

sed quid ego haec autem nēquīquam ingrāta revolvō,

quidve moror? omnīs ūnō ōrdine habētis Achīvōs,

idque audīre sat est, iamdūdum sūmite poenās:

hoc Ithacus velit et magnō mercentur Atrīdae.’

tum vērō ārdēmus scītārī et quaerere causās,

ignārī scelerum tantōrum artisque Pelasgae.

prōsequitur pavitāns et fictō pectore fātur:

saepe fugam Danaī Trōiā cupiēre relictā

mōlīrī et longō fessī discēdere bellō;

fēcissentque utinam! saepe illōs aspera pontī

interclūsit hiems et terruit Auster euntīs.

praecipuē cum iam hic trabibus contextus acernīs

stāret equus, tōtō sonuērunt aethere nimbī.

suspēnsī Eurypylum scītātum ōrācula Phoebī

mittimus, isque adytīs haec trīstia dicta reportat:

sanguine plācāstis ventōs et virgine caesā,

cum prīmum Īliacās, Danaī, vēnistis ad ōrās;

sanguine quaerendī reditūs animāque litandum

Argolicā.” vulgī quae vōx ut vēnit ad aurīs,

obstipuēre animī gelidusque per īma cucurrit

ossa tremor, cui fāta parent, quem poscat Apollō.

hīc Ithacus vātem magnō Calchanta tumultū

prōtrahit in mediōs; quae sint ea nūmina dīvum

flāgitat. et mihi iam multī crūdēle canēbant

artificis scelus, et tacitī ventūra vidēbant.

bis quīnōs silet ille diēs tēctusque recūsat

prōdere vōce suā quemquam aut oppōnere mortī.

vix tandem, magnīs Ithacī clāmōribus āctus,

compositō rumpit vōcem et dēstinat ārae.

assēnsēre omnēs et, quae sibi quisque timēbat,

ūnius in miserī exitium conversa tulēre.

iamque diēs īnfanda aderat; mihi sacra parārī

et salsae frūgēs et circum tempora vittae.

ēripuī, fateor, lētō et vincula rūpī,

līmōsōque lacū per noctem obscūrus in ulvā

dēlituī dum vēla darent, forte dedissent.

nec mihi iam patriam antīquam spēs ūlla videndī

nec dulcīs nātōs exoptātumque parentem,

quōs illī fors et poenās ob nostra reposcent

effugia, et culpam hanc miserōrum morte piābunt.

quod per superōs et cōnscia nūmina vērī,

per sīqua est quae restet adhūc mortālibus usquam

intemerāta fidēs, ōrō, miserēre labōrum

tantōrum, miserēre animī nōn digna ferentis.’

hīs lacrimīs vītam damus et miserēscimus ultrō.

ipse virō prīmus manicās atque arta levārī

vincla iubet Priamus dictīsque ita fātur amīcīs:

quisquis es, āmissōs hinc iam oblīvīscere Graiōs

noster erismihique haec ēdissere vēra rogantī:

quō mōlem hanc immānis equī statuēre? quis auctor?

quidve petunt? quae religiō? aut quae māchina bellī?’

dīxerat. ille dolīs īnstrūctus et arte Pelasgā

sustulit exūtās vinclīs ad sīdera palmās:

vōs, aeternī ignēs, et nōn violābile vestrum

testor nūmen,’ ait, ‘vōs ārae ēnsēsque nefandī,

quōs fūgī, vittaeque deum, quās hostia gessī:

fās mihi Graiōrum sacrāta resolvere iūra,

fās ōdisse virōs atque omnia ferre sub aurās,

sīqua tegunt, teneor patriae nec lēgibus ūllīs.

modo prōmissīs maneās servātaque servēs

Trōia fidem, vēra feram, magna rependam.

omnis spēs Danaum et coeptī fīdūcia bellī

Palladis auxiliīs semper stetit. impius ex quō

Tȳdīdēs sed enim scelerumque inventor Ulixēs,

fātāle aggressī sacrātō āvellere templō

Palladium caesīs summae custōdibus arcis,

corripuēre sacram effigiem manibusque cruentīs

virgineās ausī dīvae contingere vittās,

ex illō fluere ac retrō sublāpsa referrī

spēs Danaum, frāctae vīrēs, āversa deae mēns.

nec dubiīs ea signa dedit Trītōnia mōnstrīs.

vix positum castrīs simulācrum: ārsēre coruscae

lūminibus flammae arrēctīs, salsusque per artūs

sūdor iit, terque ipsa solōmīrābile dictū

ēmicuit parmamque ferēns hastamque trementem.

extemplō temptanda fugā canit aequora Calchās,

nec posse Argolicīs exscindī Pergama tēlīs

ōmina repetant Argīs nūmenque redūcant

quod pelagō et curvīs cum āvēxēre carīnīs.

et nunc quod patriās ventō petiēre Mycēnās,

arma deōsque parant comitēs pelagōque remēnsō

imprōvīsī aderunt; ita dīgerit ōmina Calchās.

hanc prō Palladiō monitī, prō nūmine laesō

effigiem statuēre, nefās quae trīste piāret.

hanc tamen immēnsam Calchās attollere mōlem

rōboribus textīs caelōque ēdūcere iussit,

recipī portīs aut dūcī in moenia posset,

neu populum antīquā sub religiōne tuērī.

nam vestra manus violāsset dōna Minervae,

tum magnum exitiumquod prius ōmen in ipsum

convertant! — Priamī imperiō Phrygibusque futūrum;

sīn manibus vestrīs vestram ascendisset in urbem,

ultrō Asiam magnō Pelopēa ad moenia bellō

ventūram, et nostrōs ea fāta manēre nepōtēs.’

tālibus īnsidiīs periūrīque arte Sinōnis

crēdita rēs, captīque dolīs lacrimīsque coāctīs

quōs neque Tȳdīdēs nec Lārīsaeus Achillēs,

nōn annī domuēre decem, nōn mīlle carīnae.

hīc aliud maius miserīs multōque tremendum

obicitur magis atque imprōvida pectora turbat.

Lāocoōn, ductus Neptūnō sorte sacerdōs,

sollemnīs taurum ingentem mactābat ad ārās.

ecce autem geminī ā Tenedō tranquilla per alta

horrēscō referēnsimmēnsīs orbibus anguēs

incumbunt pelagō pariterque ad lītora tendunt;

pectora quōrum inter flūctūs arrēcta iubaeque

sanguineae superant undās, pars cētera pontum

pōne legit sinuatque immēnsa volūmine terga.

fit sonitus spūmante salō; iamque arva tenēbant

ārdentīsque oculōs suffectī sanguine et ignī

sībila lambēbant linguīs vibrantibus ōra.

diffugimus vīsū exsanguēs. illī agmine certō

Lāocoonta petunt; et prīmum parva duōrum

corpora nātōrum serpēns amplexus uterque

implicat et miserōs morsū dēpāscitur artūs;

post ipsum auxiliō subeuntem ac tēla ferentem

corripiunt spīrīsque ligant ingentibus; et iam

bis medium amplexī, bis collō squāmea circum

terga datī superant capite et cervīcibus altīs.

ille simul manibus tendit dīvellere nōdōs

perfūsus sanie vittās ātrōque venēnō,

clāmōrēs simul horrendōs ad sīdera tollit:

quālis mūgītus, fūgit cum saucius āram

taurus et incertam excussit cervīce secūrim.

at geminī lāpsū dēlūbra ad summa dracōnēs

effugiunt saevaeque petunt Trītōnidis arcem,

sub pedibusque deae clipeīque sub orbe teguntur.

tum vērō tremefacta novus per pectora cūnctīs

īnsinuat pavor, et scelus expendisse merentem

Lāocoonta ferunt, sacrum quī cuspide rōbur

laeserit et tergō scelerātam intorserit hastam.

dūcendum ad sēdēs simulācrum ōrandaque dīvae

nūmina conclāmant.

dīvidimus mūrōs et moenia pandimus urbis.

accingunt omnēs operī pedibusque rotārum

subiciunt lāpsūs, et stuppea vincula collō

intendunt; scandit fātālis māchina mūrōs

fēta armīs. puerī circum innuptaeque puellae

sacra canunt fūnemque manū contingere gaudent;

illa subit mediaeque mināns illābitur urbī.

ō patria, ō dīvum domus Īlium et incluta bellō

moenia Dardanidum! quater ipsō in līmine portae

substitit atque uterō sonitum quater arma dedēre;

īnstāmus tamen immemorēs caecīque furōre

et mōnstrum īnfēlīx sacrātā sistimus arce.

tunc etiam fātīs aperit Cassandra futūrīs

ōra deī iussū nōn umquam crēdita Teucrīs.

nōs dēlūbra deum miserī, quibus ultimus esset

ille diēs, fēstā vēlāmus fronde per urbem.

vertitur intereā caelum et ruit Ōceanō nox

involvēns umbrā magnā terramque polumque

Myrmidonumque dolōs; fūsī per moenia Teucrī

conticuēre; sopor fessōs complectitur artūs.

et iam Argīva phalānx īnstrūctīs nāvibus ībat

ā Tenedō tacitae per amīca silentia lūnae

lītora nōta petēns, flammās cum rēgia puppis

extulerat, fātīsque deum dēfēnsus inīquīs

inclūsōs uterō Danaōs et pīnea fūrtim

laxat claustra Sinōn. illōs patefactus ad aurās

reddit equus laetīque cavō rōbore prōmunt

Thessandrus Sthenelusque ducēs et dīrus Ulixēs,

dēmissum lāpsī per fūnem, Acamāsque Thoāsque

Pēlīdēsque Neoptolemus prīmusque Machāōn

et Menelāus et ipse dolī fabricātor Epēos.

invādunt urbem somnō vīnōque sepultam;

caeduntur vigilēs, portīsque patentibus omnīs

accipiunt sociōs atque agmina cōnscia iungunt.

tempus erat quō prīma quiēs mortālibus aegrīs

incipit et dōnō dīvum grātissima serpit.

in somnīs, ecce, ante oculōs maestissimus Hector

vīsus adesse mihī largōsque effundere flētūs,

raptātus bīgīs ut quondam, āterque cruentō

pulvere perque pedēs trāiectūs lōra tumentīs.

ei mihi, quālis erat, quantum mūtātus ab illō

Hectore quī redit exuviās indūtus Achillī

vel Danaum Phrygiōs iaculātūs puppibus ignīs!

squālentem barbam et concrētōs sanguine crīnīs

vulneraque illa gerēns, quae circum plūrima mūrōs

accēpit patriōs. ultrō flēns ipse vidēbar

compellāre virum et maestās exprōmere vōcēs:

ō lūx Dardaniae, spēs ō fīdissima Teucrum,

quae tantae tenuēre morae? quibus Hector ab ōrīs

exspectāte venīs? ut post multa tuōrum

fūnera, post variōs hominumque urbisque labōrēs

dēfessī aspicimus! quae causa indigna serēnōs

foedāvit vultūs? aut cūr haec vulnera cernō?’

ille nihil, nec quaerentem vāna morātur,

sed graviter gemitūs īmō pectore dūcēns,

heu fuge, nāte deā, que hīsaitēripe flammīs.

hostis habet mūrōs; ruit altō ā culmine Trōia.

sat patriae Priamōque datum: Pergama dextrā

dēfendī possent, etiam hāc dēfēnsa fuissent.

sacra suōsque tibī commendat Trōia penātīs;

hōs cape fātōrum comitēs, hīs moenia quaere

magna pererrātō statuēs quae dēnique pontō.’

sīc ait et manibus vittās Vestamque potentem

aeternumque adytīs effert penetrālibus ignem.

dīversō intereā miscentur moenia lūctū,

et magis atque magis, quamquam sēcrēta parentis

Anchīsae domus arboribusque obtēcta recessit,

clārēscunt sonitūs armōrumque ingruit horror.

excutior somnō et summī fastīgia tēctī

ascēnsū superō atque arrēctīs auribus astō:

in segetem velutī cum flamma furentibus Austrīs

incidit, aut rapidus montānō flūmine torrēns

sternit agrōs, sternit sata laeta boumque labōrēs

praecipitīsque trahit silvās; stupet īnscius altō

accipiēns sonitum saxī vertice pāstor.

tum vērō manifesta fidēs, Danaumque patēscunt

īnsidiae. iam Dēiphobī dedit ampla ruīnam

Volcānō superante domus, iam proximus ārdet

Ūcalegōn; Sīgēa ignī freta lāta relūcent.

exorītur clāmorque virum clangorque tubārum.

armā āmēns capiō; nec sat ratiōnis in armīs,

sed glomerāre manum bellō et concurrere in arcem

cum sociīs ārdent animī; furor īraque mentem

praecipitat, pulchrumque morī succurrit in armīs.

ecce autem tēlīs Panthus ēlāpsus Achīvum,

Panthus Othryadēs, arcis Phoebīque sacerdōs,

sacra manū victōsque deōs parvumque nepōtem

ipse trahit cursūque āmēns ad līmina tendit.

quō rēs summa locō, Panthū? quam prēndimus arcem?’

vix ea fātus eram gemitū cum tālia reddit:

vēnit summa diēs et inēluctābile tempus

Dardaniae. fuimus Trōēs, fuit Īlium et ingēns

glōria Teucrōrum; ferus omnia Iuppiter Argōs

trānstulit; incēnsā Danaī dominantur in urbe.

arduus armātōs mediīs in moenibus astāns

fundit equus victorque Sinōn incendia miscet

īnsultāns. portīs aliī bipatentibus adsunt,

mīlia quot magnīs umquam vēnēre Mycēnīs;

obsēdēre aliī tēlīs angusta viārum

oppositīs; stat ferrī aciēs mucrōne coruscō

stricta, parāta necī; vix prīmī proelia temptant

portārum vigilēs et caecō Mārte resistunt.’

tālibus Othryadae dictīs et nūmine dīvum

in flammās et in arma feror, quō trīstis Erīnys,

quō fremitus vocat et sublātus ad aethera clāmor.

addunt sociōs Rhīpeus et maximus armīs

Ēpytus, oblātī per lūnam, Hypanisque Dymāsque

et laterī agglomerant nostrō, iuvenisque Coroebus

Mygdonidēsillīs ad Trōiam forte diēbus

vēnerat īnsānō Cassandrae incēnsus amōre

et gener auxilium Priamō Phrygibusque ferēbat,

īnfēlīx quī nōn spōnsae praecepta furentis

audierit!

quōs ubi cōnfertōs ārdēre in proelia vīdī,

incipiō super hīs: ‘iuvenēs, fortissima frūstrā

pectora, vōbīs audentem extrēma cupīdō

certa sequī, quae sit rēbus fortūna vidētis:

excessēre omnēs adytīs ārīsque relictīs

quibus imperium hoc steterat; succurritis urbī

incēnsae. moriāmur et in media arma ruāmus.

ūna salūs victīs nūllam spērāre salūtem.’

sīc animīs iuvenum furor additus. inde, lupī ceu

raptōrēs ātrā in nebulā, quōs improba ventris

exēgit caecōs rabiēs catulīque relictī

faucibus exspectant siccīs, per tēla, per hostīs

vādimus haud dubiam in mortem mediaeque tenēmus

urbis iter; nox ātra cavā circumvolat umbrā.

quis clādem illīus noctis, quis fūnera fandō

explicet aut possit lacrimīs aequāre labōrēs?

urbs antīqua ruit multōs domināta per annōs;

plūrima perque viās sternuntur inertia passim

corpora perque domōs et religiōsa deōrum

līmina. nec sōlī poenās dant sanguine Teucrī;

quondam etiam victīs redit in praecordia virtūs

victōrēsque cadunt Danaī. crūdēlis ubīque

lūctus, ubīque pavor et plūrima mortis imāgō.

prīmus Danaum magnā comitante catervā

Androgeōs offert nōbīs, socia agmina crēdēns

īnscius, atque ultrō verbīs compellat amīcīs:

festīnāte, virī! nam quae tam sēra morātur

sēgnitiēs? aliī rapiunt incēnsa feruntque

Pergama: vōs celsīs nunc prīmum ā nāvibus ītis?’

dīxit, et extemplōneque enim respōnsa dabantur

fīda satissēnsit mediōs dēlāpsus in hostīs.

obstipuit retrōque pedem cum vōce repressit.

imprōvīsum asprīs velutī quī sentibus anguem

pressit humī nītēns trepidusque repente refūgit

attollentem īrās et caerula colla tumentem,

haud secus Androgeōs vīsū tremefactus abībat.

irruimus dēnsīs et circumfundimur armīs,

ignārōsque locī passim et formīdine captōs

sternimus; aspīrat prīmō Fortūna labōrī.

atque hīc successū exsultāns animīsque Coroebus

ō sociī, quā prīmainquitFortūna salūtis

mōnstrat iter, quāque ostendit dextra, sequāmur:

mūtēmus clipeōs Danaumque īnsignia nōbīs

aptēmus. dolus an virtūs, quis in hoste requīrat?

arma dabunt ipsī.’ sīc fātus deinde comantem

Androgeī galeam clipeīque īnsigne decōrum

induitur laterīque Argīvum accommodat ēnsem.

hoc Rhīpeus, hoc ipse Dymās omnisque iuventūs

laeta facit: spoliīs quisque recentibus armat.

vādimus immixtī Danaīs haud nūmine nostrō

multaque per caecam congressī proelia noctem

cōnserimus, multōs Danaum dēmittimus Orcō.

diffugiunt aliī ad nāvīs et lītora cursū

fīda petunt; pars ingentem formīdine turpī

scandunt rūrsus equum et nōtā conduntur in alvō.

heu nihil invītīs fās quemquam fīdere dīvīs!

ecce trahēbātur passīs Priamēia virgō

crīnibus ā templō Cassandra adytīsque Minervae

ad caelum tendēns ārdentia lūmina frūstrā,

lūmina, nam tenerās arcēbant vincula palmās.

nōn tulit hanc speciem furiātā mente Coroebus

et sēsē medium iniēcit peritūrus in agmen;

cōnsequimur cūnctī et dēnsīs incurrimus armīs.

hīc prīmum ex altō dēlūbrī culmine tēlīs

nostrōrum obruimur oriturque miserrima caedēs

armōrum faciē et Graiārum errōre iubārum.

tum Danaī gemitū atque ēreptae virginis īrā

undique collēctī invādunt, ācerrimus Aiāx

et geminī Atrīdae Dolopumque exercitus omnis:

adversī ruptō ceu quondam turbine ventī

cōnflīgunt, Zephyrusque Notusque et laetus Eōīs

Eurus equīs; strīdunt silvae saevitque tridentī

spūmeus atque īmō Nēreus ciet aequora fundō.

illī etiam, sīquōs obscūrā nocte per umbram

fūdimus īnsidiīs tōtāque agitāvimus urbe,

appārent; prīmī clipeōs mentītaque tēla

agnōscunt atque ōra sonō discordia signant.

īlicet obruimur numerō, prīmusque Coroebus

Pēneleī dextrā dīvae armipotentis ad āram

prōcumbit; cadit et Rhīpeus, iūstissimus ūnus

quī fuit in Teucrīs et servantissimus aequī

dīs aliter vīsum —; pereunt Hypanisque Dymāsque

cōnfīxī ā sociīs; nec tua plūrima, Panthu,

lābentem pietās nec Apollinis īnfula tēxit.

Īliacī cinerēs et flamma extrēma meōrum,

testor, in occāsū vestrō nec tēla nec ūllās

vītāvisse vicēs, Danaum et, fāta fuissent

ut caderem, meruisse manū. dīvellimur inde,

Īphitus et Peliās cumquōrum Īphitus aevō

iam gravior, Peliās et vulnere tardus Ulixī —,

prōtinus ad sēdēs Priamī clāmōre vocātī.

hīc vērō ingentem pugnam, ceu cētera nusquam

bella forent, nūllī tōtā morerentur in urbe,

sīc Mārtem indomitum Danaōsque ad tēcta ruentīs

cernimus obsessumque āctā testūdine līmen.

haerent parietibus scālae postīsque sub ipsōs

nītuntur gradibus clipeōsque ad tēla sinistrīs

prōtēctī obiciunt, prēnsant fastīgia dextrīs.

Dardanidae contrā turrīs ac tōta domōrum

culmina convellunt; hīs , quandō ultima cernunt,

extrēmā iam in morte parant dēfendere tēlīs,

aurātāsque trabēs, veterum decora alta parentum,

dēvolvunt; aliī strictīs mucrōnibus īmās

obsēdēre forēs, hās servant agmine dēnsō.

īnstaurātī animī rēgis succurrere tēctīs

auxiliōque levāre virōs vimque addere victīs.

līmen erat caecaeque forēs et pervius ūsus

tēctōrum inter Priamī, postēsque relictī

ā tergō, īnfēlīx quā , dum rēgna manēbant,

saepius Andromachē ferre incomitāta solēbat

ad socerōs et avō puerum Astyanacta trahēbat.

ēvādō ad summī fastīgia culminis, unde

tēla manū miserī iactābant irrita Teucrī.

turrim in praecipitī stantem summīsque sub astra

ēductam tēctīs, unde omnis Trōia vidērī

et Danaum solitae nāvēs et Achāica castra,

aggressī ferrō circum, quā summa labantīs

iūnctūrās tabulāta dabant, convellimus altīs

sēdibus impulimusque; ea lāpsa repente ruīnam

cum sonitū trahit et Danaum super agmina lātē

incidit. ast aliī subeunt, nec saxa nec ūllum

tēlōrum intereā cessat genus.

vestibulum ante ipsum prīmōque in līmine Pyrrhus

exsultat tēlīs et lūce coruscus aēnā:

quālis ubi in lūcem coluber mala grāmina pāstus,

frīgida sub terrā tumidum quem brūma tegēbat,

nunc, positīs novus exuviīs nitidusque iuventā,

lūbrica convolvit sublātō pectore terga

arduus ad sōlem, et linguīs micat ōre trisulcīs.

ūnā ingēns Periphās et equōrum agitātor Achillis,

armiger Automedōn, ūnā omnis Scȳria pūbēs

succēdunt tēctō et flammās ad culmina iactant.

ipse inter prīmōs corrēptā dūra bipennī

līmina perrumpit postīsque ā cardine vellit

aerātōs; iamque excīsā trabe firma cavāvit

rōbora et ingentem lātō dedit ōre fenestram.

appāret domus intus et ātria longa patēscunt;

appārent Priamī et veterum penetrālia rēgum,

armātōsque vident stantīs in līmine prīmō.

at domus interior gemitū miserōque tumultū

miscētur, penitusque cavae plangōribus aedēs

fēmineīs ululant; ferit aurea sīdera clāmor.

tum pavidae tēctīs mātrēs ingentibus errant

amplexaeque tenent postīs atque ōscula fīgunt.

īnstat patriā Pyrrhus; nec claustra nec ipsī

custōdēs sufferre valent; labat ariete crēbrō

iānua, et ēmōtī prōcumbunt cardine postēs.

fit via ; rumpunt aditūs prīmōsque trucīdant

immissī Danaī et lātē loca mīlite complent.

nōn sīc, aggeribus ruptīs cum spūmeus amnis

exiit oppositāsque ēvīcit gurgite mōlēs,

fertur in arva furēns cumulō campōsque per omnīs

cum stabulīs armenta trahit. vīdī ipse furentem

caede Neoptolemum geminōsque in līmine Atrīdās,

vīdī Hecubam centumque nurūs Priamumque per ārās

sanguine foedantem quōs ipse sacrāverat ignis.

quīnquāgintā illī thalamī, spēs tanta nepōtum,

barbaricō postēs aurō spoliīsque superbī

prōcubuēre; tenent Danaī quā dēficit ignis.

forsitan et Priamī fuerint quae fāta requīrās.

urbis utī captae cāsum convulsaque vīdit

līmina tēctōrum et medium in penetrālibus hostem,

arma diū senior dēsuēta trementibus aevō

circumdat nēquīquam umerīs et inūtile ferrum

cingitur, ac dēnsōs fertur moritūrus in hostīs.

aedibus in mediīs nūdōque sub aetheris axe

ingēns āra fuit iuxtāque veterrima laurus

incumbēns ārae atque umbrā complexa penātīs.

hīc Hecuba et nātae nēquīquam altāria circum,

praecipitēs ātrā ceu tempestāte columbae,

condēnsae et dīvum amplexae simulācra sedēbant.

ipsum autem sūmptīs Priamum iuvenālibus armīs

ut vīdit, ‘quae mēns tam dīra, miserrime coniūnx,

impulit hīs cingī tēlīs? aut quō ruis?’ inquit.

nōn tālī auxiliō nec dēfēnsōribus istīs

tempus eget; nōn, ipse meus nunc adforet Hector.

hūc tandem concēde; haec āra tuēbitur omnīs,

aut moriēre simul.’ sīc ōre effāta recēpit

ad sēsē et sacrā longaevum in sēde locāvit.

ecce autem ēlāpsus Pyrrhī caede Polītēs,

ūnus nātōrum Priamī, per tēla, per hostīs

porticibus longīs fugit et vacua ātria lūstrat

saucius. illum ārdēns īnfēstō vulnere Pyrrhus

īnsequitur, iam iamque manū tenet et premit hastā.

ut tandem ante oculōs ēvāsit et ōra parentum,

concidit ac multō vītam cum sanguine fūdit.

hīc Priamus, quamquam in mediā iam morte tenētur,

nōn tamen abstinuit nec vōcī īraeque pepercit:

at tibi prō scelere,’ exclāmat, ‘prō tālibus ausīs

, qua est caelō pietās quae tālia cūret,

persolvant grātēs dignās et praemia reddant

dēbita, quī nātī cōram cernere lētum

fēcistī et patriōs foedāstī fūnere vultūs.

at nōn ille, satum quō mentīris, Achillēs

tālis in hoste fuit Priamō; sed iūra fidemque

supplicis ērubuit corpusque exsangue sepulcrō

reddidit Hectoreum que in mea rēgna remīsit.’

sīc fātus senior tēlumque imbelle sine ictū

coniēcit, raucō quod prōtinus aere repulsum

ex summō clipeī nēquīquam umbōne pependit.

cui Pyrrhus: ‘referēs ergō haec et nūntius ībis

Pēlīdae genitōrī. illī mea trīstia facta

dēgeneremque Neoptolemum narrāre mementō.

nunc morere.’ hoc dīcēns altāria ad ipsa trementem

trāxit et in multō lāpsantem sanguine nātī,

implicuitque comam laevā, dextrāque coruscum

extulit ac laterī capulō tenus abdidit ēnsem.

haec fīnis Priamī fātōrum, hic exitus illum

sorte tulit Trōiam incēnsam et prōlāpsa videntem

Pergama, tot quondam populīs terrīsque superbum

rēgnātōrem Asiae. iacet ingēns lītore truncus,

āvulsumque umerīs caput et sine nōmine corpus.

at tum prīmum saevus circumstetit horror.

obstipuī; subiit cārī genitōris imāgō,

ut rēgem aequaevum crūdēlī vulnere vīdī

vītam exhālantem, subiit dēserta Creūsa,

et dīrepta domus, et parvī cāsus Iūlī.

respiciō et quae sit circum cōpia lūstrō.

dēseruēre omnēs dēfessī, et corpora saltū

ad terram mīsēre aut ignibus aegra dedēre.

[iamque adeō super ūnus eram, cum līmina Vestae

servantem et tacitam sēcrētā in sēde latentem

Tyndarida aspiciō; dant clāram incendia lūcem

errantī passimque oculōs per cūncta ferentī.

illa sibi īnfēstōs ēversa ob Pergama Teucrōs

et Danaum poenam et dēsertī coniugis īrās

praemetuēns, Trōiae et patriae commūnis Erīnys,

abdiderat sēsē atque ārīs invīsa sedēbat.

exārsēre ignēs animō; subit īra cadentem

ulcīscī patriam et scelerātās sūmere poenās.

scīlicet haec Spartam incolumis patriāsque Mycēnās

aspiciet, partōque ībit rēgīna triumphō?

coniugiumque domumque patrīs nātōsque vidēbit

Īliadum turbā et Phrygiīs comitāta ministrīs?

occiderit ferrō Priamus? Trōia ārserit ignī?

Dardanium totiēns sūdārit sanguine lītus?

nōn ita. namque etsī nūllum memorābile nōmen

fēmineā in poenā est, habet haec victōria laudem;

exstīnxisse nefās tamen et sūmpsisse merentīs

laudābor poenās, animumque explēsse iuvābit

ultrīcis fāmae et cinerēs satiāsse meōrum.’

tālia iactābam et furiātā mente ferēbar,]

cum mihi , nōn ante oculīs tam clāra, videndam

obtulit et pūrā per noctem in lūce refulsit

alma parēns, cōnfessa deam quālisque vidērī

caelicolīs et quanta solet, dextrāque prehēnsum

continuit roseōque haec īnsuper addidit ōre:

nāte, quis indomitās tantus dolor excitat īrās?

quid furis? aut quōnam nostrī tibi cūra recessit?

nōn prius aspiciēs ubi fessum aetāte parentem

līqueris Anchīsēn, superet coniūnxne Creūsa

Ascaniusque puer? quōs omnīs undique Graiae

circum errant aciēs et, mea cūra resistat,

iam flammae tulerint inimīcus et hauserit ēnsis.

nōn tibi Tyndaridis faciēs invīsa Lacaenae

culpātusve Paris, dīvum inclēmentia, dīvum

hās ēvertit opēs sternitque ā culmine Trōiam.

aspicenamque omnem, quae nunc obducta tuentī

mortālīs hebetat vīsūs tibi et ūmida circum

cālīgat, nūbem ēripiam; qua parentis

iussa timē neu praeceptīs pārēre recūsā —:

hīc, ubi disiectās mōlēs āvulsaque saxīs

saxa vidēs, mixtōque undantem pulvere fūmum,

Neptūnus mūrōs magnōque ēmōta tridentī

fundāmenta quatit tōtamque ā sēdibus urbem

ēruit. hīc Iūnō Scaeās saevissima portās

prīma tenet sociumque furēns ā nāvibus agmen

ferrō accīncta vocat.

iam summās arcēs Trītōnia, respice, Pallās

īnsēdit nimbō effulgēns et Gorgone saeva.

ipse pater Danaīs animōs vīrīsque secundās

sufficit, ipse deōs in Dardana suscitat arma.

ēripe, nāte, fugam fīnemque impōne labōrī;

nusquam aberō et tūtum patriō līmine sistam.’

dīxerat et spissīs noctis condidit umbrīs.

appārent dīrae faciēs inimīcaque Trōiae

nūmina magna deum.

tum vērō omne mihī vīsum cōnsīdere in ignīs

Īlium et ex īmō vertī Neptūnia Trōia:

ac velutī summīs antīquam in montibus ornum

cum ferrō accīsam crēbrīsque bipennibus īnstant

ēruere agricolae certātim, illa ūsque minātur

et tremefacta comam concussō vertice nūtat,

vulneribus dōnec paulātim ēvicta suprēmum

congemuit trāxitque iugīs āvulsa ruīnam.

dēscendō ac dūcente deō flammam inter et hostīs

expedior: dant tēla locum flammaeque recēdunt.

atque ubi iam patriae perventum ad līmina sēdis

antīquāsque domōs, genitor, quem tollere in altōs

optābam prīmum montīs prīmumque petēbam,

abnegat excīsā vītam prōdūcere Trōiā

exiliumque patī. ‘vōs ō, quibus integer aevī

sanguis,’ ait, ‘solidaeque suō stant rōbore vīrēs,

vōs agitāte fugam.

caelicolae voluissent dūcere vītam,

hās mihi servāssent sēdēs. satis ūna superque

vīdimus excidia et captae superāvimus urbī.

sīc ō sīc positum affātī discēdite corpus.

ipse manū mortem inveniam; miserēbitur hostis

exuviāsque petet. facilis iactūra sepulcrī.

iamprīdem invīsus dīvīs et inūtilis annōs

dēmoror, ex quō dīvum pater atque hominum rēx

fulminis afflāvit ventīs et contigit ignī.’

tālia perstābat memorāns fīxusque manēbat.

nōs contrā effūsī lacrimīs coniūnxque Creūsa

Ascaniusque omnisque domus, vertere cum

cūncta pater fātōque urgentī incumbere vellet.

abnegat inceptōque et sēdibus haeret in īsdem.

rūrsus in arma feror mortemque miserrimus optō.

nam quod cōnsilium aut quae iam fortūna dabātur?

ne efferre pedem, genitor, posse relictō

spērāstī tantumque nefās patriō excidit ōre?

nihil ex tantā superīs placet urbe relinquī,

et sedet hoc animō peritūraeque addere Trōiae

que tuōsque iuvat, patet istī iānua lētō,

iamque aderit multō Priamī sanguine Pyrrhus,

nātum ante ōra patris, patrem quī obtruncat ad ārās.

hoc erat, alma parēns, quod per tēla, per ignīs

ēripis, ut mediīs hostem in penetrālibus utque

Ascanium patremque meum iuxtāque Creūsam

alterum in alterius mactātōs sanguine cernam?

arma, virī, ferte arma; vocat lūx ultima victōs.

reddite Danaīs; sinite īnstaurāta revīsam

proelia. numquam omnēs hodiē moriēmur inultī.’

hinc ferrō accingor rūrsus clipeōque sinistram

īnsertābam aptāns que extrā tēcta ferēbam.

ecce autem complexa pedēs in līmine coniūnx

haerēbat, parvumque patrī tendēbat Iūlum:

peritūrus abīs, et nōs rape in omnia cum;

sīn aliquam expertus sūmptīs spem pōnis in armīs,

hanc prīmum tūtāre domum. cui parvus Iūlus,

cui pater et coniūnx quondam tua dicta relinquor?’

tālia vōciferāns gemitū tēctum omne replēbat,

cum subitum dictūque oritur mīrābile mōnstrum.

namque manūs inter maestōrumque ōra parentum

ecce levis summō vertice vīsus Iūlī

fundere lūmen apex, tāctūque innoxia mollīs

lambere flamma comās et circum tempora pāscī.

nōs pavidī trepidāre metū crīnemque flagrantem

excutere et sānctōs restinguere fontibus ignīs.

at pater Anchīsēs oculōs ad sīdera laetus

extulit et caelō palmās cum vōce tetendit:

Iuppiter omnipotēns, precibus flecteris ūllīs,

aspice nōs, hoc tantum, et pietāte merēmur,

deinde auxilium, pater, atque haec ōmina firmā.’

vix ea fātus erat senior, subitōque fragōre

intonuit laevum, et caelō lāpsa per umbrās

stēlla facem dūcēns multā cum lūce cucurrit.

illam summa super lābentem culmina tēctī

cernimus Īdaeā clāram condere silvā

signantemque viās; tum longō līmite sulcus

dat lūcem et lātē circum loca sulpure fūmant.

hīc vērō victus genitor tollit ad aurās

affāturque deōs et sānctum sīdus adōrat.

iamiam nūlla mora est; sequor et quā dūcitis adsum,

patriī; servāte domum, servāte nepōtem.

vestrum hoc augurium, vestrōque in nūmine Trōia est.

cēdō equidem nec, nāte, tibī comes īre recūsō.’

dīxerat ille, et iam per moenia clārior ignis

audītur, propiusque aestūs incendia volvunt.

ergō age, cāre pater, cervīcī impōnere nostrae;

ipse subībō umerīs nec labor iste gravābit;

quō rēs cumque cadent, ūnum et commūne perīclum,

ūna salūs ambōbus erit. mihi parvus Iūlus

sit comes, et longē servet vestīgia coniūnx.

vōs, famulī, quae dīcam animīs advertite vestrīs.

est urbe ēgressīs tumulus templumque vetustum

dēsertae Cereris, iuxtāque antīqua cupressus

religiōne patrum multōs servāta per annōs;

hanc ex dīversō sēdem veniēmus in ūnam.

, genitor, cape sacra manū patriōsque penātīs;

bellō ē tantō dīgressum et caede recentī

attrectāre nefās, dōnec flūmine vīvō

abluerō.’

haec fātus lātōs umerōs subiectaque colla

veste super fulvīque īnsternor pelle leōnis,

succēdōque onerī; dextrae parvus Iūlus

implicuit sequiturque patrem nōn passibus aequīs;

pōne subit coniūnx. ferimur per opāca locōrum,

et , quem dūdum nōn ūlla iniecta movēbant

tēla neque adversō glomerātī exāmine Grāī,

nunc omnēs terrent aurae, sonus excitat omnis

suspēnsum et pariter comitīque onerīque timentem.

iamque propinquābam portīs omnemque vidēbar

ēvāsisse viam, subitō cum crēber ad aurīs

vīsus adesse pedum sonitus, genitorque per umbram

prōspiciēnsnāte,’ exclāmat, ‘fuge, nāte; propinquant.

ārdentis clipeōs atque aera micantia cernō.’

hīc mihi nescioquod trepidō male nūmen amīcum

cōnfūsam ēripuit mentem. namque āvia cursū

dum sequor et nōta excēdō regiōne viārum,

heu miserō coniūnx fātōne ērepta Creūsa

substitit, errāvitne viā seu lāpsa resēdit,

incertum; nec post oculīs est reddita nostrīs.

nec prius āmissam respexī animumve reflexī

quam tumulum antīquae Cereris sēdemque sacrātam

vēnimus: hīc dēmum collēctīs omnibus ūna

dēfuit, et comitēs nātumque virumque fefellit.

quem nōn incūsāvī āmēns hominumque deōrumque,

aut quid in ēversā vīdī crūdēlius urbe?

Ascanium Anchīsēnque patrem Teucrōsque penātīs

commendō sociīs et curvā valle recondō;

ipse urbem repetō et cingor fulgentibus armīs.

stat cāsūs renovāre omnīs omnemque revertī

per Trōiam et rūrsus caput obiectāre perīclīs.

prīncipiō mūrōs obscūraque līmina portae,

quā gressum extuleram, repetō et vestīgia retrō

observāta sequor per noctem et lūmine lūstrō:

horror ubīque animō, simul ipsa silentia terrent.

inde domum, forte pedem, forte tulisset,

referō: irruerant Danaī et tēctum omne tenēbant.

īlicet ignis edāx summa ad fastīgia ventō

volvitur; exsuperant flammae, furit aestus ad aurās.

prōcēdō et Priamī sēdēs arcemque revīsō:

et iam porticibus vacuīs Iūnōnis asȳlō

custōdēs lēctī Phoenīx et dīrus Ulixēs

praedam asservābant. hūc undique Trōia gaza

incēnsīs ērepta adytīs, mēnsaeque deōrum

crātērēsque aurō solidī, captīvaque vestis

congeritur. puerī et pavidae longō ōrdine mātrēs

stant circum.

ausus quīn etiam vōcēs iactāre per umbram

implēvī clāmōre viās, maestusque Creūsam

nēquīquam ingemināns iterumque iterumque vocāvī.

quaerentī et tēctīs urbis sine fīne ruentī

īnfēlīx simulācrum atque ipsius umbra Creūsae

vīsa mihi ante oculōs et nōtā maior imāgō.

obstipuī, steteruntque comae et vōx faucibus haesit.

tum sīc affārī et cūrās hīs dēmere dictīs:

quid tantum īnsānō iuvat indulgēre dolōrī,

ō dulcis coniūnx? nōn haec sine nūmine dīvum

ēveniunt; nec comitem hinc portāre Creūsam

fās, aut ille sinit superī rēgnātor Olympī.

longa tibi exilia et vāstum maris aequor arandum,

et terram Hesperiam veniēs, ubi Lȳdius arva

inter opīma virum lēnī fluit agmine Thybris.

illīc rēs laetae rēgnumque et rēgia coniūnx

parta tibī; lacrimās dīlēctae pelle Creūsae.

nōn ego Myrmidonum sēdēs Dolopumve superbās

aspiciam aut Grāīs servītum mātribus ībō,

Dardanis et dīvae Veneris nurus;

sed magna deum genetrīx hīs dētinet ōrīs.

iamque valē et nātī servā commūnis amōrem.’

haec ubi dicta dedit, lacrimantem et multa volentem

dīcere dēseruit, tenuīsque recessit in aurās.

ter cōnātus ibi collō dare bracchia circum;

ter frūstrā comprēnsa manūs effūgit imāgō,

pār levibus ventīs volucrīque simillima somnō.

sīc dēmum sociōs cōnsūmptā nocte revīsō.

atque hīc ingentem comitum afflūxisse novōrum

inveniō admīrāns numerum, mātrēsque virōsque,

collēctam exiliō pūbem, miserābile vulgus.

undique convēnēre animīs opibusque parātī

in quāscumque velim pelagō dēdūcere terrās.

iamque iugīs summae surgēbat Lūcifer Īdae

dūcēbatque diem, Danaīque obsessa tenēbant

līmina portārum, nec spēs opis ūlla dabātur.

cessī et sublātō montīs genitōre petīvī.