quoque lītoribus nostrīs, Aenēia nūtrīx,

aeternam moriēns fāmam, Cāiēta, dedistī;

et nunc servat honōs sēdem tuus, ossaque nōmen

Hesperia in magnā, quā est ea glōria, signat.

at pius exsequiīs Aenēās rīte solūtīs,

aggere compositō tumulī, postquam alta quiērunt

aequora, tendit iter vēlīs portumque relinquit.

aspīrant aurae in noctem nec candida cursus

lūna negat, splendet tremulō sub lūmine pontus.

proxima Circaeae rāduntur lītora terrae,

dīves inaccessōs ubi Solīs fīlia lūcōs

assiduō resonat cantū, tēctīsque superbīs

ūrit odōrātam nocturna in lūmina cedrum

argūtō tenuīs percurrēns pectine tēlās.

hinc exaudīrī gemitūs īraeque leōnum

vincla recūsantum et sērā sub nocte rudentum,

saetigerīque suēs atque in praesēpibus ursī

saevīre ac fōrmae magnōrum ululāre lupōrum,

quōs hominum ex faciē dea saeva potentibus herbīs

induerat Circē in vultūs ac terga ferārum.

quae mōnstra piī paterentur tālia Trōēs

dēlātī in portūs neu lītora dīra subīrent,

Neptūnus ventīs implēvit vēla secundīs,

atque fugam dedit et praeter vada fervida vēxit.

iamque rubēscēbat radiīs mare et aethere ab altō

Aurōra in roseīs fulgēbat lūtea bīgīs,

cum ventī posuēre omnisque repente resēdit

flātus, et in lentō luctantur marmore tōnsae.

atque hīc Aenēās ingentem ex aequore lūcum

prōspicit. hunc inter fluviō Tiberīnus amoenō

verticibus rapidīs et multā flāvus harēna

in mare prōrumpit. variae circumque suprāque

assuētae rīpīs volucrēs et flūminis alveō

aethera mulcēbant cantū lūcōque volābant.

flectere iter sociīs terraeque advertere prōrās

imperat et laetus fluviō succēdit opācō.

nunc age, quī rēgēs, Eratō, quae tempora, rērum

quis Latiō antīquō fuerit status, advena classem

cum prīmum Ausoniīs exercitus appulit ōrīs,

expediam, et prīmae revocābō exōrdia pugnae.

vātem, , dīva, monē. dīcam horrida bella,

dīcam aciēs āctōsque animīs in fūnera rēgēs,

Tyrrhēnamque manum tōtamque sub arma coāctam

Hesperiam. maior rērum mihi nāscitur ōrdō,

maius opus moveō.

rēx arva Latīnus et urbēs

iam senior longā placidās in pāce regēbat.

hunc Faunō et nymphā genitum Laurente Marīcā

accipimus; Faunō Pīcus pater, isque parentem

, Sāturne, refert, sanguinis ultimus auctor.

fīlius huic fātō dīvum prōlēsque virīlis

nūlla fuit, prīmāque oriēns ērepta iuventa est.

sōla domum et tantās servābat fīlia sēdēs

iam mātūra virō, iam plēnīs nūbilis annīs.

multī illam magnō ē Latiō tōtāque petēbant

Ausoniā; petit ante aliōs pulcherrimus omnīs

Turnus, avīs atavīsque potēns, quem rēgia coniūnx

adiungī generum mīrō properābat amōre;

sed variīs portenta deum terrōribus obstant.

laurus erat tēctī mediō in penetrālibus altīs

sacra comam multōsque metū servāta per annōs,

quam pater inventam, prīmās cum conderet arcēs,

ipse ferēbātur Phoebō sacrāsse Latīnus,

Laurentīsque ab nōmen posuisse colōnīs.

huius apēs summum dēnsae (mīrābile dictū)

strīdōre ingentī liquidum trāns aethera vectae

obsēdēre apicem, et pedibus per mūtua nexīs

exāmen subitum rāmō frondente pependit.

continuō vātēsexternum cernimusinquit

adventāre virum et partīs petere agmen eāsdem

partibus ex īsdem et summā dominārier arce.”

praetereā, castīs adolet dum altāria taedīs,

et iuxtā genitōrem astat Lāvīnia virgō,

vīsa (nefās) longīs comprēndere crīnibus ignem

atque omnem ōrnātum flammā crepitante cremārī,

rēgālisque accēnsa comās, accēnsa corōnam

īnsignem gemmīs; tum fūmida lūmine fulvō

involvī ac tōtīs Volcānum spargere tēctīs.

id vērō horrendum ac vīsū mīrābile ferrī:

namque fore illūstrem fāmā fātīsque canēbant

ipsam, sed populō magnum portendere bellum.

at rēx sollicitus mōnstrīs ōrācula Faunī,

fātidicī genitōris, adit lūcōsque sub altā

cōnsulit Albuneā, nemorum quae maxima sacrō

fonte sonat saevamque exhālat opāca mephītim.

hinc Italae gentēs omnisque Oenōtria tellūs

in dubiīs respōnsa petunt; hūc dōna sacerdōs

cum tulit et caesārum ovium sub nocte silentī

pellibus incubuit strātīs somnōsque petīvit,

multa modīs simulācra videt volitantia mīrīs

et variās audit vōcēs fruiturque deōrum

colloquiō atque īmīs Acheronta affātur Avernīs.

hīc et tum pater ipse petēns respōnsa Latīnus

centum lānigerās mactābat rīte bidentīs,

atque hārum effultus tergō strātīsque iacēbat

velleribus: subitā ex altō vōx reddita lūcō est:

pete cōnūbiīs nātam sociāre Latīnīs,

ō mea prōgeniēs, thalamīs neu crēde parātīs;

externī venient generī, quī sanguine nostrum

nōmen in astra ferant, quōrumque ā stirpe nepōtēs

omnia sub pedibus, quā sōl utrumque recurrēns

aspicit Ōceanum, vertīque regīque vidēbunt.”

haec respōnsa patris Faunī monitusque silentī

nocte datōs nōn ipse suō premit ōre Latīnus,

sed circum lātē volitāns iam Fāma per urbēs

Ausoniās tulerat, cum Lāomedontia pūbēs

grāmineō rīpae religāvit ab aggere classem.

Aenēās prīmīque ducēs et pulcher Iūlus

corpora sub rāmīs dēpōnunt arboris altae,

īnstituuntque dapēs et adōrea lība per herbam

subiciunt epulīs (sīc Iuppiter ipse monēbat)

et Cereāle solum pōmīs agrestibus augent.

cōnsūmptīs hīc forte aliīs, ut vertere morsūs

exiguam in Cererem pēnūriā adēgit edendī,

et violāre manū mālīsque audācibus orbem

fātālis crustī patulīs nec parcere quadrīs:

heus, etiam mēnsās cōnsūmimus?” inquit Iūlus,

nec plūra, allūdēns. ea vōx audīta labōrum

prīma tulit fīnem, prīmamque loquentis ab ōre

ēripuit pater ac stupefactus nūmine pressit.

continuōsalvē fātīs mihi dēbita tellūs

vōsqueaitō fīdī Trōiae salvēte penātēs:

hic domus, haec patria est. genitor mihi tālia namque

(nunc repetō) Anchīsēs fātōrum arcāna relīquit:

cum , nāte, famēs ignōta ad lītora vectum

accīsīs cōget dapibus cōnsūmere mēnsās,

tum spērāre domōs dēfessus, ibīque mementō

prīma locāre manū mōlīrīque aggere tēcta.’

haec erat illa famēs, haec nōs suprēma manēbat

exitiīs positūra modum.

quārē agite et prīmō laetī cum lūmine sōlīs

quae loca, quīve habeant hominēs, ubi moenia gentis,

vestīgēmus et ā portū dīversa petāmus.

nunc paterās lībāte Iovī precibusque vocātē

Anchīsēn genitōrem, et vīna repōnite mēnsīs.”

sīc deinde effātus frondentī tempora rāmō

implicat et geniumque locī prīmamque deōrum

Tellūrem Nymphāsque et adhūc ignōta precātur

flūmina, tum Noctem Noctisque orientia signa

Īdaeumque Iovem Phrygiamque ex ōrdine mātrem

invocat, et duplicīs caelōque Erebōque parentis.

hic pater omnipotēns ter caelō clārus ab altō

intonuit, radiīsque ārdentem lūcis et aurō

ipse manū quatiēns ostendit ab aethere nūbem.

dīditur hic subitō Trōiāna per agmina rūmor

advēnisse diem quō dēbita moenia condant.

certātim īnstaurant epulās atque ōmine magnō

crātērās laetī statuunt et vīna corōnant.

postera cum prīmā lūstrābat lampade terrās

orta diēs, urbem et fīnīs et lītora gentis

dīversī explōrant: haec fontīs stāgna Numīcī,

hunc Thybrim fluvium, hīc fortīs habitāre Latīnōs.

tum satus Anchīsā dēlēctōs ōrdine ab omnī

centum ōrātōrēs augustā ad moenia rēgis

īre iubet, rāmīs vēlātōs Palladis omnis,

dōnaque ferre virō pācemque exposcere Teucrīs.

haud mora, festīnant iussī rapidīsque feruntur

passibus. ipse humilī dēsignat moenia fossā

mōlīturque locum, prīmāsque in lītore sēdēs

castrōrum in mōrem pinnīs atque aggere cingit.

iamque iter ēmēnsī turris ac tēcta Latīnōrum

ardua cernēbant iuvenēs mūrōque subībant.

ante urbem puerī et prīmaevō flōre iuventūs

exercentur equīs domitantque in pulvere currūs,

aut ācrīs tendunt arcūs aut lenta lacertīs

spīcula contorquent, cursūque ictūque lacessunt:

cum praevectus equō longaevī rēgis ad aurīs

nūntius ingentīs ignōta in veste reportat

advēnisse virōs. ille intrā tēcta vocārī

imperat et soliō medius cōnsēdit avītō.

tēctum augustum, ingēns, centum sublīme columnīs

urbe fuit summā, Laurentīs rēgia Pīcī,

horrendum silvīs et religiōne parentum.

hīc scēptra accipere et prīmōs attollere fascīs

rēgibus ōmen erat; hoc illīs cūriā templum,

hae sacrīs sēdēs epulīs; hīc ariete caesō

perpetuīs solitī patrēs cōnsīdere mēnsīs.

quīn etiam veterum effigiēs ex ōrdine avōrum

antīqua ē cedrō, Italusque paterque Sabīnus

vītisator curvam servāns sub imāgine falcem,

Sāturnusque senex Iānīque bifrontis imāgō

vestibulō astābant, aliīque ab orīgine rēgēs,

Mārtiaque ob patriam pugnandō vulnera passī.

multaque praetereā sacrīs in postibus arma,

captīvī pendent currūs curvaeque secūrēs

et cristae capitum et portārum ingentia claustra

spīculaque clipeīque ēreptaque rōstra carīnīs.

ipse Quirīnālī lituō parvāque sedēbat

succīnctus trabeā laevāque ancīle gerēbat

Pīcus, equum domitor, quem capta cupīdine coniūnx

aurea percussum virgā versumque venēnīs

fēcit avem Circē sparsitque colōribus ālās.

tālī intus templō dīvum patriāque Latīnus

sēde sedēns Teucrōs ad sēsē in tēcta vocāvit,

atque haec ingressīs placidō prior ēdidit ōre:

dīcite, Dardanidae (neque enim nescīmus et urbem

et genus, audītīque advertitis aequore cursum),

quid petitis? quae causa ratēs aut cuius egentīs

lītus ad Ausonium tot per vada caerula vēxit?

sīve errōre viae seu tempestātibus āctī,

quālia multa marī nautae patiuntur in altō,

flūminis intrāstis rīpās portūque sedētis,

fugitē hospitium, nēve ignōrāte Latīnōs

Sāturnī gentem haud vinclō nec lēgibus aequam,

sponte suā veterisque deī mōre tenentem.

atque equidem meminī (fāma est obscūrior annīs)

Auruncōs ita ferre senēs, hīs ortus ut agrīs

Dardanus Īdaeās Phrygiae penetrārit ad urbēs

Thrēiciamque Samum, quae nunc Samothrācia fertur.

hinc illum Corythī Tyrrhēnā ab sēde profectum

aurea nunc soliō stēllantīs rēgia caelī

accipit et numerum dīvōrum altāribus auget.”

dīxerat, et dicta Īlioneus sīc vōce secūtus:

rēx, genus ēgregium Faunī, nec flūctibus āctōs

ātra subēgit hiems vestrīs succēdere terrīs,

nec sīdus regiōne viae lītusve fefellit:

cōnsiliō hanc omnēs animīsque volentibus urbem

afferimur pulsī rēgnīs, quae maxima quondam

extrēmō veniēns sōl aspiciēbat Olympō.

ab Iove prīncipium generis, Iove Dardana pūbēs

gaudet avō, rēx ipse Iovis gente suprēmā:

Trōius Aenēās tua nōs ad līmina mīsit.

quanta per Īdaeōs saevīs effūsa Mycēnis

tempestās ierit campōs, quibus āctus uterque

Eurōpae atque Asiae fātīs concurrerit orbis,

audiit et quem tellūs extrēma refūsō

summovet Ōceanō et quem extentā plāgārum

quattuor in mediō dirimit plaga sōlis inīquī.

dīluviō ex illō tot vāsta per aequora vectī

dīs sēdem exiguam patriīs lītusque rogāmus

innocuum et cūnctīs undamque auramque patentem.

nōn erimus rēgnō indecorēs, nec vestra ferētur

fāma levis tantīque abolescet grātia factī,

nec Trōiam Ausoniōs gremiō excēpisse pigēbit.

fāta per Aenēae iūrō dextramque potentem,

sīve fidē seu quis bellō est expertus et armīs:

multī nōs populī, multae ( temne, quod ultrō

praeferimus manibus vittās ac verba precantia)

et petiēre sibi et voluēre adiungere gentēs;

sed nōs fāta deum vestrās exquīrere terrās

imperiīs ēgēre suīs. hinc Dardanus ortus,

hūc repetit iussīsque ingentibus urget Apollō

Tyrrhēnum ad Thybrim et fontis vada sacra Numīcī.

dat tibi praetereā fortūnae parva priōris

mūnera, rēliquiās Trōiā ex ārdente receptās.

hoc pater Anchīsēs aurō lībābat ad ārās,

hoc Priamī gestāmen erat cum iūra vocātīs

mōre daret populīs, scēptrumque sacerque tiārās

Īliadumque labor vestēs.”

tālibus Īlioneī dictīs dēfīxa Latīnus

obtūtū tenet ōra solōque immōbilis haeret,

intentōs volvēns oculōs. nec purpura rēgem

picta movet nec scēptra movent Priamēia tantum

quantum in cōnūbiō nātae thalamōque morātur,

et veteris Faunī volvit sub pectore sortem:

hunc illum fātīs externa ab sēde profectum

portendī generum paribusque in rēgna vocārī

auspiciīs, huic prōgeniem virtūte futūram

ēgregiam et tōtum quae vīribus occupet orbem.

tandem laetus ait: “ nostra incepta secundent

auguriumque suum! dabitur, Trōiāne, quod optās.

mūnera nec spernō: nōn vōbīs rēge Latīnō

dīvitis ūber agrī Trōiaeve opulentia dēerit.

ipse modo Aenēās, nostrī tanta cupīdō est,

iungī hospitiō properat sociusque vocārī,

adveniat, vultus nēve exhorrēscat amīcōs:

pars mihi pācis erit dextram tetigisse tyrannī.

vōs contrā rēgī mea nunc mandāta referte:

est mihi nāta, virō gentis quam iungere nostrae

nōn patriō ex adytō sortēs, nōn plūrima caelō

mōnstra sinunt; generōs externīs adfore ab ōrīs,

hōc Latiō restāre canunt, quī sanguine nostrum

nōmen in astra ferant. hunc illum poscere fāta

et reor et, quid vērī mēns augurat, optō.”

haec effātus equōs numerō pater ēligit omnī

(stābant ter centum nitidī in praesēpibus altīs);

omnibus extemplō Teucrīs iubet ōrdine dūcī

īnstrātōs ostrō ālipedēs pictīsque tapētis

(aurea pectoribus dēmissa monīlia pendent,

tēctī aurō fulvum mandunt sub dentibus aurum),

absentī Aenēae currum geminōsque iugālīs

sēmine ab aetheriō spīrantīs nāribus ignem,

illōrum gente patrī quōs daedala Circē

suppositā mātre nothōs fūrāta creāvit.

tālibus Aeneadae dōnīs dictīsque Latīnī

sublīmēs in equīs redeunt pācemque reportant.

ecce autem Īnachiīs sēsē referēbat ab Argīs

saeva Iovis coniūnx aurāsque invecta tenēbat,

et laetum Aenēān classemque ex aethere longē

Dardaniam Siculō prōspexit ab ūsque Pachȳnō.

mōlīrī iam tēcta videt, iam fīdere terrae,

dēseruisse ratēs: stetit ācrī fīxa dolōre.

tum quassāns caput haec effundit pectore dicta:

heu stirpem invīsam et fātīs contrāria nostrīs

fāta Phrygum! num Sīgēīs occumbere campīs,

num captī potuēre capī? num incēnsa cremāvit

Trōia virōs? mediās aciēs mediōsque per ignīs

invēnēre viam. at, crēdō, mea nūmina tandem

fessa iacent, odiīs aut exsaturāta quiēvī.

quīn etiam patriā excussōs īnfēsta per undās

ausa sequī et profugīs tōtō oppōnere pontō.

absūmptae in Teucrōs vīrēs caelīque marisque.

quid Syrtēs aut Scylla mihī, quid vāsta Charybdis

prōfuit? optātō conduntur Thybrīdīs alveō

sēcūrī pelagī atque meī. Mārs perdere gentem

immānem Lapithum valuit, concessit in īrās

ipse deum antīquam genitor Calydōna Diānae,

quod scelus aut Lapithās tantum aut Calydōna merentem?

ast ego, magna Iovis coniūnx, nīl linquere inausum

quae potuī īnfēlīx, quae met in omnia vertī,

vincor ab Aenēā. quod mea nūmina nōn sunt

magna satis, dubitem haud equidem implōrāre quod usquam est:

flectere nequeō superōs, Acheronta movēbō.

nōn dabitur rēgnīs, estō, prohibēre Latīnīs,

atque immōta manet fātīs Lāvīnia coniūnx:

at trahere atque morās tantīs licet addere rēbus,

at licet ambōrum populōs exscindere rēgum.

hāc gener atque socer coeant mercēde suōrum:

sanguine Trōiānō et Rutulō dōtābere, virgō,

et Bellōna manet prōnuba. nec face tantum

Cisseīs praegnās ignīs ēnīxa iugālīs;

quīn īdem Venerī partus suus et Paris alter,

fūnestaeque iterum recidīva in Pergama taedae.”

haec ubi dicta dedit, terrās horrenda petīvit;

lūctificam Allectō dīrārum ab sēde deārum

īnfernīsque ciet tenebrīs, cui trīstia bella

īraeque īnsidiaeque et crīmina noxia cordī.

ōdit et ipse pater Plūtōn, ōdēre sorōrēs

Tartareae mōnstrum: tot sēsē vertit in ōrā,

tam saevae faciēs, tot pullulat ātra colubrīs.

quam Iūnō hīs acuit verbīs ac tālia fātur:

hunc mihi proprium, virgō sata Nocte, labōrem,

hanc operam, noster honōs īnfrāctave cēdat

fāma locō, neu cōnūbiīs ambīre Latīnum

Aeneadae possint Italōsve obsīdere fīnis.

potes ūnanimōs armāre in proelia frātrēs

atque odiīs versāre domōs, verbera tēctīs

fūnereāsque īnferre facēs, tibi nōmina mīlle,

mīlle nocendī artēs. fēcundum concute pectus,

dissice compositam pācem, sere crīmina bellī;

arma velit poscatque simul rapiatque iuventūs.”

exim Gorgoneīs Allectō īnfecta venēnīs

prīncipiō Latium et Laurentīs tēcta tyrannī

celsa petit, tacitumque obsēdit līmen Amātae,

quam super adventū Teucrum Turnīque hymenaeīs

fēmineae ārdentem cūraeque īraeque coquēbant.

huic dea caeruleīs ūnum crīnibus anguem

conicit, inque sinum praecordia ad intima subdit,

quō furibunda domum mōnstrō permisceat omnem.

ille inter vestīs et lēvia pectora lāpsus

volvitur attāctū nūllō, fallitque furentem

vīpeream īnspīrāns animam; fit tortile collō

aurum ingēns coluber, fit longae taenia vittae

innectitque comās et membrīs lūbricus errat.

ac dum prīma luēs ūdō sublāpsa venēnō

pertemptat sēnsūs atque ossibus implicat ignem

necdum animus tōtō percēpit pectore flammam,

mollius et solitō mātrum mōre locūta est,

multa super nātae lacrimāns Phrygiīsque hymenaeīs:

exsulibusne datur dūcendā Lāvīniā Teucrīs,

ō genitor, nec miseret nātaeque tuīque?

nec mātris miseret, quam prīmō Aquilōne relinquet

perfidus alta petēns abductā virgine praedō?

at nōn sīc Phrygius penetrat Lacedaemona pāstor,

Lēdaeamque Helenam Trōiānās vēxit ad urbēs?

quid tua sāncta fidēs? quid cūra antīqua tuōrum

et cōnsanguineō totiēns data dextera Turnō?

gener externā petitur gente Latīnīs,

idque sedet, Faunīque premunt iussa parentis,

omnem equidem scēptrīs terram quae lībera nostrīs

dissīdet externam reor et sīc dīcere dīvōs.

et Turnō, prīma domus repetātur orīgō,

Īnachus Ācrisiusque patrēs mediaeque Mycēnae.”

hīs ubi nēquīquam dictīs experta Latīnum

contrā stāre videt, penitusque in vīscera lāpsum

serpentīs furiāle malum tōtamque pererrat,

tum vērō īnfēlīx ingentibus excitā mōnstrīs

immēnsam sine mōre furit lymphāta per urbem.

ceu quondam tortō volitāns sub verbere turbō,

quem puerī magnō in gȳrō vacua ātria circum

intentī lūdō exercentille āctus habēna

curvātīs fertur spatiīs; stupet īnscia suprā

impūbēsque manūs mīrāta volūbile buxum;

dant animōs plāgae: nōn cursū sēgnior illō

per mediās urbēs agitur populōsque ferōcis.

quīn etiam in silvās simulātō nūmine Bacchī

maius adorta nefās maiōremque ōrsa furōrem

ēvolat et nātam frondōsīs montibus abdit,

quō thalamum ēripiat Teucrīs taedāsque morētur,

euhoe Bacche fremēns, sōlum virgine dignum

vōciferāns: etenim mollis tibi sūmere thyrsōs,

lūstrāre chorō, sacrum tibi pāscere crīnem.

fāma volat, furiīsque accēnsās pectore mātrēs

īdem omnis simul ārdor agit nova quaerere tēcta.

dēseruēre domōs, ventīs dant colla comāsque;

ast aliae tremulīs ululātibus aethera complent

pampineāsque gerunt incīnctae pellibus hastās.

ipsa inter mediās flagrantem fervida pīnum

sustinet ac nātae Turnīque canit hymenaeōs

sanguineam torquēns aciem, torvumque repente

clāmat: “ mātrēs, audīte, ubi quaeque, Latīnae:

qua piīs animīs manet īnfēlīcis Amātae

grātia, iūris māternī cūra remordet,

solvite crīnālīs vittās, capite orgia cum.”

tālem inter silvās, inter dēserta ferārum

rēgīnam Allectō stimulīs agit undique Bacchī.

postquam vīsa satis prīmōs acuisse furōrēs

cōnsiliumque omnemque domum vertisse Latīnī,

prōtinus hinc fuscīs trīstīs dea tollitur ālīs

audācis Rutulī ad mūrōs, quam dīcitur urbem

Ācrisiōnēīs Danaē fundāsse colōnīs

praecipitī dēlāta Notō. locus Ardea quondam

dictus avīs, et nunc magnum manet Ardea nōmen,

sed fortūna fuit. tēctīs hīc Turnus in altīs

iam mediam nigrā carpēbat nocte quiētem.

Allectō torvam faciem et furiālia membra

exuit, in vultūs sēsē trānsfōrmat anīlis

et frontem obscēnam rūgīs arat, induit albōs

cum vittā crīnīs, tum rāmum innectit olīvae;

fit Calybē Iūnōnis anūs templīque sacerdōs,

et iuvenī ante oculōs hīs cum vōcibus offert:

Turne, tot incassum fūsōs patiēre labōrēs,

et tua Dardaniīs trānscrībī scēptra colōnīs?

rēx tibi coniugium et quaesītās sanguine dōtēs

abnegat, externusque in rēgnum quaeritur hērēs.

ī nunc, ingrātīs offer , irrīse, perīclīs;

Tyrrhēnās, ī, sterne aciēs, tege pāce Latīnōs.

haec adeō tibi , placidā cum nocte iacērēs,

ipsa palam fārī omnipotēns Sāturnia iussit.

quārē age et armārī pūbem portīsque movērī

laetus in arva para, et Phrygiōs quī flūmine pulchrō

cōnsēdēre ducēs pictāsque exūre carīnās.

caelestum vīs magna iubet. rēx ipse Latīnus,

dare coniugium et dictō pārēre fatētur,

sentiat et tandem Turnum experiātur in armīs.”

hic iuvenis vātem irrīdēns sīc ōrsa vicissim

ōre refert: “classīs invectās Thybridis undam

nōn, ut rēre, meās effūgit nūntius aurīs;

tantōs mihi finge metūs. nec rēgia Iūnō

immemor est nostrī.

sed vīcta sitū vērīque effēta senectūs,

ō māter, cūrīs nēquīquam exercet, et arma

rēgum inter falsā vātem formīdine lūdit.

cūra tibī dīvum effigiēs et templa tuērī;

bella virī pācemque gerent quis bella gerenda.”

tālibus Allectō dictīs exārsit in īrās.

at iuvenī ōrantī subitus tremor occupat artūs,

dēriguēre oculī: tot Erīnȳs sībilat hydrīs

tantaque faciēs aperit; tum flammea torquēns

lūmina cūnctantem et quaerentem dīcere plūra

reppulit, et geminōs ērēxit crīnibus anguīs,

verberaque īnsonuit rabidōque haec addidit ōre:

ēn ego vīcta sitū, quam vērī effēta senectūs

arma inter rēgum falsā formīdine lūdit.

respice ad haec: adsum dīrārum ab sēde sorōrum,

bella manū lētumque gerō.”

sīc effāta facem iuvenī coniēcit et ātrō

lūmine fūmantis fīxit sub pectore taedās.

ollī somnum ingēns rumpit pavor, ossaque et artūs

perfundit tōtō prōruptus corpore sūdor.

arma āmēns fremit, arma torō tēctīsque requīrit;

saevit amor ferrī et scelerāta īnsānia bellī,

īra super: magnō velutī cum flamma sonōre

virgea suggeritur costīs undantis aēnī

exsultantque aestū laticēs, furit intus aquāī

fūmidus atque altē spūmīs exūberat amnīs,

nec iam capit unda, volat vapor āter ad aurās.

ergō iter ad rēgem pollūtā pāce Latīnum

indīcit prīmīs iuvenum et iubet arma parārī,

tūtārī Ītaliam, dētrūdere fīnibus hostem;

satis ambōbus Teucrīsque venīre Latīnīsque.

haec ubi dicta dedit dīvōsque in vōta vocāvit,

certātim sēsē Rutulī exhortantur in arma.

hunc decus ēgregium fōrmae movet atque iuventae,

hunc atavī rēgēs, hunc clārīs dextera factīs.

dum Turnus Rutulōs animīs audācibus implet,

Allectō in Teucrōs Stygiīs concitat ālīs,

arte novā, speculāta locum, quō lītore pulcher

īnsidiīs cursūque ferās agitābat Iūlus.

hīc subitam canibus rabiem Cōcȳtia virgō

obicit et nōtō nāris contingit odōre,

ut cervum ārdentēs agerent; quae prīma labōrum

causa fuit bellōque animōs accendit agrestīs.

cervus erat fōrmā praestantī et cornibus ingēns,

Tyrrhīdae puerī quem mātris ab ūbere raptum

nūtrībant Tyrrhusque pater, cui rēgia pārent

armenta et lātē cūstōdia crēdita campī.

assuētum imperiīs soror omnī Siluia cūrā

mollibus intexēns ōrnābat cornua sertīs,

pectēbatque ferum pūrōque in fonte lavābat.

ille manum patiēns mēnsaeque assuētus erīlī

errābat silvīs rūrsusque ad līmina nōta

ipse domum sērā quamvīs nocte ferēbat.

hunc procul errantem rabidae vēnantis Iūlī

commōvēre canēs, fluviō cum forte secundō

dēflueret rīpāque aestus viridante levāret.

ipse etiam eximiae laudis succēnsus amōre

Ascanius curvō dērēxit spīcula cornū;

nec dextrae errantī deus āfuit, āctaque multō

perque uterum sonitū perque īlia vēnit harundō.

saucius at quadripēs nōta intrā tēcta refūgit

successitque gemēns stabulīs, questūque cruentus

atque implōrantī similis tēctum omne replēbat.

Siluia prīma soror palmīs percussa lacertōs

auxilium vocat et dūrōs conclāmat agrestis.

ollī (pestis enim tacitīs latet aspera silvīs)

imprōvīsī adsunt, hīc torre armātus obustō,

stīpitis hīc gravidī nōdīs; quod cuique repertum

rīmantī tēlum īra facit. vocat agmina Tyrrhus,

quadrifidam quercum cuneīs ut forte coāctīs

scindēbat rapta spīrāns immāne secūrī.

at saeva ē speculīs tempus dea nacta nocendī

ardua tēcta petit stabulī et culmine summō

pāstōrāle canit signum cornūque recurvō

Tartaream intendit vōcem, quā prōtinus omne

contremuit nemus et silvae īnsonuēre profundae;

audiit et Triviae longē lacus, audiit amnis

sulpureā Nār albus aquā fontēsque Velīnī,

et trepidae mātrēs pressēre ad pectora nātōs.

tum vērō ad vōcem celerēs, quā būcina signum

dīra dedit, raptīs concurrunt undique tēlīs

indomitī agricolae, nec nōn et Trōia pūbēs

Ascaniō auxilium castrīs effundit apertīs.

dērēxēre aciēs. nōn iam certāmine agrestī

stīpitibus dūrīs agitur sudibusve praeustīs,

sed ferrō ancipitī dēcernunt ātraque lātē

horrēscit strictīs seges ēnsibus, aeraque fulgent

sōle lacessīta et lūcem sub nūbila iactant:

flūctus utī prīmō coepit cum albēscere ventō,

paulātim sēsē tollit mare et altius undās

ērigit, inde īmō cōnsurgit ad aethera fundō.

hic iuvenis prīmam ante aciem strīdente sagittā,

nātōrum Tyrrhī fuerat quī maximus, Almō,

sternitur; haesit enim sub gutture vulnus et ūdae

vōcis iter tenuemque inclūsit sanguine vītam.

corpora multa virum circā seniorque Galaesus,

dum pācī medium offert, iūstissimus ūnus

quī fuit Ausoniīsque ōlim dītissimus arvīs:

quīnque gregēs illī bālantum, quīna redībant

armenta, et terram centum vertēbat arātrīs.

atque ea per campōs aequō dum Mārte geruntur,

prōmissī dea facta potēns, ubi sanguine bellum

imbuit et prīmae commīsit fūnera pugnae,

dēserit Hesperiam et caelī conversa per aurās

Iūnōnem victrīx affātur vōce superbā:

ēn, perfecta tibī bellō discordia trīstī;

dīc in amīcitiam coeant et foedera iungant.

quandōquidem Ausoniō respersī sanguine Teucrōs,

hoc etiam hīs addam, tua mihi certa voluntās:

fīnitimās in bella feram rūmōribus urbēs,

accendamque animōs īnsānī Mārtis amōre

undique ut auxiliō veniant; spargam arma per agrōs.”

tum contrā Iūnō: “terrōrum et fraudis abundē est:

stant bellī causae, pugnātur comminus armīs,

quae fors prīma dedit sanguis novus imbuit arma.

tālia coniugia et tālīs celebrent hymenaeōs

ēgregium Veneris genus et rēx ipse Latīnus.

super aetheriās errāre licentius aurās

haud pater ille velit, summī rēgnātor Olympī.

cēde locīs. ego, qua super fortūna labōrum est,

ipsa regam.” tālis dederat Sāturnia vōcēs;

illa autem attollit strīdentīs anguibus ālās

Cōcȳtīque petit sēdem supera ardua linquēns.

est locus Ītaliae mediō sub montibus altīs,

nōbilis et fāmā multīs memorātus in ōrīs,

Amsanctī vallēs; dēnsīs hunc frondibus ātrum

urget utrimque latus nemoris, mediōque fragōsus

dat sonitum saxīs et tortō vertice torrēns.

hic specus horrendum et saevī spīrācula Dītis

mōnstrantur, ruptōque ingēns Acheronte vorāgō

pestiferās aperit faucēs, quis condita Erīnȳs,

invīsum nūmen, terrās caelumque levābat.

nec minus intereā extrēmam Sāturnia bellō

impōnit rēgīna manum. ruit omnis in urbem

pāstōrum ex aciē numerus, caesōsque reportant

Almōnem puerum foedātīque ōra Galaesī,

implōrantque deōs obtestanturque Latīnum.

Turnus adest mediōque in crīmine caedis et ignī

terrōrem ingeminat: Teucrōs in rēgna vocārī,

stirpem admiscērī Phrygiam, līmine pellī.

tum quōrum attonitae Bacchō nemora āvia mātrēs

īnsultant thiasīs (neque enim leve nōmen Amātae)

undique collēctī coeunt Mārtemque fatīgant.

īlicet īnfandum cūnctī contrā ōmina bellum,

contrā fāta deum perversō nūmine poscunt.

certātim rēgis circumstant tēcta Latīnī;

ille velut pelagō rūpēs immōta resistit,

ut pelagī rūpēs magnō veniente fragōre,

quae sēsē multīs circum lātrantibus undīs

mōle tenet; scopulī nēquīquam et spūmea circum

saxa fremunt laterīque illīsa refunditur alga.

vērum ubi nūlla datur caecum exsuperāre potestās

cōnsilium, et saevae nūtū Iūnōnis eunt rēs,

multa deōs aurāsque pater testātus inānīs

frangimur heu fātīsinquitferimurque procella!

ipsī hās sacrilegō pendētis sanguine poenās,

ō miserī. , Turne, nefās, trīste manēbit

supplicium, vōtīsque deōs venerābere sērīs.

nam mihi parta quiēs, omnisque in līmine portūs

fūnere fēlīcī spolior.” nec plūra locūtus

saepsit tēctīs rērumque relīquit habēnās.

mōs erat Hesperiō in Latiō, quem prōtinus urbēs

Albānae coluēre sacrum, nunc maxima rērum

Rōma colit, cum prīma movent in proelia Mārtem,

sīve Getīs īnferre manū lacrimābile bellum

Hyrcānīsve Arabīsve parant, seu tendere ad Indōs

Aurōramque sequī Parthōsque reposcere signa:

sunt geminae Bellī portae (sīc nōmine dīcunt)

religiōne sacrae et saevī formīdine Mārtis;

centum aereī claudunt vectēs aeternaque ferrī

rōbora, nec cūstōs absistit līmine Iānus.

hās, ubi certa sedet patribus sententia pugnae,

ipse Quirīnālī trabeā cīnctūque Gabīnō

īnsignis reserat strīdentia līmina cōnsul,

ipse vocat pugnās; sequitur tum cētera pūbēs,

aereaque assēnsū cōnspīrant cornua raucō.

hoc et tum Aeneadīs indīcere bella Latīnus

mōre iubēbātur trīstīsque reclūdere portās.

abstinuit tāctū pater āversusque refūgit

foeda ministeria, et caecīs condidit umbrīs.

tum rēgīna deum caelō dēlāpsa morantīs

impulit ipsa manū portās, et cardine versō

Bellī ferrātōs rumpit Sāturnia postīs.

ārdet inexcīta Ausonia atque immōbilis ante;

pars pedes īre parat campīs, pars arduus altīs

pulverulentus equīs furit; omnēs arma requīrunt.

pars lēvīs clipeōs et spīcula lūcida tergent

arvīnā pinguī subiguntque in cōte secūrīs;

signaque ferre iuvat sonitūsque audīre tubārum.

quīnque adeō magnae positīs incūdibus urbēs

tēla novant, Ātīna potēns Tīburque superbum,

Ardea Crustumerīque et turrigerae Antemnae.

tegmina tūta cavant capitum flectuntque salignās

umbōnum crātīs; aliī thōrācas aēnōs

aut lēvīs ocreās lentō dūcunt argentō;

vōmeris hūc et falcis honōs, hūc omnis arātrī

cessit amor; recoquunt patriōs fornācibus ēnsīs.

classica iamque sonant, it bellō tessera signum;

hic galeam tēctīs trepidus rapit, ille trementis

ad iuga cōgit equōs, clipeumque aurōque trilīcem

lōrīcam induitur fīdōque accingitur ēnse.

pandite nunc Helicōna, deae, cantūsque movēte,

quī bellō excitī rēgēs, quae quemque secūtae

complērint campōs aciēs, quibus Ītala iam tum

flōruerit terrā alma virīs, quibus ārserit armīs;

et meministis enim, dīvae, et memorāre potestis;

ad nōs vix tenuis fāmae perlābitur aura.

prīmus init bellum Tyrrhēnīs asper ab ōrīs

contemptor dīvum Mezentius agminaque armat.

fīlius huic iuxtā Lausus, quō pulchrior alter

nōn fuit exceptō Laurentīs corpore Turnī;

Lausus, equum domitor dēbellātorque ferārum,

dūcit Agyllīnā nēquīquam ex urbe secūtōs

mīlle virōs, dignus patriīs quī laetior esset

imperiīs et cui pater haud Mezentius esset.

post hōs īnsignem palmā per grāmina currum

victōrēsque ostentat equōs satus Hercule pulchrō

pulcher Aventīnus, clipeōque īnsigne paternum

centum anguis cīnctamque gerit serpentibus Hȳdram;

collis Aventīnī silvā quem Rhēa sacerdōs

fūrtīvum partū sub lūminis ēdidit ōrās,

mixta deō mulier, postquam Laurentia victor

Gēryonē exstīnctō Tīrynthius attigit arva,

Tyrrhēnōque bovēs in flūmine lāvit Hibērās.

pīla manū saevōsque gerunt in bella dolōnēs,

et teretī pugnant mucrōne verūque Sabellō.

ipse pedēs, tegimen torquēns immāne leōnis,

terribilī impexum saetā cum dentibus albīs

indūtūs capitī, sīc rēgia tēcta subībat,

horridus Herculeōque umerōs innexus amictū.

tum geminī frātrēs Tīburtia moenia linquunt,

frātris Tīburtī dictam cognōmine gentem,

Cātillusque ācerque Corās, Argīva iuventūs,

et prīmam ante aciem dēnsa inter tēla feruntur:

ceu duo nūbigenae cum vertice montis ab altō

dēscendunt Centaurī Homolēn Othrymque nivālem

linquentēs cursū rapidō; dat euntibus ingēns

silva locum et magnō cēdunt virgulta fragōre.

nec Praenestīnae fundātor dēfuit urbīs,

Volcānō genitum pecora inter agrestia rēgem

inventumque focīs omnis quem crēdidit aetās,

Caeculus. hunc legiō lātē comitātur agrestis:

quīque altum Praeneste virī quīque arva Gabīnae

Iūnōnis gelidumque Aniēnem et rōscida rīvīs

Hernica saxa colunt, quōs dīves Anagnia pāscis,

quōs Amasēne pater. nōn illīs omnibus arma

nec clipeī currūsve sonant; pars maxima glandēs

līventis plumbī spargit, pars spīcula gestat

bīna manū, fulvōsque lupī pelle galērōs

tegmen habent capitī; vestīgia nūda sinistrī

īnstituēre pedīs, crūdus tegit altera pērō.

at Messāpus, equum domitor, Neptūnia prōlēs,

quem neque fās ignī cuiquam nec sternere ferrō,

iam prīdem residēs populōs dēsuētaque bellō

agmina in arma vocat subitō ferrumque retractat.

Fescennīnās aciēs Aequōsque Faliscōs,

Sōractis habent arcēs Flāvīniaque arva

et Ciminī cum monte lacum lūcōsque Capēnōs.

ībant aequātī numerō rēgemque canēbant:

ceu quondam niveī liquida inter nūbila cycnī

cum sēsē ē pāstū referunt et longa canōrōs

dant per colla modōs, sonat amnis et Āsia longē

pulsa palūs.

nec quisquam aerātās aciēs exāmine tantō

miscērī putet, āëriam sed gurgite ab altō

urgērī volucrum raucārum ad lītora nūbem.

ecce Sabīnōrum prīscō sanguine magnum

agmen agēns Clausus magnīque ipse agminis īnstar,

Claudia nunc ā quō diffunditur et tribus et gēns

per Latium, postquam in partem data Rōma Sabīnīs.

ūna ingēns Amiterna cohors prīscīque Quirītēs,

Ērētī manus omnis olīviferaeque Mutuscae;

quī Nōmentum urbem, quī Rōsea rūra Velīnī,

quī Tetricae horrentis rūpēs montemque Sevērum

Casperiamque colunt Forulōsque et flūmen Himellae,

quī Tiberim Fabarimque bibunt, quōs frīgida mīsit

Nursia, et Ortīnae classēs populīque Latīnī,

quōsque secāns īnfaustum interluit Allia nōmen:

quam multī Libycō volvuntur marmore flūctūs

saevus ubi Ōrīōn hībernīs conditur undīs,

vel cum sōle novō dēnsae torrentur aristae

aut Hermī campō aut Lyciae flāventibus arvīs.

scūta sonant pulsūque pedum conterrita tellūs.

hinc Agamemnonius, Trōiānī nōminis hostis,

currū iungit Halaesus equōs Turnōque ferōcis

mīlle rapit populōs, vertunt fēlīcia Bacchō

Massica quī rastrīs, et quōs collibus altīs

Auruncī mīsēre patrēs Sidicīnaque iuxtā

aequora, quīque Calēs linquunt amnisque vadōsī

accola Volturnī, pariterque Satīculus asper

Oscōrumque manūs. teretēs sunt aclydēs illīs

tēla, sed haec lentō mōs est aptāre flagellō.

laevās caetra tegit, falcātī comminus ēnsēs.

nec carminibus nostrīs indictus abībis,

Oebale, quem generāsse Tēlōn Sēbēthide nympha

fertur, Tēleboum Capreās cum rēgna tenēret,

iam senior; patriīs sed nōn et fīlius arvīs

contentus lātē iam tum diciōne premēbat

Sarrastis populōs et quae rigat aequora Sarnus,

quīque Rufrās Batulumque tenent atque arva Celemnae,

et quōs māliferae dēspectant moenia Abellae,

Teutonicō rītū solitī torquēre catēiās;

tegmina quis capitum raptus sūbere cortex

aerātaeque micant peltae, micat aereus ēnsis.

et montōsae mīsēre in proelia Nersae,

Ūfēns, īnsignem fāmā et fēlīcibus armīs,

horrida praecipuē cui gēns assuētaque multō

vēnātū nemorum, dūrīs Aequīcula glaebīs.

armātī terram exercent semperque recentīs

convectāre iuvat praedās et vīvere raptō.

quīn et Marruvia vēnit gente sacerdōs

fronde super galeam et fēlīcī cōmptus olīvā

Archippī rēgis missū, fortissimus Umbrō,

vīpereō generī et graviter spīrantibus hydrīs

spargere quī somnōs cantūque manūque solēbat,

mulcēbatque īrās et morsūs arte levābat.

sed nōn Dardaniae medicārī cuspidis ictum

ēvaluit neque eum iūvēre in vulnera cantūs

somniferī et Marsīs quaesītae montibus herbae.

nemus Angitiae, vitreā Fūcinus undā,

liquidī flēvēre lacūs.

ībat et Hippolytī prōlēs pulcherrima bellō,

Virbius, īnsignem quem māter Arīcia mīsit,

ēductum Ēgeriae lūcīs ūmentia circum

lītora, pinguis ubi et plācābilis āra Diānae.

namque ferunt fāma Hippolytum, postquam arte novercae

occiderit patriāsque explērit sanguine poenās

turbātīs distractus equīs, ad sīdera rūrsus

aetheria et superās caelī vēnisse sub aurās,

Paeoniīs revocātum herbīs et amōre Diānae.

tum pater omnipotēns aliquem indignātus ab umbrīs

mortālem īnfernīs ad lūmina surgere vītae,

ipse repertōrem medicīnae tālis et artis

fulmine Phoebigenam Stygiās dētrūsit ad undās.

at Trivia Hippolytum sēcrētīs alma recondit

sēdibus et nymphae Ēgeriae nemorīque relēgat,

sōlus ubi in silvīs Italīs ignōbilis aevum

exigeret versōque ubi nōmine Virbius esset.

unde etiam templō Triviae lūcisque sacrātis

cornipedēs arcentur equī, quod lītore currum

et iuvenem mōnstrīs pavidī effūdēre marīnīs.

fīlius ārdentīs haud sētius aequore campī

exercēbat equōs currūque in bella ruēbat.

ipse inter prīmōs praestantī corpore Turnus

vertitur arma tenēns et tōtō vertice suprā est.

cui triplicī crīnīta iubā galeā alta Chimaeram

sustinet Aetnaeōs efflantem faucibus ignis;

tam magis illa fremēns et trīstibus effera flammīs

quam magis effūsō crūdēscunt sanguine pugnae.

at lēvem clipeum sublātīs cornibus

aurō īnsignībat, iam saetīs obsita, iam bōs,

argūmentum ingēns, et cūstōs virginis Argus,

caelātāque amnem fundēns pater Īnachus urna.

īnsequitur nimbus peditum clipeātaque tōtīs

agmina dēnsentur campīs, Argīvaque pūbēs

Auruncaeque manūs, Rutulī veterēsque Sicānī,

et Sacrānae aciēs et pictī scūta Labīcī;

quī saltus, Tiberīne, tuōs sacrumque Numīcī

lītus arant Rutulōsque exercent vōmere collīs

Circaeumque iugum, quis Iuppiter Ānxūrus arvīs

praesidet et viridī gaudēns Fērōnia lūcō;

quā Saturae iacet ātra palūs gelidusque per īmās

quaerit iter vāllīs atque in mare conditur Ūfēns.

hōs super advēnit Volscā gente Camillā

agmen agēns equitum et flōrentīs aere catervās,

bellātrīx, nōn illa colō calathīsve Minervae

fēmineās assuēta manūs, sed proelia virgō

dūra patī cursūque pedum praevertere ventōs.

illa vel intāctae segetis per summa volāret

grāmina nec tenerās cursū laesisset aristās,

vel mare per medium flūctū suspēnsa tumentī

ferret iter celeris nec tingeret aequore plantās.

illam omnīs tēctīs agrīsque effūsa iuventūs

turbaque mīrātur mātrum et prōspectat euntem,

attonitīs inhiāns animīs ut rēgius ostrō

vēlet honōs lēvīs umerōs, ut fībula crīnem

aurō internectat, Lyciam ut gerat ipsa pharetram

et pāstōrālem praefīxā cuspide myrtum.